Nam mihi commota iamdudum mulio virga Annuit: ergo vale nostri memor, et quoties te Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam 320 Converte a Cumis: satirarum ego, ni pudet illas, Adiutor gelidos veniam caligatus in agros.
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus Ad partes, monstrum nulla virtute redemptum A vitiis, aegrae solaque libidine fortes Deliciae: viduas tantum spernatur adulter. Quid refert igitur, quantis iumenta fatiget Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, lugera quot vicina foro, quas emerit aedes? Nemo malus felix, minime corruptor et idem Incestus, cum quo nuper vittata iacebat Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter Si fecisset idem, caderet sub iudice morum; Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat Crispinum: quid agas, quum dira et foedior omni Crimine persona est? Mullum sex milibus emit,
Aequantem sane paribus sestertia libris, Ut perhibent, qui de magnis maiora loquuntur. Consilium laudo artificis, si munere tanto Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi ; Est ratio ulterior, magnae si misit amicae, Quae vehitur clauso latis specularibus antro. Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus, Quae miser et frugi non fecit Apicius! Succinctus patria quondam, Crispine, papyro, Hoc pretio squamam? Potuit fortasse minoris Piscator quam piscis emi; provincia tanti Vendit agros, sed maiores Appulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum gluttisse putamus Induperatorem, quum tot sestertia, partem Exiguam et modicae sumptam de margine coenae, Purpureus magni ructarit scurra Palati, Iam princeps equitum, magna qui voce solebat Vendere municipes fracta de merce siluros? Incipe, Calliope, licet et considere: non est Cantandum, res vera agitur; narrate, puellae Pierides; prosit mihi vos dixisse puellas!
Quum iam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni,
Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi
'Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, Implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis, Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem Solibus effundit torrentis ad ostia Ponti, Desidia tardos et longo frigore pingues. Destinat hoc monstrum cymbae linique magister Pontifici summo. Quis enim proponere talem Aut emere auderet, quum plena et litora multo Delatore forent? dispersi protinus algae Inquisitores agerent cum remige nudo, Non dubitaturi fugitivum dicere piscem Depastumque diu vivaria Caesaris inde Elapsum veterem ad dominum debere reverti. Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,
Res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo, Ne pereat. Iam letifero cedente pruinis Autumno, iam quartanam sperantibus aegris, Stridebat deformis hiems praedamque recentem Servabat: tamen hic properat, velut urgeat auster. Utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat Ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, Obstitit intranti miratrix turba parumper; Ut cessit, facili patuerunt cardine valvae; Exclusi spectant admissa obsonia patres. Itur ad Atriden; tum Picens: Accipe, dixit,
Privatis maiora focis; genialis agatur
Iste dies; propera stomachum laxare saginae, Et tua servatum consume in secula rhombum; Ipse capi voluit. Quid apertius? et tamen illi Surgebant cristae; nihil est quod credere de se Non possit, quum laudatur, dis aequa potestas. Sed deerat pisci patinae mensura. Vocantur Ergo in consilium proceres, quos oderat ille; In quorum facie miserae magnaeque sedebat Pallor amicitiae. Primus, clamante Liburno: Currite, iam sedit! rapta properabat, abolla Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi Anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque Interpres legum sanctissimus omnia quamquam Temporibus diris tractanda putabat inermi Iustitia. Venit et Crispi iucunda senectus, Cuius erant mores, qualis facundia, mite Ingenium; maria ac terras populosque regenti Quis comes utilior, si clade et peste sub illa Saevitiam damnare et honestum afferre liceret Consilium? sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici? Ille igitur numquam direxit brachia contra Torrentem, nec civis erat, qui libera posset Verba animi proferre et vitam impendere vero. Sic multas hiemes atque octogesima vidit Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
Cum iuvene indigno, quem mors tam saeva maneret
Et domini gladiis tam festinata; sed olim
Prodigio par est in nobilitate senectus:
Unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis!
Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos Figebat Numidas Albana nudus arena
Venator; quis enim iam non intellegat artes Patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, Et tamen improbior satiram scribente cinaedo. Montani quoque venter adest abdomine tardus, Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera; saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, Et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, marmorea meditatus proelia villa, Et cum mortifero prudens Veiento Catullo, Qui numquam visae flagrabat amore puellae,
Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum; Caecus adulator dirusque a ponte satelles, Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes Blandaque devexae iactaret basia redae.
Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit In laevum conversus; at illi dextra iacebat Bellua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus Et pegma et pueros inde ad velaria raptos. Non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro Percussus, Bellona, tuo divinat et, Ingens Omen habes, inquit, magni clarique triumphi: Regem aliquem capies, aut de temone Britanno Excidet Arviragus: peregrina est bellua; cernis Erectas in terga sudes? Hoc defuit unum Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo Dedecus hoc, Montanus ait; testa alta paretur, Quae tenui muro spatiosum colligat orbem. Debetur magnus patinae subitusque Prometheus; Argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc
Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur. —— 135 Vicit digna viro sententia: noverat ille
Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis
Iam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli maior fuit usus edendi
Tempestate mea: Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu; Et semel aspecti litus dicebat echini. Surgitur, et misso proceres exire iubentur Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem Traxerat attonitos et festinare coactos, Tamquam de Chattis aliquid torvisque Sycambris Dicturus tamquam et diversis partibus orbis Anxia praecipiti venisset epistola pinna.
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset Tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi Illustresque animas impune et vindice nullo! Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, Ut bona summa putes aliena vivere quadra; Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Gabba tulisset: Quamvis iurato metuam tibi credere testi. Ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum Defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
Nulla crepido vacat, nusquam pons et tegetis pars Dimidia brevior? tantine iniuria coenae,
Tam ieiuna fames quum possit honestius illic Et tremere et sordes farris mordere canini? Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
Mercedem solidam veterum capis officiorum. Fructus amicitiae magnae cibus; imputat hunc rex Et quamvis rarum tamen imputat. Ergo duos post Si libuit menses neglectum adhibere clientem, Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto:
Una simus, ait. Votorum summa! quid ultra Quaeris? habet Trebius, propter quod rumpere somnum Debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
« PreviousContinue » |