Page images
PDF
EPUB

13

ruperit. Enumerare omnes fatorum vias, longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt; inter peritura vivimus.

I

Hæc ergo atque ejusmodi solatia admoveo Liberali nostro, incredibili quodam patriæ suæ amore flagranti ; quæ fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur. Sæpe majori fortunæ locum fecit injuria; multa ceciderunt, ut altius surgerent, et in majus. Timagenes3, felicitati Urbis inimicus, aiebat, Romæ sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora resurrectura, quam arsissent. In hac quoque urbe verisimile est certaturos omnes esse, ut majora certioraque, quam amisere, restituant.

mus recepit Lipsius, dein ed. Bipont. et Ruhk. Et ego hoc præferendum judicavi vulgato olim egesserit, quod quidem veteres libri dabant, et tacite revocaverat Gron. Sæpe homines isti, quorum manibus olim exempla harum Epistolarum multiplicata sunt, dictantis vocem minus recte accipientes, literam get j, item c et s, vel ss, inter se permutarunt. Sic pro eodem verbo ejecit, Ep. XXIV, quod recte ibi noster cod Arg. b. tenuit, ejessit scribitur in ed. A. et novo accedente errore egesserit in ms. c. quomodo hic egresserit scribitur in vetusto nostro ms. a Obiter hic observemus, e vetustissimis msstis, atque etiam e codicibus multo vetustioribus quam his, qui ad ætatem nostram pervenerunt, propagatos esse illos errores, qui e male accepta dictantis voce nati sunt. Tum, quod ad nostrum ms. a. spectat, illud moneo, quod in Præf. monere oblitus sum, codicem hunc, vetustate quidem præstantem aliis omnibus, ab eo homine esse exaratum, qui eorum quæ scriberet nihil intellexerat; ita imperite

frequenter verba (quæ in exemplari, quod ante oculos habuerat, nullis interstitiis distincta fuerant) vel jungit vel disjungit, multaque alia verborum et orationis monstra ostendit ex inscitia prognata. Contra, idem codex multo rariores, quam alii libri, interpolationes habet; nihil ex scribæ ingenio mutatum; plurimas autem verissimas lectiones ex vetustiore exemplari propagatas, ubi corrupti sunt recentiores libri. Schw.

1. Hæc ergo. Sic cum Grutero et edd. rescripsi. Antea, hæc ego. R.

2. Ut altius surgerent, et in majus. Cæterum mox Lugdunum ita surrexit, ut vix novem annis a clade elapsis pro Vitellio contra Galbam steterit, Tacito Hist. I, 51, 65, narrante. Ruhk.

3. Timagenes.Nic.Faber sic emend. optime lect. codd. ymagines, imagines.-Timagenes ille,ait Lagrange in notis, vixit ætate Augusti. Seneca pater sic hominem descripsit : « Asinius Pollio sæpe solebat apud Cæsarem cum Timagene confligere, homine acidæ linguæ, et qui nimis liber erat;

Sint utinam diuturna, et melioribus auspiciis in ævum 14 longius condita! Nam huic coloniæ ab origine sua centesimus annus est, ætas ne homini quidem extrema. A Planco' deducta, in hanc frequentiam, loci opportunitate, convaluit; quæ tamen gravissimos casus intra spatium humanæ pertulit senectutis.

e;

Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suæ, et sciat nihil inausum esse fortunæ ; adversus 15 imperia illam idem habere juris, quod adversus imperantes; adversus urbes idem posse, quod adversus homines. Nihil horum indignandum est : in eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placet? pare! non placet? quacumque vis, exi! Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est: sed si hæc summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur. Non est quod nos tumulis metiaris, et his 16 monumentis2, quæ viam disparia prætexunt ; æquat omnes cinis impares nascimur, pares morimur. Idem de ur

puto quia diu non fuerat. Ex captivo
coquus, ex coquo lecticarius, ex lec-
ticario usque ad amicitiam Cæsaris
felix, usque eo utramque fortunam
contempsit, et in qua erat, et in qua
fuerat, ut quum illi multis de cau-
sis iratus Cæsar interdixisset domo,
combureret historias rerum ab illo
gestarum; quasi et ipse illi ingenio
suo interdiceret, disertus homo et
dicax, a quo multa improbe, sed ve-
nuste dicta. » Controvers. lib. V.
Controv. 34, circa fin. pag. 392.
Tom. III. edit. varior. De hoc Ti-
magene, conf. ad III de Ira 23, 3.
sqq. not. Non hic Timagenes idem
fuisse videtur ac ille, quem Quintil.
Inst. or.
. X, 1, 75 post Clitarchum re-
censet, et ex quo I, 10, 10 quædam

[ocr errors]

affert, sed rhetor et historicus ejusdem ætatis, Alexandria ortus. Ruhk.

1. A Planco. A Lucio Planco deductos Viennenses, qui ab Allobrogibus ad Rhodani et Araris confluentiam consederant, a. U. c. 711 narrat Dio Cass. 46, 50. Nero Lugdunum hanc cladem passum adjuvit quadragies sestertio, circiter 815, 166 fr. nostræ monetæ. Conf. Tacit. Ann. lib. XVI, cap. 13. Ruhk.

2. Non est quod nos tumulis metiaris, et his monumentis. Spectant hæc ad sepulcra, ideoque ad monumenta cum inscriptionibus juxta viam publicam erecta, et pro cujusque fortuna magna, parva, atque adeo disparia.Nunc pares sunt omnes, quorum disparia sepulcra. Ruhk.

3

bibus, quod de urbium incolis dico; tam Ardea' capta, quam Roma est. Conditor ille juris humani non natalibus nos, nec nominum claritate, distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est : « Discede, inquit, ambitio! omnium, quæ terram premunt, siremps 17 lex esto.» Ad omnia patienda pares sumus: nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior. Alexander Macedonum rex discere geometriam cœperat; infelix! sciturus quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat ita dico, infelix, ob hoc, quod intelligere debebat falsum se gerere cognomen; quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa quæ tradebantur, subtilia, et diligenti intentione discenda: non quæ percipere posset vesanus homo, et trans oceanum cogitationes suas mittens.

18

<«< Facilia, inquit, me doce! » Cui præceptor : << Ista, inquit, omnibus eadem sunt, æque difficilia. >> Hoc puta rerum Naturam dicere : « Ista, de quibus quereris, omnibus eadem sunt; nulli dari faciliora possunt: sed, quisquis volet, sibi ipsi illa reddet faciliora. » Quomodo? Æquanimitate. Et doleas oportet, et sitias, et

1. Ardea. Pusilla urbs, comparata cum Roma, cui erat vicina. Cf. Liv. 1, 57. Virg. Æn. VII, 412 not. R.

2. Siremps lex esto. Ex em. Mureti. In libris erat: Sere miles esto. Vulgaverant : similes esto vel serous miles e. Ruhk.-Siremps vetus verbum in legibus senatusque consultis usitatum est autem idem, ac si diceret similis lex omnibus posita esto. Hanc emendationem debemus summo Jacobo Cujacio. Muretus.

3. Alexander. Quæ de Alexandro M. hic narrantur, nullo historiæ testimonio subnixa sunt, sed pe

tita e declamationibus, quibus hoc propositum erat, libertate sublata, ut fictis argumentis in suasoriis, controversiis etc. uterentur ad eloquentiam umbratilem excolendam, docendam, discendam. Verum est, Alexandrum puerum, non regem, magistro Aristotele Geometriam didicisse, et Persis postea devictis cupidum fuisse visendi Oceanum. Reliqua ad Alexandram deprimendum declamatores mentiti sunt, quos noster nullo judicio critico usus h. 1. et alias secutus est, et Juvenal. X, 168: «Unus Pellæo juveni non suf

3

esurias, et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et ægrotes, et perdas aliquid, et pereas. Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt 2, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile, aut durum. Ex consensu istis metus est sic mortem times, 19 quomodo famam. Quid autem stultius homine verba metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere, « eodem loco sibi esse voces imperitorum, quo ventre redditos crepitus. Quid enim, inquit, mea refert, sursum isti an deorsum sonent? » —Quanta dementia est, vereri ne infameris ab infamibus? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quæ nunquam timeretis, nisi fama jussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus 20 iniquis rumoribus sparsus? Ne morti quidem hoc apud nos noceat et hæc malam auditionem habet 5. Nemo

[blocks in formation]

3. Demetrius. De Demetrio cynico, amico Senecæ, cf. ad III, 3 de Providentia. Cæterum simile facete dictum Butleri, Angli, auctoris carminis epici Hudibras, ejusdem fere argumenti notum est. Ruhk.

4. Ne morti quidem hoc... noceat. Hoc, scilicet iniqui rumores ne morti quidem noceant: ne moveamur calumniis hominum de illa.

5. Malam auditionem habet. Vulgo malam molitionem, quod nulla emendatione indigere existimavit Ruhk. Ego, nisi probabilius aliquid occurrisset, Gronovium probassem, opinionem corrigentem. Sed, in ma

lam olitionem, quod ms. a. dabat, persuasum habui latere id quod dedi, malam auditionem habet, i. e. male audit, malam famam habet. S.-Molitionem sic defendit Ruhk. «< Hanc antiquam lectionem fuisse, docent codd. mss.; veram esse, monstrat nexus: noli credere nec iniquis rumoribus atque iis deprimi, nec angi iis, quæ de morte narrantur. Nec morti... habet : i. e. nec morti hæc fama de ea speciem horribilem circumdet uti illa fama in bono viro aspergendo, ita in morte accusanda successu bono destituatur ; molitio enim est machinatio, Nat. Qu. III, 30 init. Hæc fama malam i. malignam, nobis terrorem incutientem, molitionem, i. conatum habet. Quæ si vera sint, Gronovii emendatione : malam opinionem non indigemus. Quæ interpretatio ipsa re non minus obscura nobis videtur.

eorum, qui illam accusant, expertus est: interim temeritas est, damnare quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querelis, suppliciis, tædio. Non sumus in ullius potestate, quum mors in nostra potestate sit. Vale.

EPISTOLA XCII.

IN EPICUREOS INVEHITUR: NIHIL VOLUPTATEM AD BEATITUDINEM CONFERRE.

Quum amicum sibi convenire dicat in eo, ut corpus animi causa adsit eique serviat, sequatur necesse est, beatam vitam in hoc uno positam esse, ut in nobis ratio perfecta sit, qua una id quod honestum est, et beata vita paratur, omni auxilio externo, omni fortuito, omni irrationali, excluso. Ita animus sapientis viri exoritur talis, qualis Deum decet, sola honestate contentus. Proinde ovxía admittitur, voluptas non item : quidquid contra dicant Epicurei, quoniam virtus et voluptas sibi adversantur. Attamen bono judicio ea, quæ ad voluptatem spectant, ut bona valetudo, quies et dolorum vacatio, eligi debent et possunt, quia secundum naturam sunt, etsi bona non sunt. Non in re bonum est, sed in electione qua in re similis est vestis, quæ corpus velat, corpori, quod animi velamentum est. Concedenti, virtutem qui habeat miserum esse non posse, beatissimum non esse posse qui naturalibus bonis destituatur, respondet, hoc discrimen statui non posse, quum commoda et incommoda extra nos, imprimis virum bonum, sint ; quæ itaque sive adsint, sive absint, non impedirent, quominus beatus et beatissimus fiat. Obstare quidem possunt incommoda virtuti, uti quædam soli quoque obstant, sed non minus illam impediunt, quam illum. Falsus itaque est, qui sapientem parum prospero corpore usum nec miserum nec beatum dicat; ideoque in medio constitutum. Nec in beatitatem tempus aliquid potest: non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quæ ex virtute est. Non quo longior, sed quo melior et honestior vita sit, quæri debet. Non solum Diis virtus et beata vita contingit, sed nobis quoque contingere potest: atque ideo ad similitudinem Deorum accedere debemus, quorum socii et membra sumus.

Conferas Senecæ libellum De Vita Beata.

esse,

« PreviousContinue »