Page images
PDF
EPUB

L. ANNEI SENECÆ

AD LUCILIUM

EPISTOLÆ MORALES.

EPISTOLA LXXXIX.

PHILOSOPHIE DIVISIO: DE LUXU ET AVARITIA SUÆ ÆTATIS.

Roganti amico, ut discrimen explicet Philosophiæ et Sapientiæ, ita illud statuit, ut sit illa studium virtutis, hæc illius effectus et præmium. Illius quidem tres partes, moralem, naturalem et rationalem constitui affert, ab aliis aliter. Seneca tripartitam esse placet : quarum quamque rursus dividit, moralem in tres, naturalem in duas, rationalem s. Logicam in Dialecticen et Rhetoricen. Quæ omnia quanquam suadet ut legat amicus, tamen monet, ut ad mores et suos et publicos emendandos omnibus utatur, atque divitiarum luxusque cupidissimos castiget.

Jam etsi accuratis et subtilioribus Philosophiæ cultoribus noster vix satisfecisse videri debeat, quandoquidem principia divisionis non satis subtiliter posuerit deduxeritque, tamen conspectum haudquaquam contemnendum dedit, nec quidquam aliud daturum sese professus est. Atque si qui sint qui multa in hac divisione omisisse eum querantur, ii cogitent, quæso, ea omnia haudquaquam latuisse nostrum, veteresque philosophos, sed non sub iis eos titulis posuisse, quibus nostri ea assignare solent. Sic leges cogitandi in loco qui erat de animo tractaverunt.

Cf. Tiedemanni System der stoisch. Philos. I, p. 1 sqq. et amicissimum Buhlium in Commentatt. Soc. Reg. Gotting. To. XI, p. 254 sqq.

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM.

2

REM utilem desideras, et ad Sapientiam properanti utique necessariam, dividi Philosophiam, et ingens corpus ejus in membra disponi. Facilius enim per partes in cognitionem totius adducimur. Utinam quidem', quemadmodum universa mundi facies in conspectum venit, ita Philosophia tota nobis posset occurrere; simillimum mundo spectaculum! Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet 3, relictis his, quæ nunc magna, magnorum ignorantia, credimus. Sed, quia contingere hoc non potest, sic erit a nobis aspicienda, quemadmo2 dum mundi secreta cernuntur. Sapientis quidem animus totam molem ejus amplectitur, nec minus illam velociter obit, quam cælum acies nostra: nobis autem, quibus perrumpenda caligo est, et quorum visus in proximo deficit, singula quæque ostendi facilius possunt, universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et Philosophiam in partes, non in frusta, dividam : dividi enim illam, non concidi, utile est ; nam comprehendere, quemadmodum maxima, ita minima, difficile est. De3 scribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quidquid in majus crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes; quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas

1. Utinam quidem. Posteriorem vocem adjeci ex ed. A. et ms. c. et Gruteri libris. Schw.

2. Universa. Non universi, dedere R. A. c. Schw.

3. Profecto enim.... raperet. Conferri videtur Philosophiæ laus a Cic. Tusc. Disp. V, 2 celebrata: ob oculos ei forsitan fuerint illa Platonis in Phædro To. X p. 329 bip. : ǹ œpóvnais

οὐχ ὁρᾶται δεινοὺς γὰρ ἂν παρεῖχεν ἔρωτας, εἰ τοιοῦτον ἑαυτῆς ἐνεργὲς εἴδωλον παρείχετο εἰς ὄψιν ιόν. Quæ verba Cic. de Off. I, 5, et de Fin. II, 16 respexit et expressit. Ruhk.

4. Aspicienda. Mirum quid ita libri in vocula nota turbent. Nam alii, abscienda, adscienda; meus abscidenda. Lips.

5. Parvulas. Ed. A. cum ms. c. e

non oportet. Idem enim vitii habet nimia, quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem

sectum est.

Primum itaque, sicut videtur', tibi dicam, inter Sapientiam et Philosophiam quid intersit2. Sapientia perfectum bonum est mentis humanæ, Philosophia sapientiæ amor est et affectatio. Hæc ostendit, quo illa pervenit. Philosophia unde3 dicta sit, apparet; ipso enim nomine fatetur. Quidam Sapientiam ita finierunt, ut dicerent 4 eam << divinorum et humanorum scientiam. » Quidam ita: «Sapientia est, nosse divina et humana, et horum causas Supervacua mihi videtur hæc adjectio, quia causæ divinorum humanorumque partes sunt. Philoso¬ phiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent : alii studium illam virtutis esse dixerunt; alii studium corrigendæ mentis; a quibusdam dicta est appetitio rectæ ra

5

[ocr errors]

Gruteri omnibus. Vulgo parvas ex ed. R. Schw.

1. Sicut videtur, tibi dicam. Rectius puto jungentur ista, sicut videtur tibi, quomodo distincta oratio in ed. R. Vitiose si ut videtur ed. A. et ms. c. Schw.

2. Inter Sapientiam et Philosophiam quid intersit. Eam ob causam hæc distinctio affertur, quod aliter visum erat Platoni e. c. in Euthydemo To. III p. 40 bip. philosophia est acquisitio sapientiæ; quum esse debeat quæstio studiumque. De Rep. V, p. 57 Vol. VII bip. appellat philosophos τοὺς τῆς ἀληθείας φιλοθεάμονας: item Aristoteli Metaphys. II, 1 (modo hic liber pro sincero haberi debeat) scientia veritatis (ὀρθῶς δὲ ἔχει, καὶ τὸ καλέσαι τὴν φιλοσοφίαν, ἐπιστήμην τῆς ἀληθείας θεωρητικήν). Ciceroni tamen: « Nec quidquam aliud est Phi

losophia præter studium sapientiæ. >> Cf. Lipsii Manud. ad stoic. philos. II, 4. Ruhk.

3. Philosophia unde... fatetur. Cic. de Legg. I, 22: «< Ita fit, ut mater omLium bonarum artium sapientia sit: a cujus amore græco verbo Philosophia nomen invenit etc.»>> Pythagoræ vero inventum esse hoc nomen constat ex Pontico Heraclide apud Ciceron. Tusc. V, 3. Ruhk.

4. Divinorum. Hieronymus in Isaiæ cap. V: « Inter sapientiam et prudentiam hoc dicunt interesse Stoici, quod illa sit rerum divinarum et humanarum notitia, ista autem tantum mortalium.» Nota de Stoicis: nam Pla-tonici aliter distinguunt, et illam in contemplatione, hanc in actione ponunt. Lips.

5. Horum causas. Stoicas esse has definitiones constat, vel e Plut. de

tionis. Illud quasi constitit', aliquid inter Philosophiam et 5 Sapientiam interesse: neque enim fieri potest, ut idem sit quod affectatur, et quod affectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, quum illa cupiat, hæc concupiscatur; sic inter philosophiam et sapientiam. Hæc enim illius effectus et præmium est; illa venit, ad hanc itur. Sapientia est, quam Græci copía vocant. Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc 6 quoque utuntur. Quod et togatæ tibi antiquæ probabunt, et inscriptus Dossenni monumento titulus :

Hospes resiste, et sophiam Dossenni3 lege.

Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset, et hæc peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse: nam nec philosophia sine 7 virtute est, nec sine philosophia virtus est. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest, nec virtutis studium

4

Placit. Philos. To. XII. p. 345 Hutt.
οἱ μὲν Στωϊκοὶ ἔφασαν, σοφίαν εἶναι θείων
καὶ ἀνθρωπίνων ἐπιστήμην. Nota est
hæc definitio e Cicerone et bene ex-
plicata ab Ernestio in Clav. Cic. voc.
Divinus. Cf. Ep. Senec. 98, 28 et 30.
Rerum cognoscere causas Virg. Ge.
II, 490 jam pro scopo philosophiæ
declaravit. Cæteras definitiones, quas
noster affert, esse stoicas observavit
etiam Lipsius in Manud. II, 2. R.
1. Constitit. R. A. c. Pinc. Grut.
Vulgo constet ab Erasmo. Schw.

[blocks in formation]

Grammat. Lat. Auct. antiq. edit. Hanov. 1605). Confer. et Fest. de verbor. signif. voce Togatarum lib. 18. (E notis Lagrange.)

3. Dossenni. Fuit Fabius Dossennus auctor satis celeber fabularum togatarum, in quibus mores vestitusque romani erant. Laudat eum Plin. N. H. XIV, 15 bip. nec Fabric. Bibl. Lat. Vol. III, p. 238, 240, nominare eum in Comicis vett. lat. omisit. R.— Eidem Dossenno Horatius exprobrat quod negligenter fabulas scribat, et nihil aliud quam lucrum ex illis captet: Epist. 1. lib. II. v. 173 et sqq. «Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis; Quam non adstricto percurrat pulpita socco; Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc Securus cadat, an recto stet fabula talo.»>

4. Nec virtus autem. I. e. nec præ

sine ipsa. Non enim, quemadmodum in his, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur; nec, quemadmodum itinera, quæ ad urbes perducunt, extra ipsas sunt. Ad virtutem venitur per ipsam. Cohærent ergo inter se Philosophia Virtusque.

[ocr errors]

Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: Moralem, Naturalem, et Rationalem. Prima componit animum; secunda rerum naturam scrutatur; tertia proprictates verborum exigit, et structuram, et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant. Cæterum inventi sunt, et qui in pauciora philosophiam, et qui in plura diducerent. Quidam ex Peripateticis quartam partem adjecerunt, Civilem3; quia propriam quamdam exercitationem desideret, et circa aliam materiam occupata sit. Quidam adjecerunt his partem, quam Græci oixovoux vocant, administrandæ rei familiaris scientiam. Quidam et de generibus vitæ locum separaverunt. Nihil autem horum non in illa parte Morali reperietur.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

5

quitur Cicero, Acad. I, c. v, § 19, etc.

4. Quidam... separaverunt. Nihil autem, etc. Quinam hi fuerint, non his liquet. Recte observat Seneca, partibus tribus contineri moralem partem. Ethica enim, civilis s. politica, et Economica una cum technica (de generibus vita) constituebant Aristotelis philosophiam practicam. Cf. Bublii Lehrbuch der Gesch. d. Philos. II. 362 Et Ruhk. nunc ita fit in plerisque scholis et in libris de hac materia editis; v. c. in illo nuper edito opere: Morale appliM. Jouy. quée à la Politique, par

P.

sqq.

5. Non in illa parte Morali reperietur. Vulgo reperitur, invitis libris nostris et Gruteri. Cum hoc verbo vulgo jungebatur non vulgo jungebatur non particula, quam

8

9

« PreviousContinue »