Page images
PDF
EPUB

GAI

INSTITVTIONES

AD

CODICIS VERONENSIS

APOGRAPHVM STVDEMVNDIANVM

NOVIS CVRIS AVCTVM

IN VSVM SCHOLARVM

ITERVM EDIDERVNT

PAVLVS KRVEGER ET GVILELMVS STVDEMVND

INSVNT SVPPLEMENTA AD CODICIS VERONENSIS APOGRAPHVM
A STVDEMVNDO COMPOSITA

BEROLINI

APVD WEIDMANNOS

MDCCCLXXXIV.

ROMAN LAW

Mrs. Chares &. Mact of

PRAEFATIO GVILELMI STVDE MVND.

Crisis in Gai Institutionibus exercenda pendet praecipue et a codice Veronensi (nobis C) saeculo p. Chr. n. quinto uel sexto scripto et ab excerptis, quae in Iustiniani Digestis et Institutionibus leguntur; accedunt minora fragmenta Gaiana partim in aliis iuris collectionibus partim apud grammaticos seruata, quae enumerauit Adolfus Fridericus Rudorff in commentationibus regiae academiae scientiarum Berolinensis a. MDCCCLXV pag. 323 seqq.

Codicis Veronensis rescripti (in bibliotheca capitulari olim numero XV nunc 13 signati) reliquias, quotquot legere ei contigit, primus descripsit Ioannes Fridericus Ludouicus Goeschen opitulantibus Immanuele Bekker et Mauricio Augusto de BethmannHollweg. Hoc apographo, quod postea passim emendauit Fridericus Bluhme, omnes quae ante annum 1874 publici iuris factae sunt editiones Gai nituntur. Cum propter imperfectam codicis C lectionem permulta emendatione egerent et multi uiri docti huic operam darent, nemo Goescheno aut concludere subtilius aut probare acrius coniecturas potuit; proxime ad hunc accedit uir de Gaio post Goeschenum optime meritus Philippus Eduardus Huschke.

Nouum codicis C apographum ipse annis 1866. 1867. 1868 Veronae confeci et iussu academiae regiae scientiarum Berolinensis ita ornatum edidi anno 1874, ut ueritati proximam imaginem redderet 1). In prooemio huic apographo, quod Ca nota significabimus, praemisso de fatis et condicione codicis C ita egi, ut hic paucis ea absoluere liceat, quae ad librum Veronensem pertinent. Ipse pleraque ex eis, quae ante me Goeschen et Bluhme

1) >>Gaii Institutionum commentarii quattuor. Codicis Veronensis denuo collati apographum confecit et iussu academiae regiae scientiarum Berolinensis edidit Guilelmus Studemund. Prostat Lipsiae apud Salomonem Hirzel a. 1874.«

ut

legerant, confirmare, multa corrigere, non pauca primus legere potui. Attamen propter miseram multarum membranarum condicionem multis locis etiam nunc adeo hiat oratio Gaiana, nisi qui iuris sit consultissimus, edendi Gai officium solus suscipere non debeat. Itaque cum ego soleam artem criticam consaeptis philologiae finibus terminare et iurisconsultorum disciplinam non ut meam possideam sed ut alienam libauerim, Paulum Krueger, qui, si ab incomparabili Theodori Mommsen sollertia recesseris, in fontibus iuris Romani edendis hodie facile principem locum tenet, precibus adii, ut eam praecipue editoris prouinciam, quam ad administrandam accuratiore iuris cognitione opus esset, susciperet. Inde igitur ab anno 1869 subsiciuis feriarum horis Krueger et ego Gaium una tractauimus et editionem primam absoluimus sub finem anni 1873. Quam quominus statim publici iuris faceremus, non Kruegeri culpa fuit, sed officiorum, quae ego hic sustineo, mole effectum est; quae ut inde demum ab aestate anni 1876 typis describeretur et anno 1877 absolueretur editio prima permisit. Nec Theodori Mommsen fidelissimi et summe reuerendi amici mihi defuit opera: is enim annis 1876 et 1877 benigne et omnia ea quae nouanda esse in contextu Gaiano censeret, nobiscum communicare uoluit et si qua grauiora inscitiae meae elapsa essent indicauit et multifariam consiliis adiuuit. Mommseni adnotationum plerasque cum nostris contexui adscripto ubique Mommseni nomine. 2)

Post absolutam anno 1877 Gai editionem primam cum mihi uere anni 1878 et aestate anni 1883 liceret Veronae commorari, Carolus comes Giuliari, bibliothecae capitularis praefectus mihi amicissimus, liberalissime, ut solet uir egregius, permisit, ut locos nonnullos difficiliores denuo cum codice rescripto conferrem. Per paucos ex paucis, quos anno 1878 Veronae degere mihi contigit, diebus laboris socium sese obtulit Paulus Krueger, per reliquos eosque plures solus officium conferendi sustinui. Ex remediis chemicis, quibus ipse olim annis 1867 et 1868 usus eram, paucis locis codicem leuiter fatigauerat kalium sulphocyanatum mixtum paucis guttis acidi muriatici; nec tamen commissae iniuriae urit

2) »Gai Institutiones. Ad codicis Veronensis apographum Studemundianum in usum scholarum ediderunt Paulus Krueger et Guilelmus Studemund. Inest epistula critica Theodori Mommsen. Berolini apud Weidmannos. 1877.« In hac epistula critica Mommsen eas obseruationes composuerat, quae in ipso apparatu critico editionis a nobis a. 1877 curatae commemoratae non erant. Nunc in hac altera editione, quam annis 1883 et 1884 parauimus, fere omnes adnotationes Mommsenianas, nisi quae iterata codicis C lectione irritae factae erant, in ipsum apparatum criticum recepimus.

« PreviousContinue »