Page images
PDF
EPUB

PROLEGOMENA.

Horatii carmina iterum recognita ut ederem cum rogasset bibliopola honestissimus, verba ipsa eorum et textum qui vocatur immutare minus fuit in animo. Nam cum editio nostra maxime gymnasiorum et academiarum usu soleat teri, illorum autem praeceptores neque possint neque debeant in explicando Horatio saepius immorari locis corruptis et quos coniectando oporteat emendari, atque idem plerumque scripturae antiquitus traditae sint tenaciores, harum doctores diversissima statuant de crisi Horatiana vitiorumque in verbis poetae latitantium numero ac modo, non placuit movere multo plura quam antea factum.

At valde mutata prolegomena recisis plerisque, ut eis quae de imitatoribus Horatii notaveram haec enim Antonii Zingerleii et Martini Hertzii curiosa diligentia aut complexa iam est aut proximo tempore complectetur - nec paucioribus additis.

Atque adeo vides aliquanto plures coniecturas sive meas sive aliorum iam probatas mihi et commendatas quam in editione superiore. Cuius rei haec fuit causa. Auctores editionum Horatii, quae tum communi adhibebantur usu, tantum non omnes cum formidassent cane peius et angue hominum doctorum commenta et satis habuissent repraesentare codicum

optimorum vel quos ipsi existimarent optimos scripturas, verebamur eorum, qui a pueris inde innutriti essent exemplaribus Horatii pessimis, novandi cupiditate nimia, quae videretur ipsis, irritare animos. Sed cum editio nostra benigne esset excepta vulgo, ut plurimo tereretur usu, iam in recensionem nitidissime expressam, quae a. 1874 est publicata, multae sunt receptae coniecturae doctorum, quas a priore secluseramus (de quibus dixi Academiae scientiarum Petropolitanae Miscellaneorum Graecorum ac Latinorum p. III, quae prodiit a. 1874, pp. 688-718); longe autem plura novata hoc prooemio. Cuius tamen fines legitimi ne praeterirentur, ne nunc quidem licuit omnia, quae possem promere de Horatio, persequi.

Praeterea contractus libellus de metris Horatianis, quo quae continentur, facillime iam et dispendio temporis minimo poterunt repeti ex Summario rei metricae poetarum Latinorum, quod nuper edidi.

Nec non quaedam in fine libri novata. Ex grammatico ac metrico indice haud pauca sublata, maxime quidem, quae ad orthographiam vel prosodiam spectarent (de quibus iam accuratius multo expositum in Summario orthographiae et prosodiae Latinae). At nominum index auctus ac ditatus, atque ita multorum satisfactum desideriis. Eius autem conficiendi curam suscepit Ernestus Schulzius, Reformatorum Gymnasii in hac urbe Rector.

Ac primum quidem omnium de codicibus Horatii et de ratione et via, qua usi sumus in emendandis eius carminibus, mihi video disputandum.

Operosa Kelleri Holderique cura quantum aliis commodi attulerit ad crisin Horatianam factitandam equidem nescio: mihi certe praeter levissima quaedam, et quorum maxima pars ad rem orthographicam pertineret, nihil profuit.

Mitto ne unam quidem scripturam novam, quae

aliquid lucis afferret locis corruptis necdum probabiliter emendatis, eorum innotuisse editione. Id enim in tanto numero codicum ante Kellerum Holderumque collatorum non potuit esse mirum ac ne expectari quidem nisi ab eo, qui lectiones codicum Horatianorum ab aliis prius enotatas numerasset potius quam ponderasset.

Aliquanto gravius hoc est, quod ne illis quidem locis, numero paucis, in quibus notabilis est quaedam optimorum codicum discrepantia, via est monstrata discernendi lectiones interpolatorum opera novatas ab eis, quae careant fraude, cum Kellerus et Holderus haud raro meliores codicum suorum lectiones posthabuerint deterioribus, et quod non magis apparet, quid recensionis Mavortianae fuerit proprium. Denique quod Kellerus nam cum hoc potissimum mihi erit res tres codicum classes sibi visus est olim invenisse [mus. Rhen. XIX, 220 sqq.] quarum scripturae diversitatem, quae ipsi videretur, maxime notabilem proposuit idem mus. Rh. XXXIII, 122, 3 persuasitque id Teuffelio [hist. litt. Lat. pg. 505 ed. 1], quid aliud demonstrat nisi et hunc et illum ignorare, quid sint classes codicum, neque ad hanc rem perspiciendam Lachmanni aut Madvigii eis profuisse exemplum? Neque opus est refelli opinionem Kelleri, cum ipse iam dicat [mus. Rh. XXXIII, 127] duas potius classes esse codicum Horatianorum, ut prima et secunda quas olim distinxerat opponendae sint tertiae. Addit idem post tot labores actos multis tamen in locis non comparere, quid fuerit scriptum in codicibus Horatii eis, qui ante monachorum tempus essent exarati. De his ne iniquius videar existimare adscribam quae iudicat Gregorius Senger in coniectaneis Horatianis Kievae nuper editis sermone Rossico, pg. 72. Cuius verba sunt haec fere, mirum esse, quod homo,

[ocr errors]
[ocr errors]

qui tam pauperis ingenii documenta dederit in codicibus Horatii aestimandis, sustineat obviam ire eis, qui alia eaque magis fructuosa via utantur in scriptis Horatii emendandis quam ipse. Idem promisit brevi se demonstraturum quod sane factu est facillimum quam sint ineptae et ficticiae classes illae codicum, quas Kellerus sibi visus sit invenisse. Audiamus tamen, quo rem deducat idem. Qui postquam dixit ante omnia id efficiendum, ut collatis codicibus aliis classium, quas invenit, sive trium sive duarum accuratius quam nunc cognoscantur lectiones, eis qui functi fuerint hoc labore promittit praemium sollertiae tam luculentum, ut ipsa verba eius melius sit apponere, ne illudere videar lectoribus. Itaque m. Rh. XXXIII, 127 leguntur haec: 'Bei unparteiischer Erwägung der einzelnen Lesarten wird sich dann ergeben, dass unser früherer Grundsatz auch heute noch richtig ist, dass nämlich in der Regel die I. und III. Classe zusammen gegen die II., die II. und III. zusammen gegen die I. und auch, trotz mancher Ausnahmen, die I. und II. zusammen gegen die III. Recht haben'. Egregiae prorsus sollertiae hominem et velut alterum Caninium, cui post annorum prope xx studium et codices Horatii pervolutos paene innumeros tandem apparuit, quod omnes omnium temporum critici ne uno quidem codice inspecto intellexerant neque quisquam addubitaverat, ubi diversae extent scripturae codicum Horatianorum, sequendum plerumque optimorum maiorem numerum!

Eum, qui tanta socordia fuit in propriis adhibendis codicibus, qua tandem sollertia putabimus usum in Cruquii fide et librorum Blandiniorum auctoritate aestimanda? Sed enim de hac re denuo agere non est in animo, cum praesertim poenas

« PreviousContinue »