Page images
PDF
EPUB

Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?
Quid volui?' dices, ubi quid te laeserit; et scis
In breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
10 Carus eris Romae, donec te deserat aetas;
Contrectatus ubi manibus sordescere volgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille,

15 Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus: quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
20 Me libertino natum patre et in tenui re
Maiores pinnas nido extendisse loqueris,
Vt quantum generi demas, virtutibus addas;
Me primis urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
25 Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum siquis te percontabitur aevum:
Me quater undenos sciat inplevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo dixit Lollius anno.

EPISTVLARVM

LIBER SECVNDVS.

I.

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Conponunt, agros adsignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Vrit enim fulgore suo, qui praegravat artes
Infra se positas; exstinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
lurandasque tuum per numen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et iustus in uno,
Te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit,
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum
Dictitet Albano Musas in monte locutas.

5

10

15

20

25

Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque Scripta vel optima, Romani pensantur eadem 30 Scriptores trutina; non est quod multa loquamur: Nil intrast olea, nil extrast in nuce duri; Venimus ad summum fortunae, pingimus atque Psallimus et luctamur Achivis doctius unctis. Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, 35 Scire velim, chartis pretium quotus arroget annus. Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter Perfectos veteresque referri debet an inter Viles atque novos? Excludat iurgia finis! Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.' 40 Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? veteresne poetas, An quos et praesens et postera respuat aetas? "Iste quidem veteres inter ponetur honeste, Qui vel mense brevi vel totost iunior anno.’ 15 Vtor permisso, caudaeque pilos ut equinae Paullatim vello, et demo unum, demo et item unum,

Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,

Qui redit in fastos et virtutem aestimat annis Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit. 50 Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, Vt critici dicunt, leviter curare videtur,

Quo promissa cadant et somnia Pythagorea. Naevius in manibus non est et mentibus haeret Paene recens? adeo sanctumst vetus omne poema. 55 Ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti,

Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
60 Hos ediscit et hos arto stipata theatro

Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum volgus rectum videt; est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poetas,

Vt nihil anteferat, nihil illis conparet: errat;
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi
Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror.
Inter quae verbum emicuit si forte decorum,
Si versus paullo concinnior unus et alter:
Iniuste totum ducit venditque poema.
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
Conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper,
Nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
Inberbi didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
Quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Graiis novitas invisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid
haberet,
Quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
Coepit et in vitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
Suspendit picta voltum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
Hoc paces habuere bonae ventique secundi.

[blocks in formation]

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa Mane domo vigilare, clienti promere iura, 105 Cautos nominibus rectis expendere nummos, Maiores audire, minori dicere per quae Crescere res posset, minui damnosa libido. 101 Quid placet aut odiost, quod non mutabile credas? Mutavit mentem populus levis, et calet uno Scribendi studio: pueri patresque severi

110 Fronde comas vincti cenant et carmina dictant. Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, Invenior Parthis mendacior, et prius orto

Sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. Navim agere ignarus navis timet, abrotonum aegro 116 Non audet nisi qui didicit dare, quod medicorumst, Promittunt medici, tractant fabrilia fabri; Scribimus indocti doctique poemata passim. Hic error tamen et levis haec insania quantas Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus

120 Non temerest animus; versus amat, hoc studet unum;

Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet, Non fraudem socio puerove incogitat ullam Pupillo; vivit siliquis et pane secundo; Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, 125 Si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari. Os tenerum pueri balbumque poeta figurat, Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem, Mox etiam pectus praeceptis format amicis, Asperitatis et invidiae corrector et irae, 130 Recte facta refert, orientia tempora notis Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti

Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset? Poscit opem chorus et praesentia numina sentit, 135 Caelestes inplorat aquas docta prece blandus, Avertit morbos, metuenda pericula pellit,

Inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum.
Carmine di superi placantur, carmine Manes.

« PreviousContinue »