Page images
PDF
EPUB

VII.

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat 5 Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas, Durus homo atque odio qui posset vincere Regem, Confidens tumidusque, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque 10 Convenit (hoc etenim sunt omnes iure molesti, Quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque 15 Summa fuit; duo si discordia vexet inertes Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro Muneribus missis): Bruto praetore tenente

Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non 20 Conpositum melius cum Bitho Bacchius. In ius Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam; ridetur ab omni

Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem: Solem Asiae Brutum appellat stellasque salubres 25 Appellat comites, excepto Rege; Canem illum, Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. Tum Praenestinus salso multoque fluenti Expressa arbusto regerit convitia, durus 30 Vindemiator et invictus, cui saepe viator Cessisset magna conpellans voce cuculum. At Graecus, postquamst Italo perfusus aceto, Persius exclamat: per magnos, Brute, deos te Oro, qui reges consueris tollere, cur non

35 Hunc Regem iugulas? Operum hoc, mihi crede,

tuorumst.

VIII.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido: nam fures dextra cohercet
Obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
Ast inportunas volucres in vertice arundo
Terret fixa vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis eiecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca;
Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum;
Cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
Hunc vexare locum curae sunt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,

[blocks in formation]

30

Cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque 25
Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram
Vnguibus et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea: maior
Lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
Iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tisiphonen: serpentes atque videres
Infernas errare canes, lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.

35

Mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
Corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum
Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.

40 Singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
Vmbrae cum Sagana resonarint triste et acutum,
Vtque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris, et imagine cerea
Largior arserit ignis, et ut non testis inultus.
45 Horruerim voces Furiarum et facta duarum.
Nam displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere atque herbas atque incantata lacertis
50 Vincula cum magno risuque iocoque videres.

VIIII.

Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum; totus in illis: Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' 5 Suaviter, ut nunc est,' inquam et cupio omnia, quae vis.

Cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. At ille 'Noris nos' inquit 'docti sumus.' Hic ego 'pluris Hoc' inquam mihi eris.' Misere discedere quaerens, Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem 10 Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos Manaret talos. O te, Bolane, cerebri

Felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Vt illi

Nil respondebam, 'misere cupis' inquit abire: 15 Iandudum video; sed nil agis: usque tenebo; Prosequar. Hinc quo nunc iter est tibi?' 'Nil opus

est te

Circuagi: quendam volo visere non tibi notum;

20

Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.'
Nil habeo quod agam et non sum piger: usque
sequar te.'
Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
'Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies: nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus? quis membra movere
Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.' 25
Interpellandi locus hic erat: est tibi mater,
Cognati, quis te salvost opus?' 'Haud mihi quisquam.
Omnes conposui.' Felices! Nunc ego resto.
Confice: namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna:
Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra;
Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.'
Ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei
Praeterita, et casu tunc respondere vadato
Debebat; quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas,' inquit 'paullum hic ades.' 'In-
teream, si
Aut valeo stare aut novi civilia iura;
Et propero quo scis.' 'Dubius sum quid faciam' 40

inquit,

"Tene relinquam an rem.' "Me, sodes.'

30

35

'Non faciam' ille, Et praecedere coepit; ego, ut contendere durumst Cum victore, sequor. Maecenas quomodo tecum?" Hinc repetit; paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortunast usus. Haberes Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni Summosses omnes.' "Non isto vivimus illic, Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ullast Nec magis his aliena malis; nil mi officit,' inquam, 50

45

'Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni Cuique suus.' 'Magnum narras, vix credibile.” *Atqui

Sic habet.' 'Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse.' 'Velis tantummodo: quae tua virtus,

55 Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque Difficiles aditus primos habet.' 'Haud mihi dero: Muneribus servos corrumpam; non, hodie si Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno 60 Vita labore dedit mortalibus.' Haec dum agit,

ecce

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. Vnde venis et Quo tendis?' rogat et respondet. Vellere coepi Et prensare manu lentissima bracchia, nutans, 65 Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. "Certe nescio quid secreto velle loqui te

[ocr errors]

Aiebas mecum.' 'Memini bene, sed meliore Tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin tu 70 Curtis Iudaeis oppedere?' 'Nulla mihi' inquam 'Relligiost. At mi: sum paullo infirmior, unus Multorum. Ignosces; alias loquar.' Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit inprobus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi 75 Adversarius et quo tu turpissime?' magna Inclamat voce, et licet antestari?' Ego vero Oppono auriculam. Rapit in ius; clamor utrimque, Vndique concursus. Sic me servavit Apollo.

« PreviousContinue »