M.T. Ciceronis opera selecta, ex ed. J.C. Orellii

Front Cover

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page 92 - Judices, non scripta, sed nata lex ; quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus ; ad quam non docti, sed facti ; non instituti, sed imbuti sumus...
Page 283 - ... naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
Page 83 - ... haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent, 'delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Page 77 - Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum ; et, quasi cognatione quadam, inter se continentur.
Page 286 - Nec enim silentio tanti motus incitari possunt ; et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cujus conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus.
Page 284 - Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, justitiam cole et pietatem ; quae cum sit magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est ; ea vita via est in caelum, et in hunc coetum eorum qui jam vixerunt, et, corpore laxati, illum incolunt locum quem vides.
Page 84 - Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. 10 19 Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt : nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur?
Page 196 - Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat.
Page 316 - Coepi egomet mecum sic cogitare: 'Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?
Page 84 - Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare; poe'tam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poe'tas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.

Bibliographic information