Page images
PDF
EPUB

est, unius astri, reditu metiuntur: cum autem ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra redierint, eandemque totius caeli descriptionem longis intervallis retulerint, tum ille vere vertens annus appellari potest: in quo vix dicere audeo, quam multa hominum secula teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit; ita quandoque eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad idem principium stellisque revocatis, expletum annum habeto: hujus quidem anni nondum vigesimam partem scito esse conversam.

Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris; quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur alte spectare si voles, atque hanc sedem et aeternum domum contueri; neque te sermonibus vulgi dederis, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus: quid de te alii loquantur, ipsi videant; sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit, et obruitur hominum interitu, et oblivione posteritatis exstinguitur.

VIII. Quae cum dixisset, Ergo vero, inquam, o Africane, si quidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam, a pueritia vestigiis ingressus patriis et tuis, decori vestro non defui; nunc tamen, tanto praemio proposito, enitar multo vigilantius. Et ille, Tu vero enitere, et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc: nec enim tu es, quem forma ista declarat, sed mens cujusque is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse: si quidem deus est, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et

movet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus: et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet.

Nam quod semper movetur, aeternum est; quod autem motum affert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. Solum igitur quod sese movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit. Quin etiam ceteris, quae moventur, hic fons, hoc principium est movendi. Principio autem nulla est origo: nam ex principio oriuntur omnia: ipsum autem nulla ex re alia nasci potest: nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde : quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam principium exstinctum, nec ipsum ab alio renascetur, nec ex se aliud creabit: si quidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur: id autem nec nasci potest, nec mori: vel concidat omne caelum, omnisque natura consistat necesse est, nec vim ullam nanciscatur, qua a primo impulsa moveatur.

IX. Cum pateat igitur, aeternum id esse, quod a se ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo: quod autem animal est, id motu cietur interiore et suo: nam haec est propria natura animi atque vis. Quae si est una ex omnibus, quae sese moveat, neque nata certe est, et aeterna est. Hanc tu exerce optimis in rebus: sunt autem optimae, curae de salute patriae: quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit. Idque ocius faciet, si jam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea, quae extra erunt, contemplans, quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dedide

runt, earumque se quasi ministros praebuerunt, impulsuque libidinum voluptatibus obedientium, deorum et hominum jura violaverunt, corporibus elapsi circum terram ipsam volutantur; nec hunc in locum, nisi multis exagitati seculis, revertuntur. Ille discessit ; ego somno solutus sum.

EPISTOLAE SELECTAE.

I.-M. CAELIUS, M. T. CICERONI S.

QUOD tibi decedens pollicitus sum me omnes res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut verear, ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur. Tametsi tu, scio, quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores; tamen in hoc te deprecor, ne meum hoc officium arrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi: non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad literas scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam; sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. Nescio cujus otii esset non modo perscribere haec, sed omnino animadvertere: omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores: quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. Si quid in re publica majus actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quemadmodum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit, diligenter tibi perscribemus. Ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est. Nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt: Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi. Praeterea Marcellus, quod adhuc nihil retulit de successione provinciarum Galliarum et in Ka

lendas Junias, ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sanequam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant, cum Romae nos essemus. Tu si Pompeium, ut volebas, offendisti: qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat, quid cupiat :) fac mihi perscribas. Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt: alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est; alius septimam legionem vapulasse; ipsum apud Bellovacos circumsederi, interclusum ab reliquo exercitu: neque adhuc certi quidquam est, neque haec incerta tamen vulgo jactantur: sed inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur: at Domitius, cum manus ad os apposuit. Te a. d. ix. Kal. Junias subrostrani, (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse: unde [in] urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. Ego, qui scirem, Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo, ut ego misererer ejus esuriei, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur, optavi. Plancus quidem tuus Ravennae est : et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. Tui politici libri omnibus vigent.

II.-T. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO. Quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat? Vide, quantum tibi meo judicio tribuam! nec mehercule injuria: moλτικώτερον enim te adhuc neminem cognovi. Ne illa quidem curo mihi scribas, quae maximis in rebus rei publicae geruntur quotidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit. Scribent alii: multi nuntiabunt: perferet

« PreviousContinue »