Page images
PDF
EPUB

et omni sermone celebramur. Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies: centesima lux est haec ab interitu P. Clodii et, ut opinor, altera: qua fines imperii populi Romani sunt, ea non solum fama jam de illo, sed etiam laetitia peragravit. Quamobrem, ubi corpus hoc sit, non, inquit, laboro, quoniam omnibus in terris et jam versatur et semper habitabit nominis mei gloria." XXXVI. Haec tu mecum saepe his absentibus, sed iisdem audientibus haec ego tecum, Milo. Te quidem, cum isto animo es, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo majore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum quaerela, ut his irasci possim, a quibus tantum vulnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi: non male aliquando de me meriti, sed semper optime. Nullum mihi umquam, judices, tantum dolorem inuretis, (etsi quis potest esse tantus?) sed ne hunc quidem ipsum, ut obliviscar, quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit oblivio aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur quam Milonis praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius, quam hoc tantum mali videro. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studii, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam objeci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abjeci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli: hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco. Quid jam restat? quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis, nisi ut eam fortunam, quaecumque erit tua, ducam meam? Non recuso, non abnuo: vosque obsecro, judices, ut vestra beneficia, quae in me coutulistis, aut in hujus salute augeatis, aut in ejusdem exitio occasura esse videatis.

XXXVII. His lacrimis non movetur Milo: est quodam incredibili robore animi: sed exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam. Sit hic ea mente, qua natus est. Quid vos, judices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum ejicietis? et erit dignior locus ullus in terris, qui hanc virtutem excipiat, quam hic, qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in viri et in civis invicti periculo appello, centuriones vosque milites: vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic judicio praesidentibus haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, projicietur? 0 me miserum! o me infelicem revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego te in patria per eosdem retinere non potero? quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? quid tibi, Q. frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata gentibus; a quibus non potuisse? ab iis, qui maxime P. Clodii morte acquierunt; quo deprecante? me. Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, judices, cum illa indicia communis exitii indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur ii, per quos essem restitutus? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar ab iis, per quos restitutus sum ?

XXXVIII. Utinam di immortales fecissent: (pace tua, patria, dixerim ; metuo enim, ne scelerate dicam in te, quod pro Milone dicam pie :) utinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam praetor, consul, dictator

esset potius, quam hoc spectaculum viderem! O di immortales! fortem et a vobis, judices, conservandum virum! "Minime, minime, inquit; immo vero poenas ille debitas luerit; nos subeamus, si ita necesse est, non debitas." Hiccine vir patriae natus usquam nisi in patria morietur? aut, si forte, pro patria? hujus vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulchrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? O terram illam beatam, quae hunc virum exceperit! hanc ingratam, si ejecerit, miseram, si amiserit! Sed finis sit: neque enim prae lacrimis jam loqui possum, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, judices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. Vestram virtutem, justitiam, fidem, mihi credite, is maxime probabit, qui in judicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque delegit.

DE

CLARIS ORATORIBUS

LIBER,

QUI DICITUR

BRUTUS.

I. CUM e Cilicia decedens Rhodum venissem et eo mihi de Q. Hortensii morte esset allatum, opinione omnium majorem animo cepi dolorem. Nam et amico amisso cum consuetudine jucunda, tum multorum officiorum conjunctione me privatum videbam, et interitu talis auguris dignitatem nostri collegii deminutam dolebam qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in collegium recordabar, in quo juratus judicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem; ex quo, augurum institutis, in parentis eum loco colere debebam. Augebat etiam molestiam, quod, magna sapientium civium bonorumque penuria, vir egregius conjunctissimusque mecum consiliorum omnium societate, alienissimo rei publicae tempore exstinctus, et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat : dolebamque, quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim, si in leviorum artium studio memoriae proditum est, poetas nobiles poetarum aequalium morte doluisse : quo tandem animo ejus interitum ferre debui, cum quo certare erat gloriosius, quam omnino adversarium non habere? cum praesertim non modo numquam sit aut illius a me cursus impeditus, aut ab illo meus; sed

contra semper alter ab altero adjutus et communicando et monendo et favendo. Sed, quoniam perpetua quadam felicitate usus ille cessit e vita, suo magis, quam suorum civium tempore, et tum occidit, cum lugere facilius rem publicam posset, si viveret, quam juvare; vixitque tamdiu, quam licuit in civitate bene beateque vivere; nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus: illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius, quam misericordia prosequamur, ut, quotiescumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, illum potius, quam nosmet ipsos, diligere videamur. Nam, si id dolemus, quod eo jam frui nobis non licet, nostrum est id malum; quod modice feramus, ne id non ad amicitiam, sed ad domesticam utilitatem referre videamur sin, tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit, angimur, summam ejus felicitatem non satis grato animo interpretamur.

II. Etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desideraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus ; hunc aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingenii, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret. Equidem angor animo, non consilii, non ingenii, non auctoritatis armis egere rem publicam, quae didiceram tractare, quibusque me assuefeceram, quaeque erant propria cum praestantis in re publica viri, tum bene moratae et bene constitutae civitatis. Quodsi fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et oratio, tum profecto fuit, cum patrocinium pacis exclusum est aut errore hominum, aut timore. Ita nobismet ipsis accidit, ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus, quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis, tamquam in portum confugere deberet, non inertiae neque desidiae, sed otii

« PreviousContinue »