Page images
PDF
EPUB

Şed jacet in servi complexibus aut equitis. Dic, Dic aliquem, sodes, hic, Quintiliane, colorem. 280 Hæremus. Dic ipsa. Olim convenerat, inquit, Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem Indulgere mihi: clames licet et mare cœlo Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis Deprensis: iram atque animos a crimine sumunt. Unde hæc monstra tamen vel quo de fonte, requiris?

290

Præstabat castas humilis fortuna Latinas
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
Tecta labor somnique breves et vellere Tusco
Vexatæ duræque manus ac proximus Urbi
Hannibal et stantes Collina turre mariti.
Nunc patimur longæ pacis mala; sævior armis
Luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perit. Hinc fluxit ad istos
Et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
Atque coronatum et petulans madidumque Taren-
tum.

Prima peregrinos obscoena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt sæcula luxu

Divitiæ molles. Quid enim Venus ebria curat?
Inguinis et capitisquæ sint discrimina, nescit,301
Grandia quæ mediis jam noctibus ostrea mordet,
Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
Quum bibitur concha, quum jam vertigine tectum
Ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
I nunc et dubita, qua sorbeat aera sanna
Tullia, quid dicat notæ collactea Mauræ,
Maura Pudicitiæ veterem quum præterit aram.
Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
Effigiemque Deæ longis siphonibus implent, 310

Inque vices equitant ac luna teste moventur.
Inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
Conjugis urinam magnos visurus amicos.
Nota Bona secreta Deæ, quum tibia lumbos
Incitat et cornu pariter vinoque feruntur
Adtonitæ crinemque rotant ululantque Priapi
Mænades. O quantus tunc illis mentibus ardor
Concubitus quæ vox saltante libidine! quantus
Ille meri veteris per crura madentia torrens !
Lenonum ancillas posita Laufella* corona
Provocat et tollit pendentis præmia coxæ:
Ipsa Medullinæ fluctum crissantis adorat.
Palmam inter dominas virtus natalibus æquat.
Nil ibi per ludum simulabitur: omnia fient
Ad verum, quibus incendi jam frigidus ævo
Laomedontiades et Nestoris hernia possit.
Tunc prurigo moræ impatiens, tunc femina sim-
plex

Et+ toto pariter repetitus clamor ab antro:

320

Jam fas est; admitte viros! Jam dormit adulter. Illa jubet sumto juvenem properare cucullo. 330 Si nihil est, servis incurritur. Abstuleris spem Servorum, veniet‡ conductus aquarius. Hic si Quæritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,

Quo minus imposito clunem submittat asello. Atque utinam ritus veteres et publica saltem His intacta malis agerentur sacra! sed omnes Noverunt Mauri atque Indi, quæ psaltria penem Majorem, quam sunt duo Cæsaris Anticatones,

*Saufeia. Rup. et Heinr.

+ tunc fermina simplex.
Heinr.

It toto pariter

Venit et. Heinr.

Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
Intulerit, ubi velari pictura jubetur,

340

Quæcumque alterius sexus imitata figuram est. Et quis tunc hominum contemtor numinis? aut quis

Simpuvium ridere Numæ nigrumque catinum
Et Vaticano fragiles de monte patellas

Ausus erat? Sed nunc ad quas non Clodius aras?
Audio, quid veteres olim moneatis amici.
Pone seram, cohibe. Sed quis custodiet ipsos
Custodes? Cauta est et ab illis incipit uxor.
Jamque eadem summis pariter minimisque libido:
Nec melior, silicem pedibus quæ conterit atrum,
Quam quæ longorum vehitur cervice Syrorum, 351
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
Conducit comites, sellam, cervical, amicas,
Nutricem et flavam, cui det mandata, puellam.
Hæc tamen argenti superest quodcumque paterni
Levibus athletis ac vasa novissima donat.
Multis res angusta domi: sed nulla pudorem
Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,
Quem dedit hæc posuitque modum.

utile quid sit,

Tamen

Prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque
Fromica tandem quidam expavere magistra. 361
Prodiga non sentit pereuntem femina censum
Ac,* velut exhausta redidivus pullulet arca
Nummus et e pleno semper tollatur acervo,
Non unquam reputat,+quanti sibi gaudia constent.
Sunt quas eunuchi imbelles ac mollia semper
Oscula delectent et desperatio barbæ,

Et quod abortivo non est opus. Illa voluptas

*At. Heinr.

+ Reputant. Heinr.

Summa tamen, quod jam calida matura juventa Inguina traduntur medicis, jam pectine nigro. 370 Ergo spectatos ac jussos crescere primum Testiculos, postquam cœperunt esse bilibres, Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus. Conspicuus longe cunctisque notabilis intrat Balnea, nec dubie custodem vitis et horti Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille Cum domina: sed tu jam durum, Postume,jamque Tondendum eunucho Bromium committere noli. Si gaudet cantu, nullius fibula durat

Vocem vendentis prætoribus; organa semper 380 In manibus; densi radiant testudine tota

Sardonyches; crispo numerantur pectine chordæ, Quo tener Hedymeles operam dedit: hunc tenet, hoc se

Solatur gratoque indulget basia plectro.

391

Quædam de numero Lamiarum ac nominis alti
Cum farre et vino Janum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum
Sperare et fidibus promittere. Quid faceret plus
Ægrotante viro? medicis quid tristibus erga
Filiolum? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput, dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
Dic mihi nunc, quæso, dic, antiquissime Divum,
Respondes his, Jane pater? Magna otia cœli :
Non est, ut video, non est quod agatur apud vos.
Hæc de comodis te consulit; illa tragœdum
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.

Sed cantet potius, quam totam pervolet urbem Audax, et cœtus possit quam ferre virorum Cumque paludatis ducibus præsente marito 400 Ipsa loqui recta facie strictisque mamillis.

Hæc eadem novit, quid toto fiat in orbe;

Quid Seres, quid Thraces agant; secreta noverca Et pueri; quis amet, quis diripiatur adulter. Mense; quibus verbis concumbat quæque, mobis quot.

Dicet, quis viduam prægnantem fecerit et quo Instantem regi Armenio Parthoque cometen Prima videt; famam rumoresque illa recentes Excipit ad portas ; quosdam facit isse Niphatem In populos magnoque illic cuncta arva teneri 410 Diluvio; nutare urbes, subsidere terras,

Quocumque in trivio, cuicumque est obvia, narrat.

Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam

quæ

Vicinos humiles rapere et concidere loris
Exorata solet. Nam si latratibus alti

Rumpuntur somni; Fustes huc ocius, inquit,
Afferte, atque illis dominum jubet ante feriri,
Deinde canem. Gravis occursu, teterrima vultu*
Balnea nocte subit; conchas et castra moveri
Nocte jubet; magno gaudet sudare tumultu. 420
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa
Callidus et crista digitos impressit aliptes
Ac summum dominæ femur exclamare coegit,
(Convivæ miseri interea somnoque fameque
Urgentur) tandem illa venit rubicundula, totum
Enophorum sitiens, plena quod tenditur urna
Admotum pedibus, de quo sextarius alter
Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim,
Dum redit et loto terram ferit intestino.

*Deinde canem, gravis occursu, teterrima vultu.

« PreviousContinue »