Page images
PDF
EPUB

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRAR UM

LIBER QUINTUS.

SATIRA XIII.

ARGUMENTUM.

Calvinum, cum gemitu et luctu querentem de perfidia amici, qui depositum (decem sestertia) abnegaverat, consolaturus poeta, ipso statim principio, (1-12), breviter recenset inculcatque solatia, quæ deinde (13-249), uberius planiusque persequitur, docens, non tenuem Calvino censum, adeoque damnum, quod passus sit, mediocre esse et æquo ferendum animo; (7, 8, 13-16) tale flagitium non rarum esse inde ab Saturni ævo, neque viro jam sexagenario longoque rerum usu imbuto miraculo debere esse, his præsertim temporibus, quibus multo graviora quotidie committantur, et egregius sanctusve homo monstro portentoque similis sit; (16-74, et 120-173), hanc vero improbitatem summamque, qua nunc pejeretur, audaciam minime miram videri propter perversas de Diis opiniones ineptamque

theologiam, quæ contemtum gignat divini numinis efficiatque, ut alii omnino negent Deos esse, qui res humanas curent, alii pœnas iis solvere malint, quam perjuriorum flagitiorumque fructu carere, alii denique spem impunitatis inde concipiant, quod lenta Deorum ira ipsique exorabiles sint et quod ille crucem pretium sceleris tulerit, hic diadema, (75-119); damna et injurias suppliciis improborum vel ira ac vindicta non sarciri, et ultionem minuti atque infirmi animi, ideoque maxime feminarum, non virorum, minimeque philosophorum, voluptatem esse, (174-192); improbos mala conscientia, quæ pœna sit omnium gravissima cruciari et nocte dieque suum gestare in pectore testem; hinc iis cibum inter dentes crescere, vina displicere vetera, somnos breves ac turbidos esse, minima tonitrua fulguraque pavorem incutere et quemcumque morbum ab infesto Numine immissum videri, (192-235); malos homines, libidini indulgentes, sensim adsciscere consuetudinam peccandi et sic plerumque serius aut citius pœnas dare. (236-249).

EXEMPLO quodcumque malo committitur, ipsi
Displicet auctori. Prima est hæc ultio, quod se
Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallaci Prætoris vicerit urna.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelere et fidei violatæ crimine? Sed nec
Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
Jacturæ te mergat onus; nec rara videmus,
Quæ pateris. Casus multis hic cognitus ac jam
Tritus et e medio fortunæ ductus acervo.

10

Ponamus nimios gemitus: flagrantior æquo
Non debet dolor esse viri, nec vulnere major.
Tu quamvis levium minimam exiguamque malo-

rum

Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus Depositum? Stupet hæc, qui jam post terga reliquit

20

Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quæ dat præcepta libellis,
Victrix fortunæ sapientia: ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitæ,
Nec jactare jugum, vita didicere magistra.
Quæ tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
Quæsitum et partos gladio vel pyxide numos?
Rari quippe boni: numerus vix est totidem, quot
Thebarum portæ vel divitis ostia Nili.

30

Nona ætas agitur pejoraque sæcula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen et a nullo posuit Natura metallo.
Nos hominum Divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Fæsidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis,
Quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis,
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum
Exigis a quoquam, ne pejeret et putet ullis
Esse aliquod numen templis aræque rubenti?
Quondam hoc indigenæ vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens, tunc, quum virguncula Juno
Et privatus adhuc Idæis Jupiter antris,
Nulla super nubes convivia Coelicolarum,

40

Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos et jam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparæa nigra taberna.
Prandebat sibi quisque Deus, nec turba Deorum
Talis, ut est hodie, contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urguebant Atlanta minori
Pondere. Nondum aliquis sortitus triste pro-
fundi

Imperium aut Sicula torvus cum conjuge Pluton;
Nec rota, nec Furiæ, nec saxum aut vulturis

51

60

atri Pœna; sed infernis hilares sine regibus umbræ. Improbitas illo fuit admirabilis ævo. Credebant hoc grande nefas et morte piandum, Si juvenis vetulo non adsurrexerat et si Barbato cuicumque puer, licet ipse videret Plura domi fraga et majores glandis acervos. Tam venerabile erat, præcedere quatuor annis, Priamque par adeo sacræ lanugo senectæ ! Nunc, si depositum non infitietur amicus, Si reddat veterem cum tota ærugine follem, Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, Quæque coronata lustrari debeat agna. Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri Hoc monstrum puero aut miranti sub aratro Piscibus inventis et fetæ comparo mulæ, Sollicitus, tanquam lapides effuderit imber, Examenve* apium longa consederit uva Culmine delubri, tanquam in mare fluxerit amnis Gurgitibus miris et lactis vortice torrens. Intercepta decem quereris sestertia fraude Sacrilega? Quid si bis centum perdidit alter

* Examenque Heinr.

70

Hoc arcana modo? majorem tertius illa

Summam, quam patulæ vix ceperat angulus arcæ ? Tam facile et pronum est superos contemnere testes,

Si mortalis idem nemo sciat! Adspice, quanta
Voce neget; quæ sit ficti constantia vultus.
Per Solis radios Tarpeiaque fulmina jurat
Et Martis frameam et Cirrhæi spicula vatis,
Per calamos venatricis pharetramque Puellæ, 80
Perque tuum, pater Ægæi Neptune, tridentem;
Addit et Herculeos arcus hastamque Minervæ,
Quidquid habent telorum armamentaria coli.
Si vero et pater est,-Comedam, inquit, flebile nati
Sinciput elixi Pharioque madentis aceto.

Sunt in Fortunæ qui casibus omnia ponant*
Et nullo credant+ mundum rectore moveri,
Natura volvente vices et lucis et anni,
Atque ideo intrepidi quæcumque altaria tangunt.
Est alius metuens, ne crimen Pœna sequatur. 90
Hic putat esse Deos et pejerat, atque ita secum:
Decernat, quodcumque volet, de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo vel cæcus teneam, quos abnego, numos.
Et phthisis et vomica putres et dimidium crus
Sunt tanti? Pauper locupletem optare podagram
Ne dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene. Quid enim velocis gloria plantæ
Præstat et esuriens Pisææ ramus olive?
Ut sit magna, tamen certe lenta ira Deorum est.
Si curant igitur cunctos punire nocentes, 101
Quando ad me venient? sed et exorabile Numen
Fortasse experiar: solet his ignoscere. Multi

*Ponunt Heinr.

+ Credunt Heinr.

« PreviousContinue »