Page images
PDF
EPUB

prævaricari doctrina quidem sua possunt, et dato ei exemplo Vaticani hominis rusticuli, cui quum duo viri apparuissent in agro reatino, qui postea Castor et Pollux sunt nominati, satis instructus videtur. Vale.

VIII. PAULUS SENECE SALUTEM.

Licet non ignorem Cæsarem nostrum rerum admirandarum si quando deficiet amatorem esse, permittes tamen te non lædi, sed admoneri. Puto enim te graviter fecisse, quod ei in notitiam perferre voluisti, quod ritui et disciplinæ ejus sit contrarium. Quum et ille enim gentium deos colat, quid tibi visum sit, ut hoc eum scire velles, non video, nisi nimio amore meo facere te hoc existimo. Rogo te de futuro, ne id agas. Cavendum est enim ne dum me diligis, offensam domini facias. Cujus quidem offensa, nec oberit, si perseveraverit, neque si non sit, proderit. Si est regina, non indignabitur ; si mulier est, offendetur. Bene vale.

1X. SENECA PAULO SALUTEM.

Scio te non tam tui causa commotum litteris, quas ad te de editione epistolarum tuarum Cæsari feci, quam natura rerum, quæ ita mentes hominum ab omnibus artibus et moribus rectis revocat, ut non hodie admirer : quippe ut is, qui multis documentis hoc jam notissimum habeam. Igitur nove agamus; si quid facile in præteritum jam factum est, veniam irrogabis. Misi tibi librum de verborum copia. Vale, Paule carissime.

X. PAULUS SENECE SALUTEM.

Quoties tibi scribo, et nomen meum tibi subscribo, gravem et sectæ meæ incongruentem rem facio. Debeo enim, ut sæpe professus sum, cum omnibus omnia esse, et idem observare in tuam personam, quod lex romana honori senatus concessit, perlecta epistola, ultimum locum eligere, ne cum aporia et dedecore cupiam efficere, quod mei arbitrii fuerit. Vale, devotissime magister. Data v. cal. julii, Nerone iv et Messala consulibus.

XI. SENECA PAULO SALUTEM.

Ave, mi Paule carissime. Putas me haud contristari, et non luctuosum esse, quod de innocentia vestra subinde sumuntur supplicia. Dehinc quod tam duros, tamque obnoxios vos reatu omnis populus judicet, putans a vobis effici, quicquid in urbe contrarium fit. Sed feramus æquo animo, et utamur foro, quod sors concessit, donec invicta felicitas finem malis imponat. Tulit et priscorum ætas Macedonem Philippi filium, et post Darium, Dionysium ; nostra quoque Caium Cæsarem. Quibus quicquid libuit, licuit. Incendium urbs romana manifeste sæpe unde patiatur, constat. Sed si effari humilitas humana potuisset, quid causæ sit, et impune in his tenebris loqui liceret, jam

omnes omnia viderent. Christiani et Judæi quasi machinatores incendii, supplicio affici solent. Grassator iste quisquis est, cui voluptas carnificina est, et mendacium velamentum, tempori suo destinatus est, et optimus quisque unum pro multis donatum est caput. Ita et hic devotus pro omnibus igni cremabitur. Centum triginta duæ domus, insulæ quatuor, sex diebus arsere; septimus pausam dedit. Bene te valere, frater, opto. Data v. calend. april. Apronio et Capitone coss.

XII. SENECA PAULO SALUTEM.

Ave, mi Paule carissime. Nisi mihi nominique meo vir tantus et ad id delectus omnibus modis, non dico fueris junctus, sed necessario mixtus, actum erit de Seneca tuo. Quum sis igitur vertex, et altissimorum omnium montium cacumen, noli latere; ita sim tibi proximus, ut alter similis tui deputer : haud itaque te indignum prima facie epistolarum nominandum censeas, ne tam tentare me, quam ludere videaris; quippe quum scias civem esse te romanum. Nam qui tuus est apud tuos locus, velim, ut apud meos sit meus. Vale, mi Paule carissime. Data x cal. april. Apronio et Capitone coss.

XIII. SENECA PAULO SALUTEM.

Ave, mi Paule carissime. Allegorice et ænigmatice multa a te usquequaque opera conduntur, et ideo rerum tanta vis et numeri tibi tributi, non orna mento verborum, sed cultu quodam decoranda est: nec vereare quod sæpius te dixisse retineo, multos qui talia affectent sensus corrumpere, rerum virtutes eviscerare. Ceterum mihi concedas velim, latinitati morem gerere, honestis vocibus speciem adhibere, ut generosi muneris concessio digne a te possit expediri. Bene vale. Data 11 nonis jul. Catone et Sabino coss.

XIV. PAULUS SENECE SALUTEM.

Perpendenti tibi ea sunt revelata, quæ paucis divinitus concessit. Certis igitur ego in agro jam fertili semen fortissimum sero, non quidem materiam quæ corrumpi videtur, sed verbum stabile Dei derivamentum crescentis et manentis in æternum, quod prudentia tua assecuta est, indeficiens fore debebit, Ethnicorum Israhelitarumque observationes censere vitandas. Novum te auctorem feceris, Christi Jesu præconiis ostendendo rhetoricis irreprehensibilem sophiam, quam propemodum adeptus regi temporali, ejusque domesticis atque fidis amicis insinuabis, quibus aspera et incapabilis erit persuasio, quum plerique eorum minime flectantur insinuationibus tuis, quibus vitale commodum sermo Dei instillatus, novum hominem sine corruptela, perpetuam animam parit ad Deum isthinc properantem. Vale, Seneca carissime nobis. Data calendas august. Latone et Sabino coss.

FIN DU TOME SEPTIÈME.

TABLE

DES MATIÈRES DU TOME SEPTIÈME.

[graphic]
« PreviousContinue »