Page images
PDF
EPUB

proditurum, nullâ quantivis pretii mercede è meis manibus in publicum elabi patiar. Nuper prodiit hic liber, quem Toinardo gratissimum fore scio. Si reperire possis viam, quâ ad illum transmitti potest mihi feceris acceptissimum beneficium. Liber quem ad illum mittere vellem, est Joannes Mallela Antiochenus, Oxonii non ita pridem editus. Si occasionem mittendi reperias, emptum apud vos librum, sive compactum, sive incompactum, prout commodissimum erit vecturæ, quæso ad illum mittas, à Monsieur Toinard à Orléans. Gaudio Veenium nostrum sanum salvumque in urbem et ad praxin rediisse. Vir, qui in artis suæ exercitatione à juventute usque consenuerat, continui tædio otii, credo, languesceret. Illum et Guenellonem nostrum uxoresque cum totâ familiâ, quæso meo nomine officiosissime salutes. Pacem, concordiam, et amicitiam inter eos stabilitam spero, omnia fausta, uti par est, illis et tibi tuisque opto. Salutes etiam rogo optimam fæminam tuam, liberosque, quos sanos salvosque tibi Deus diu conservet. Vale, vir humanissime, et, ut facis, me ama,

Tui amantissimum,

J. LOCKE. Oates, 13 Jan. 1694.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir colendissime, Etsi meam in scribendo tarditatem prorsus excusare nequeam, me tamen eo processisse negligentiæ, ut per totos novem menses te insalutatum præterirem nolim credas. Diuturnum nimis silentium haud invitus fateor, quod cum nec literarum tuarum satietas, nec imminuta erga te voluntas mea effecerit, facilem apud te veniam inventurum spero. Puduit sane ad te iterum scribere, antequam, opere tuo penitus perlecto, meam de eo sententiam sive potius gratulationem potuerim perscribere. Quantum voluptatis, quantum lucis ex accuratâ tuâ inquisitionis historiâ perceperim, vix dicere possum. Ita scripta est, ut decet historiam scribi, ubi non ad fastum aut delectationem inventa, vel ornata res est, quo facilius incautis lectoribus fucum faciat, sed omnia authorum fide et documentorum testimoniis rata et suffulta sunt: adeo ut quorum maxime interest redarguere, ne hiscere quidem audeant. Opus illud tenebrarum et occultas nefandæ crudelitatis artes in tam claram lucem ex latibulis suis protraxisti, ut si qua restarent in istis ecclesiæ, sive potius Antichristi, satellitibus, humanitatis vestigia, puderet illos tandem tam iniqui, tam horrendi tribunalis, ubi omne jus, fas, et justitia susque deque habetur. Verum si hæc opprobria, quæ refelli non possunt, nihil illos moveant, reformatis saltem, et ex sævissimo hoc ergastulo ereptis, animos addet, contra tam inhumanam tyrannidem, quâcunque specie sive religionis sive concordiæ, irrepere iterum conantem. Ea est disputantium sæpe contentio, ea argumentorum subtilitas et longa series, ut non sit uniuscujusque se argutiis et fallaciis innodatum expedire, et de summâ controversiæ judicare. Si quis vero è plebe indoctus tuam perlegat historiam, sentiat statim illic certe deesse religionem, charitatem, justitiam, ubi violatâ æquitatis regulâ, omnique juris dicendi per orbem terrarum methodo, tam inhumana, tam cru. delia perpetrantur, et ab evangelii genio remotissima : ideoque dignum opus existimo, quod in cujusque gentis linguam vulgarem traducatur ; tam distincta enim et exacta methodo omnia tradidisti, et testibus exceptione majoribus confirmâsti, ut nihil in eo desiderari videatur, quod vulgus erudiat, literatos instruat, omnesque stabiliat. Si quid forte tibi, uti mones, occurrat, ad hoc argumentum pertinens, ex libris ante editam historiam tuam non visis, rogo ut per otium, si non sit nimis operosum, ad me velis transmittere; omnia enim huc facentia in librum tuum ad marginem, aptis in locis adscripta, conjicere animus est, uti nuper ex itinerario in orientem hoc quod sequitur excerptum, paginæ 276 libri tui inserui:

Le St. Office, ce redoutable tribunal fameux par ses injustices, et ses cruautés, regne ici sà Malthe) plus tyranniquement qu'à Rome même, et on m'a fait cent funestes recits, donc je vous épargnerai la tristesse, seulement vous dirai-je, que les confesseurs, qui par tout ailleurs sont tenus de garder le secret sur peine de feu, sont ici dans l'obligation de les réveler toutes les fois qu'il s'agit d'un cas d'inquisition, quoiqu'ils ne l'avoüent pas, car ce seroit le moyen d'empêcher les gens de se confesser: mais c'est une chose qu'on sçait pourtant bien. Cependant pour en ôter tout soupçon, on demeure quelquefois un an ou deux sans dire mot, après quoi l'Inquisiteur envoye prendre un homme, et lui demande s'il sçait bien pourquoi il l'a fait saisir, alors c'est à lui de se ressouvenir de tout ce qu'il jamais avoir dit; que si malheureusement la memoire ne lui fournit pas, ou que le délit, dont il est coupable, ait été si secret que le seul confesseur en ait eu connoissance, et que se reposant la-dessus il ne veuille pas avoüer c'est fait de cet homme-là, on l'étrangle dans la prison, et puis quelque tems après on dit à ses parens qu'il n'est pas besoin de lui porter manger. Heureux sont ceux qui ne sont point assuejettis à ce joug. Du Mont, nouveau voyage au Levant 193. impriméen 12° à la Haye, 1695.

Quas minatus es prolixiores literas avide expecto, et si sić ulciscaris silentium meum, quomodo remuneraberis diligentiam? Theologiam tuam tam brevi iterum prodituram gaudeo, pauca in eâ emendanda facile crediderim; quanta quanta addideris, ex eodem erunt fonte, et augebunt apud lectores pretium. In magnâ æstimatione apud ecclesiæ Anglicanæ theologos scio. Quid in posterum futurum sit, nescio, audio enim nonnullos Calvinismum amplexuros, et prædestinationem (sic inter illos convenit) palam scriptis propugnaturos. Quot et quales in partes suas pertrahet nova hæc paucorum et adhuc privata societas, nondum conjicere licet. Latent omnia et secreto peraguntur, et si ex auctoribus, quorum nomina mihi amicus quidam secreto in aurem dixit, rem metiri libeat, non credo longe evasurum, nisi aliunde oriatur hoc consilium, aliosque habeat fautores. Si quid ultra privata aliquot inter se colloquia producat, hoc nonnullorum molimen dies indicabit, et tunc quid velint, quo tendant, rectius judicabimus. Sed hæc hactenus. Dolet certe tantam inter nos loci esse intercapedinem: si vicinus essem, haberes me consultorem quotidie ostia tua pulsantem. Pauci admodum sunt limati judicii homines, quibuscum poteris liberè de speculationibus quibuscunque, multo minus de rebus religionis disserere. Deest mutua charitas, deest candor, et ut suæ quisque ignorantiæ velum obtendat, non facile dat veniam alienæ. Nec dubia quæcunque licet proponere, nisi paratus venias te totum illis tradere, et in verba jurare, vel censuris onustus hæreticus abire. Non hoc de meipso queror, tanquam aliquid passus ab iniquo amicorum judicio; sed tamen jucundum est in proximo habere, quem de maximis minimisque aperte et audacter consulas. Libri mei de Intellectu Humano secunda editio distrahitur, celerius quam credere possem, nec adhuc invenit dissertatio illa, utcunque heterodoxa, oppugnatorem. Utinam eo esset sermone conscripta, ut tuo uti, de universis eo in opere contentis, judicio liceret. Urgent aliqui versionem, quærit traductorem bibliopola, et sperat brevi repertum iri, nam mihi non vacat. Vix per valetudi. nem et succrescentia quotidie negotia licuit mihi, nisi lento gradu et intercisis temporibus, tuam perlegere historiam, quanquam legendi voluptas me vix patiebatur ingressum avelli. Bibliopola efflagitat, tamen, ut versionem recensere velim, ut si qua à meo sensu aberraverit corrigam, quod sane vix recusare possum. Sed quid his te tædio prolixioris epistolæ jam fatigatum detineo ? Vale, et, ut facis, me ama,

Tui amantissimum,

J. LOCKE. Oates, 26 Oct. 1694.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime, MAGNA cum voluptate tuas accepi et legi : etsi enim affectum erga me tuum nullatenus fuisse imminutum plene persuasus essem, nihilominus, post tam diuturnum silentium, literas tuas videre non potuit non esse gratissimum. Historiam meam inquisitionis calculo tuo probari, est quod mihi gratulor. Scio judicium tuum esse candidum ac limatissimum. In præconiis vero quæ addis agnosco propensissimum tuum erga me affectum, qui omnia quæ probas vero majora tibi re

præsentavit. Ego veritati litare studui, et tribunal illud ita exhibere, prout ipsi doctores pontificii, imo inquisitores id nobis depingunt. Scio quidem, quando sparsim in ipsorum libris procedendi modus describitur, et fucatis coloribus palliatur, non ita patere ejus injustitiam et fæditatem, quam quando omnia simul inter se connexa nude, sine fuco, omnium oculis exponuntur, Non crediderim quenquam, ne quidem ex acerrimis inquisitionis patronis, me malæ fidei insimulaturum ; et si quis id ausit, statim autorum, quorum nomina margini passim adscripsi, testimoniis redargui poterit. Sed quam dispari fato libri prodeunt ? Tu historiam meam dignam judicas, quæ in cujusque gentis linguam vernaculam traducatur. Romæ vero, 19 die Maii, hujus anni, edicto cardinalium, in totâ rep. christianâ inquisitorum generalium, condemnata est, ejusque lectio severissime prohibita, sub pænis in indice librorum prohibitorum contentis. Decretum hoc, quo et alii libri condemnantur, triduo post, videl. 22 Maii, fuit publicatum et affixum ad valvas basilicæ principis apos, tolorum, palatii S. Officii, et in acie campi Floræ, ac aliis locis solitis et consuetis urbis. Sed mitiorem sen, tentiam quis ab inquisitione expectet, contra historiam, quæ artes ac crudelitates ipsius, quas occultas omnibusque ignotas esse cupit, à tenebris erutas, palam totius mundi oculis exponit, tribunalque hoc, non sanctitate venerandum, sed injustitiâ, crudelitate, fraudibus, et imposturis execrandum exhibet? Aliter enim, si vere describatur, exhiberi nequit. Quæ ego ex aliis autoribus, quos postmodum mihi videre contigit, annotavi, et quæ in posterum in aliis, qui forte mihi ostendentur, reperiam, libentissime ad te mittam. Vidi quæ ex itinerario Du Mont annotâsti, quæ optime illo quem designâsti loco margini historiæ meæ adscribi possunt. Sed, ut ingenue dicam, valde dubito, an narratio illius vera sit. Malæ fidei ipsum neutiquam accuso; sed fieri facile potest, ut peregrinatores, non diu in regione aliquâ commorantes, incidant in homines legum et consuetudinum patriarum non admodum peritos, nonnunquam etiam mendaces, ex quorum ore quædam veritati minus consentanea, sine accuratiore investigatione, annotant. Qualia multa in itinerariis

« PreviousContinue »