Page images
PDF
EPUB

CONTINUATION

OF

FAMILIAR LETTERS

BETWEEN

MR. LOCKE,

AXD

SEVERAL OF HIS FRIENDS.

VOL. X.

CONTINUATION OF

FAMILIAR LETTERS

BETWEEX

MR. LOCKE,

AND

SEVERAL OF HIS FRIENDS.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Cum ante dies decem, ad amicum nostrum dom. Guenellonem scripsi, facilè credes quod te, V. C. non insalutatum præteriverim : verum mei officii, tuorumque beneficiorum ratio postulat à me aliam et salutandi et gratias agendi methodum, ne aut obitèr, aut negligenter, id quod mihi maximè incumbit, agere videar. Præsertim cum Guenellonis nostri silentium me incertum reddat, an meæ ad ipsum pervenerint literæ, quas sane minime vellem intercidisse, ne vobis omnibus, quibus tot nominibus obstrictus sum, aut parum memor, aut parum gratus appaream, credatisque paucarum horarum intervallum ex animo meo tot tantorumque beneficiorum delevisse memoriam, quam nulla temporis diuturnitas unquam delere valebit. In iis etiam significavi, quam humaniter tuus Vander Key me excepit, quam officiosè adjuvit, quo nomine hic tibi gratias iterum agendas suadet viri istius summa humanitas, quanquam illud parum est, si cum maximo beneficiorum tuorum cumulo conferatur. Dom. Veenium et optimam illius fæminam, quibus salutem verbis non facile reperio, cum nulla sint, quæ aut illorum beneficia, aut eas quas habeo et semper habebo gratias æquare possint ; tuis tamen rogo quibus potes verbis maxime ornes. Ut me hic ulterius pergentem detinuit valetudinis ratio, ad dom. Guenellonem scripsi. Amanitas loci, et si non desidia, saltem quietis amor, et molestiæ, quam in itinere perpessus sum, aversatio adhuc detinet. Deambulationes hic, quibus quotidie prægressum ulciscor otium, valde jucundæ sunt ; sed longe jucundiores forent, si aliquot vestrûm expatiandi haberem socios, quod tam mei quam vestri causâ continuo opto, præsertim sic favente cælo : nec enim credo sanitati incommodum esset, præsertim dominæ Guenelloni, cujus infirmis pulmonibus et valetudini parum robustæ prodesset maxime, credo, hic serenus et liber aër. Quid agatur apud vos, præsertim nostrorum respectu, ad me perscribas rogo; præsertim me de tuâ amicorumque nostrorum valetudine certiorem facias.

Sum

Tui observantissimus, Cleve, 28 Sept. 1685.

J. LOCKE.

- Philippo à Limborch Johannes Locke, s. P. D. : Duas à te, vir amplissime, officiï et benevolentiæ plenas hic accepi literas ; nec ingratus tibi videbor, spero, si ad singula, prout oportet, non fuse respondeam, temporis angustiâ impeditus. Hoc unum enixè rogo, ut des operam, ut de adventu comitis Pembrokiæ per aliquem tuorum amicorum Hagæ degentium certior fiam, transmisso eâ de re, vel ad me, vel ad te, nuntio. Dux copiarum Britannicarum futurus huc adventat, si jam non adest, quotidie expectatur. Meâ multum interest, ut quam fieri potest maturè illius accessum cognoscam. Hoc cum dixero, satis scio te omnem curam operamque in eo locaturum, ut quam celerrime id mihi innotescat. De aliis alias, nam tabellarius discedit. Amicos meos, nomine, quam officiosissimè quæso, salutes. Vale, et me, ut facis, ama,

Tui observantissimum, Cleve, 3 October, 1685. :

J. Locke.

Philippo à Limborch Johannes Locke, s. P. D. Vir Clarissime,

Si duabus tuis amicissimis epistolis parum, vel nihil, à me responsum est, id instanti tabellarii discessui imputes, rogo, nec credas me tam rebus meis intentum, tuæ vero consuetudinis et jucundissimi juxta ac doctissimi sermonis negligentem, ut omnia de meis negotiis, de tuis gratissimis literis nihil dicerem, nisi gravis aliqua subesset causa, cur de adventu comitis Pembrokiæ, quam fieri potuit citissimè, certior fierem. Sed jam quo maximè propendet animus, ad te, vir optime, et scripta tua redeo, in quibus primo accuso amicitiam tuam de me et meritis meis tam magnifice, de vestris erga me officiis et beneficiis tam exiliter, loquentem. Hi sunt, fateor, magnæ et non fictæ amicitiæ aliquando errores, de quibus ideo queror, ut mihi aliter de iisdem rebus sentienti ignoscas, et me credas amicitiæ et gratitudinis dictata sequi, cum in eâ persistam sententiâ, aliqua me apud vos accepisse beneficia, quibus respondere verbis nec possim, nec debeam. Et nisi vos omnes in re, contra quam par est, voluntati meæ obstare viderem, tuam ego hic opem implorarem, ut hanc mihi velles eximere ægritudinem, et tuâ autoritate, quâ plurimum apud præstantissimum Veenium polles, huic querelæ tam justæ finem imponeres. Si quod videris promittere, sed heu! longum abest, his in collibus et sylvarum umbrâ, tuâ frui daretur et amicorum nostrorum consuetudine, crederem ego specimen aliquod aurei rediisse sæculi. Nam virtus, benignitas, pax et fides in sylvis solum degebant, quibus in urbanorum hominum frequentiâ vix datur locus. Sic cecinerunt poetæ : an aliquid aliud nos docent historici, hoc tempore non est mihi inquirendi animus. Gaudeo fratrem tuum convaluisse, et sine graviore aliquo symptomate. Locum illum epistolæ tuæ, ubi scriptorum tuorum memineris, non sine mærore legi ; sentio quantum ex discessu meo fecerim jacturam, et voluptatis et eruditionis, quod non legerim reliqua tua scripta, ex quibus non minorem mihi lucem promitterem, quam ex jam · lectis, multo cum fructu, percepissem. Si vis ut sincerè et aperte

« PreviousContinue »