Page images
PDF
EPUB

calamo exceperit posteaque vulgaverit. Quae si reapse paraphrasis origo fuisset, multum de fide et auctoritate eius detraheretur. Attamen credibile non est, opus tam elaboratum elimatumque nec ulla parte tumultuarium hoc modo ortum esse. Accedit, quod cum novus studiorum ordo ex a. demum DXXXIV occiperet, multisque de causis (de quibus vid. Reitzius in praefat. ad ed. Theoph. I. p. XXVI) statuendum sit, paraphrasin eodem anno ante secundam Codicis editionem publicatam esse, cuius adeo in iussa curatione (const. Cordi nobis §. 2) Theophili nulla amplius mentio fit, eiusmodi origo paene ipsis temporis angustiis praecluditur. E diverso dubitandum non est, ipsum Iustinianum, si eius aetate et auctoritate (ut Matthaeus Blastares testatur) adeo Digesta et uterque Codex brevius vel latius in Graecam linguam translata sunt, multo magis et prius de Institutionibus idem curasse: modo ut earum interpretatio, sicuti libri indoles postulabat, magistralem in modum fierit, hoc est tanquam si solito tempore ac more Institutiones ab antecessore explicandae essent. Certe hanc formam servat paraphrasis, ut et tota eius ratio et singula quaedam ostendunt, velut illa, quae de quibusdam postea discipulis tradendis IV, 6, 20. 11, 3. 13, 6. 17, 2. dicuntur. Sic vero Theophilus paraphrasin suam, etiamsi eam, ut celerius plura exemplaria spargerentur, discipulis quoque dictaverit, iam ante quam ipsae Insitutiones publicarentur, tanquam alterum earum exemplum pariter edendum ipsius imperatoris consensu confecisse credendus est, qua ratione etiam facillime intellegitur, quemadmodum titulus de iustitia et iure in ea desiderari possit: scilicet postea demum, quum totum opus iam perfectum videretur, et fortasse clam Theophilo vel etiam morbo iam correpto (nam intra hunc annum aliis de causis vita defunctus creditur) brevi ante, quam publicaretur, praefixus est.

Sed hoc iam aliam quaestionem non minus ad rem nostram pertinentem spectat, quam de Digestis maiore cum studio quam fructu agitatam mirari licet, a nemine dum ad Institutiones, quanquam ibi fructuosiorem futuram, translatam esse, videlicet in his ipsis componendis tresviri illi, quibus hoc negotium datum erat, quemadmodum inter se versati sint. Si ex ipsa re divinare licet, in promptu erit responsio: delibera

tis ante communi consilio et constitutis perficiendi operis legibus, cum Tribonianus tantum ad totius operis gubernationem electus' esset, alteros duos ipsam rem ita aggressos esse, ut uterque ex praescriptis iam a lustiniano quattuor libris binos componeret et deinde totum opus Triboniano arbitro praelectum perficeretur. Nam ut haec distributio, Gaii commentariis monstrata, perfacilis erat, ita et ut unus solus, altero interim otiante, et ut ambo una universos quattuor libros componerent, magnas habebat difficultates tam in re quam in personis sitas. Verumtamen non coniectura tantum quamvis verisimili, sed etiam certis argumentis ex ipsis libris petitis, rem ita gestam esse assequi licet, cui etiam hoc statim adiungimus, priores duos libros a Dorotheo Berytensi antecessore, posteriores a Theophilo Constantinopolitano conceptos esse, excepto fortasse libri quarti titulo ultimo 'de publicis iudiciis', quem collato antecedentis (IV, 17) pr. 'Superest, ut de officio iudicis dispiciamus', postea demum, exemplo, puto, Marciani institutionum, eoque consilio, ut Institutiones verius 'totius legitimae scientiae elementa' Digestorumque medulla dici possent, adiectum esse, tanto maiorem habet veri speciem, quod is et a priscis institutionibus et ab illa, quae initio placuerat, totius operis distributione I, 2, 12: 'Omne ius, quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res vel ad actiones', collato IV, 18, pr. 'publica iudicia neque per actiones ordinantur'. . . prorsus alienus erat. Rursus autem in fine additus hic titulus (ut id statim subiiciam) in causa fuisse videtur, ut deinde, semoto iam ab opere Theophilo, etiam initio ille de iustitia et iure' ex Ulpiani institutionibus praeficeretur, in quo quod ab illo alia ratione dictum erat: huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum', speciem quandam praestabat, etiam in Institutionibus sicut in Digestis (48, 1) post absolutum ius privatum adiectum titulum de publicis iudiciis non praeter institutum, sed secundum primam operis informationem ibi positum esse. Et sane alia quoque sunt, quae utrumque titulum ab eodem profectum esse verisimile reddant, velut illa de studiorum ordine I, 1, 2. dicta quae videntur ad ultimi tituli verba finalia (IV, 18, 12) fere accommodata. Sed in viam.

Si priores et posteriores binos libros alium atque alium habere auctores ex iis ipsis dixi posse cognosci, adeo quidem (addo), ut qui admonitus attente eos legerit, id ipse non deprehendere vix possit, sponte intellegitur, maxime me in animo habere et a lectore attendenda esse ea, quae non tantum ex Gaio vel aliis antiquis iureconsultis translata sunt, sed quia ius vetus exoleverat vel novo cesserat, ab ipsis compositoribus erant refingenda. In his vero primum illum quasi invitus observabis, eum, qui posteriores libros fecit, quamvis non oblitum, imperatorem loqui, quem alia, quam magistrum verba deceant, tamen in universum (nisi forte contortae alicuius constitutionis verba tantum exscribebat, velut IV, 1, 8 fin.) multo maiore simplicitate ac perspicuitate usum esse, quam in prioribus deprehendas. Conferas ex. gr. III, 3, 3 ...5. vel III, 6, 11. 7(8), 3. 4 et e diverso I, 12, 6. 20, 5. II, 10, 3. 4. 10. Sed singula requiris. Igitur scriptor II, 11, 6. pro anterioribus principalibus constitutionibus simpliciter paene absurde dicit 'tam anteriores leges quam principales constitutiones'. Ubi lectio aliqua velut constitutionis commendatur, idem ita tumet II, 11, 6: 'cuius constitutionis tenore perspecto licentia est nihil eorum, quae ad praefatum ius pertinent, ignorare'. vel II, 20, 3. cuius constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore perfectissime accipere possibile est.' II, 20, 27. quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione clarescit.' adde IV, 18, 8. 12. quem titulum etiam aliis de causis eidem, qui I, 1 confecit, vindicavimus. Alter contra apte et simpliciter velut III, 1, 14. de admodum prolixa constitutione 'quae specialiter et singillatim ex praefatae constitutionis tenore possunt cognosci' et alias multo brevius III, 5, 1. 7, 3. 11, 7. 29, 3. IV, 4, 10. Tumori admiscetur a priore etiam fastus ille orientalis imperatoris de se loquentis suique laudem non erubescentis velut in illis I, 10, 11. 'quas in libris digestorum seu pandectarum ex veteri iure collectarum enumerari permisimus'. I, 11, 11. 'illius adoptionis, quae per sacrum oraculum fit' II, 6, 14. 'nostra autem divina constitutio' . . . 'sacratissimum aerarium' ... II, 19, 6. 'nostra benevolentia . . . hoc praestavit beneficium et constitutionem tam aequissimam quam nobilem scripsit'. II, 20, 2. 'nostra constitutio, quam cum magna lucu

omnes

bratione fecimus'. II, 20, 36 fin. huiusmodi enim testamentorum dispositiones valere, secta meorum temporum non patitur'. II, 23, 12. et nos, eundem principem (Augustum) superare contendentes . . . constitutionem fecimus, per quam disposuimus'. Nec me falli opinor, cum eiusdem indolis esse iudico, quod saepius sapientia imperatoris tecte laudatur, rudi discipulorum ingenio parcentis I, 1, 2. II, 20, 3. (IV, 18, 12). Totius huius generis non solum in libris posterioribus fere nihil legitur, sed etiam quae sunt in prioribus, ea paraphrasis Graeca nonnunquam ad sanitatem ac modestiam redegit. Haud longe absunt, si linguam spectas, huiusmodi (credo provinciales) soloecismi 'medevimus' II, 20, 27. 'praestaviť II, 1, 25. 7, 2. 19, 6. perinde . . . acsi' pro 'perinde ac' I, 12, 1. II, 1, 33. 12, pr. 23, 6. 'hactenus iuris habet' II, 5, 2. libertatibus impedientem et quodammodo invidam' . . . 'impediat libertati' (igitur dativi rei impeditae) posterioribus libris alieni; si ingenium scriptoris, adulatio, qua etiam Tribonianum, nulla necessitate cogente vel iusta ratione suadente, quoties potest, inducit eiusque merita extollit, velut I, 5, 3. et dediticios quidem per constitutionem expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus. Latinos autem ... alia constitutione per eiusdem quaestoris suggestionem correximus'. II, 8, 7. 'in constitutione, quam ad Caesareenses advocatos ex suggestione Triboniani, viri eminentissimi, quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus'. II, 23, 12. ex facto, quod Tribonianus, vir excelsus, quaestor sacri palatii suggessit, constitutionem fecimus'. In posterioribus libris multa quidem novarum constitutionum etiam ex quaesturae Triboniani anno, interdum quoque 'suggerentis' mentio, velut III, 2, 7. 6, 10. sed tantum 'humanitatis', nunquam Triboniani. Nonne dixeris, nobile Constantinopolitani et iam aetate (cum ubique priore loco nominetur) provectioris magistri ingenium nisi quid ipsa res mandata postularet, spectasse, contra provincialem gratia Triboniani in urbem regiam ad hoc opus accitum, quid sibi inde effici possit, sollicitum fuisse? nec frustra, cum idem solus ante

cessor brevi post ad Codicem emendandum adhibitus legatur. Sed adhuc tantum de diversis utriusque partis Institutionum auctoribus disputamus, quam in rem quae restant argumenta afferenda sunt.

Saepissime quidem in utraque operis parte lector eorum admonetur, quae alibi iam dicta vel dicenda sint, velut in prioribus libris I, 22, 6. II, 1, pr. 10, 6. 13, fin. 16,9. 17,4. in posterioribus III, 6, 11. 9, pr. 27, 6. 28, fin. IV, 1, pr. 13, 2. 15, 6. 17, 4. sed haec omnia tantum spectant in his ipsis prioribus et in his ipsis posterioribus libris dicta vel dicenda, quasi qui quamque partem componeret, cum quid alter in sua provincia facturus sit, scire non posset, etiam lectorem eo remittere dubitaverit. Ceterum quae III, 1, 2. 2, 1. IV, 8, 5. 10, 2. 15, 5. inveniuntur ad priores libros, et II, 5, 6. partim ad posteriores pertinentes mentiones iure mihi videor non numerare, quia ad vetus ius vel rem in altera parte sine omni dubio tractatam vel tractandam pertinent et pleraeque etiam ut aliae quaedam tantum ex Gaio transcriptae sunt. Contra augetur

huius argumenti vis eo, quod persaepe eadem res in altera parte exponitur, nulla mentione habita, eandem in priore iam expositam esse. De naturalibus liberis per curiae dationem vel per subsequens matrimonium ex L. 10. 11. C. de natur. lib. (5, 27) legitimatis agitur I, 10, 13. et rursus III, 1, 2a. utrobique tam plene et tamen tam diverse, ut uterque locus ab eodem scriptore nisi sui oblito profectus esse non possit et appareat, alterum locum, praesertim cum prolixior sit, scriptum esse prioris nondum habito respectu. Idem fere dicendum est de L. 10. C. de adopt. (7, 47) et I, 11, 2. et III, 1, 14. allegata ita, ut altera mentio accuratior sit priore neque haec ullo verbo respiciatur. Similiter in iisdem constitutionibus

Ill, 9, pr. non respicitur II, 20, 27. 28.*)

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

*) Hic etiam tam diverse eadem res traditur, ut parum

absit, quin alter locus alteri contradicat.

« PreviousContinue »