Page images
PDF
EPUB

4 laedere, suum cuique tribuere. 1 Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est; collectum est enim ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.

Pr.

TIT. II.

DE IURE NATURALI, GENTIUM ET CIVILI.

2 Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. hinc descendit maris atque feminae coniugatio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio et educatio: videmus etenim cetera quoque animalia istius iuris 1 peritia censeri. Ius autem civile vel gentium ita dividitur: 3 omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis: quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sunt, suis 2 locis proponemus. Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium: nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit. sic enim et ius, quo populus Romanus utitur, ius civile Romanorum appellamus vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur; Romani enim a Quirino Quirites appellantur. sed quotiens non addimus, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus: sicuti cum poetam dicimus nec addimus nomen, subauditur

1)

=

2) = L. 1. 3) = Gai. 1, 1. et

L. 1. §. 2. D. h. t. ex Ulp. lib. 1 instit. §. 3. D. de iustit. (1, 1) ex Ulp. l. c. L. 9. D. de iustit. (1, 1).

nam usu

apud Graecos egregius Homerus, apud nos Vergilius. ius autem gentium omni humano generi commune est. exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt: bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt iuri naturali contrariae (iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur); ex hoc iure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum et alii innumerabiles.

1 Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non 3 scripto, ut apud Graecos: τῶν νόμων οἱ μὲν ἔγγραφοι, οἱ de ayoapo. Scriptum ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentium. 3 2 Lex est, quod populus Romanus senatorio ma- 4 gistratu interrogante, veluti consule, constituebat. plebiscitum est, quod plebs plebeio magistratu interrogante, veluti tribuno, constituebat. plebs autem a populo eo differt, quo species a genere: nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et senatoribus: plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur. sed et plebiscita, lege Hortensia lata, non minus valere quam leges coeperunt. 4 Senatusconsultum est, 5 quod senatus iubet atque constituit. nam cum auctus est populus Romanus in eum modum, ut difficile sit in unum eum convocari legis sanciendae causa, aequum visum est senatum vice populi consuli. Sed et quod principi placuit, legis habet 6 vigorem, cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit. quodcumque igitur imperator per epistulam constituit vel cognoscens decrevit vel edicto praecepit, legem esse constat: hae sunt, quae constitutiones appellantur. plane ex

1) §. 3. init. L. 6. §. 1. D. de iustit. (1, 1) ex Ulp. l. 1 instit. 2) Cf. Gai. 1, 3. 3) sic infer. codd. et edd. omnes. senatore omnes codd. vet. et ed. Κr. τοῦ συγκλητικοῦ ἄρχον Tos Theoph. ambiguum est. sed senatorio i, e. qui senatui praeest, et res flagitat et contra positum plebeio magistratu. 4) §. 4. init. Gai. 1, 4. L. 1. D. de constit. princ. (1, 4) ex Ulp. l. 1 instit.

5) fere

=

his quaedam sunt personales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc princeps vult: nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. aliae autem, cum 7 generales sunt, omnes procul dubio tenent. Praetorum quoque edicta non modicam iuris optinent auctoritatem. haec etiam ius honorarium solemus appellare, quod qui honorem gerunt, id est magistratus, auctoritatem huic iuri dederunt. proponebant et aediles curules edictum de quibusdam casibus, quod 8 edictum iuris honorarii portio est. 1 Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum erat iura condere. nam antiquitus institutum erat, ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur. quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant, ut iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitu9 tum. Ex non scripto ius venit, quod usus comprobavit. nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. 10 Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videnam origo eius ab institutis duarum civitatum, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur: in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea, quae pro legibus observarent, memoriae mandarent, Athenienses vero ea, quae in legibus scripta reprehendissent 2, custodirent.

11

12

tur.

Sed naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent: ea vero, quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent vel tacito consensu populi vel alia postea lege lata.

3 Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones. ac prius de personis videamus. nam parum est ius nosse, si personae, quarum causa statutum est, ignorentur.

1)

[ocr errors]

Gai. 1,

7. mut. 2) sic VA invenissent B év yoáμμασιν ἴσασιν ὄντας Theoph. comprehendissent plerique codd. 3)... videamus Gai. 1, 8. L. 1. D. de statu hom. (1, 5).

=

TIT. III.

DE IURE PERSONARUM.

1 Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod Pr. omnes homines aut liberi sunt aut servi. 2 Et libertas quidem 1 est, ex qua etiam liberi vocantur, naturalis facultas eius, quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur. Servitus autem est constitutio iuris gentium, qua quis dominio 2 alieno contra naturam subicitur. Servi autem ex eo appellati 3 sunt, quod imperatores captivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent: qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur. Servi autem aut nascuntur 4 aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris: fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili, veluti 3 cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari passus est. In servorum condicione nulla differentia 5 est. in liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt aut libertini.

TIT. IV.

DE INGENUIS.

Ingenuus is est, qui statim, ut natus est, liber est, sive Pr. ex duobus ingenuis matrimonio editus, sive ex libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo. sed et si quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilo minus nascitur: quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est. 4 sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore, quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum, qui nascitur, liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in utero est. ex his et illud

1) pr. init.

2) §§. 1-3

=

= Gai. 1, 9. L. 3. D. de statu hom. (1, 5). L. 4. D. eod. ex Florentini l. 9 instit. 3) veluti om. omnes codd. et edd. sed olov Theoph. 4) pr. et §. 1. L. 5. §§. 2. 3. D. de statu hom. (1, 5) ex Marciani 1. 1 instit.

partim

=

quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta peperit, liberum an servum pariat? et Marcellus probat, liberum nasci: sufficit enim ei, qui in ventre est, liberam matrem vel medio tempore habuisse: quod et 1 verum est. Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse: saepissime enim constitutum est, natalibus non officere manumissionem.

Pr.

TIT. V.

DE LIBERTINIS.

1 Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt. 2 Manumissio autem est datio libertatis: nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate. quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita: sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi et his contrarium servi et tertium genus libertini, 1 qui desierant esse servi. Multis autem modis manumissio procedit; aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis aut vindicta aut inter amicos aut per epistulam aut per testamentum aut aliam quamlibet ultimam voluntatem. sed et aliis multis modis libertas servo competere potest, qui tam ex 2 veteribus quam nostris constitutionibus introducti sunt. 3 Servi vero a dominis semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum praetor aut proconsul aut praeses in balneum vel in theatrum eat.

3

4 Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat: nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur et fiebant cives Romani, modo minorem et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant, modo inferiorem et

=

=

1) init.
Gai. 1, 11. L. 6. D. de statu hom. (1, 5).
L. 4. D. de iustit. (1, 1) ex Ulp. l. 1 instit.
4) Cf. Gai. 1, 12.

1, 20.

2) fere

3) Ex Gai.

« PreviousContinue »