Page images
PDF
EPUB

tus insinuationem fieri minime desiderant, sed in se plenissimam habent firmitatem. alia insuper multa ad uberiorem exitum donationum invenimus, quae omnia ex nostris constitutionibus, quas super his posuimus, colligenda sunt. sciendum tamen est, quod, etsi plenissimae sint donationes, tamen si ingrati existant homines, in quos beneficium collatum est, donatoribus per nostram constitutionem 1 licentiam praestavimus certis ex causis eas revocare, ne, qui suas res in alios contulerunt, ab his quandam patiantur iniuriam vel iacturam, 3 secundum enumeratos in nostra constitutione modos. Est et aliud genus inter vivos donationum, quod veteribus quidem prudentibus penitus erat incognitum, postea autem a iunioribus divis principibus introductum est, quod ante nuptias vocabatur et tacitam in se condicionem habebat, ut tunc ratum esset, cum matrimonium fuerit insecutum: ideoque ante nuptias appellabatur, quod ante matrimonium efficiebatur et nunquam post nuptias celebratas talis donatio procedebat. sed primus quidem divus lustinus, pater noster, cum augeri dotes et post nuptias fuerat permissum, si quid tale evenit, etiam ante nuptias donationem augeri et constante matrimonio sua constitutione3 permisit: sed tamen nomen inconveniens remanebat, cum ante nuptias quidem vocabatur, post nuptias autem tale accipiebat incrementum, sed nos plenissimo fini tradere sanctiones cupientes et consequentia nomina rebus esse studentes, constituimus, ut tales donationes non augeantur tantum, sed et constante matrimonio initium accipiant et non ante nuptias, sed propter nuptias vocentur et dotibus in hoc exaequentur, ut, quemadmodum dotes et constante matrimonio non solum augentur, sed etiam fiunt, ita et istae donationes, quae propter nuptias introductae sunt, non solum antecedant matrimonium, sed etiam eo contracto et augeantur et constituantur.

4

2

Erat olim et alius modus civilis adquisitionis per ius adcrescendi, quod est tale: si communem servum habens aliquis

2) οὐδέποτε

1) L. 10. C. de revoc. don. 8, 55 al. 56). Theoph. codd. infer. nusquam codd. vet. edd. Schr. et Kr. L. 19. C. de don. ante nupt. (5, 3). 4) L. 20. C. eod.

3)

cum Titio, solus libertatem ei imposuit vel vindicta vel testamento, eo casu pars eius amittebatur et socio adcrescebat. sed cum pessimum fuerat exemplo,1 et libertate servum defraudari et ex ea humanioribus quidem dominis damnum inferri, severioribus autem lucrum adcrescere: hoc quasi invidiae plenum pio remedio per nostram constitutionem 2 mederi necessarium duximus et invenimus viam, per quam et manumissor et socius eius et qui libertatem accepit, nostro fruantur beneficio, libertate cum effectu procedente (cuius favore et antiquos legislatores multa et contra communes regulas statuisse manifestissimum est) et eo, qui eam imposuit, suae liberalitatis stabilitate gaudente et socio indemni conservato pretiumque servi secundum partem dominii, quod nos definivimus, accipiente.

TIT. VIII.

QUIBUS ALIENARE LICET VEL NON.

3 Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienare non pos- Pr. sit et contra qui dominus non sit, alienandae rei potestatem habeat. nam dotale praedium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit, dotis causa ei datum. quod nos, legem Iuliam corrigentes, in meliorem statum deduximus. 4 cum enim lex in soli tantummodo rebus locum habebat, quae Italicae fuerant, et alienationes inhibebat, quae invita muliere fiebant, hypothecas autem earum etiam volente: utrisque remedium imposuimus, ut etiam in eas res, quae in provinciali solo positae sunt, interdicta fiat alienatio vel obligatio et neutrum eorum neque consentientibus mulieribus procedat, ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum converteretur. 5 Contra autem creditor pignus 1 ex pactione, quamvis eius ea res non sit, alienare potest. sed

1) sic ed. Schr. ex quibusdam codd. nec invito Theoph. cf. L. 45. pr. D. de leg. 2. pessimo fuerat exemplo ex aliis codd. ed. Kr. 2) L. 1. C. de comm. servo (7, 7). = Gai. 2, 62, 63 mut. 4) L. 1. §. 15. C. de rei uxor. act. (5, 13). Gai. 2, 64 mut.

5) init.

=

3) init.

hoc forsitan ideo videtur fieri, quod voluntate debitoris intellegitur pignus alienare, qui ab initio contractus pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia non solvatur. sed ne creditores ius suum persequi impedirentur neque debitores temere suarum rerum dominium amittere videantur, nostra constitutione1 consultum est et certus modus impositus est, per quem pignorum distractio possit procedere, cuius tenore utrique parti creditorum et debitorum satis abundeque 2 provisum est. Nunc admonendi sumus, neque pupillum neque pupillam ullam rem sine tutoris auctoritate alienare posse. ideoque si mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, non contrahit obligationem, quia pecuniam non facit accipientis, ideoque vindicari nummi 3 possunt, sicubi extent: sed si nummi, quos mutuos dedit, ab eo, qui accepit, bona fide consumpti sunt, condici possunt, si mala fide, ad exhibendum de his agi potest. at ex contrario omnes res pupillo et pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt. ideoque si debitor pupillo solvat, necessaria est tutoris auctoritas: alioquin non liberabitur. sed etiam hoc evidentissima ratione statutum est in constitutione, quam ad Caesareenses advocatos ex suggestione Triboniani, viri eminentissimi, quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus, qua dispositum est, ita licere tutori vel curatori debitorem pupillarem solvere, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permittat. quo subsecuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor solverit, sequatur huiusmodi solutionem plenissima securitas. sin autem aliter quam disposuimus solutio facta fuerit et pecuniam salvam habeat pupillus aut ex ea locupletior sit et adhuc eandem summam pecuniae petat, per exceptionem doli mali summoveri poterit: quodsi aut male consumpserit aut furto amiserit, nihil proderit debitori doli mali exceptio, sed nihilo minus damnabitur, quia temere sine tutoris auctoritate et non secundum nostram dispositionem solverit. sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere sine tutore auctore non possunt, quia id, quod

2) init.

=

1) L. 3. C. de iure dom. imp. (8, 33 al. 34). Gai. 2, 80... 82 mut. 3) codd. infer. vindicare nummos codd. vet, ed. Kr. 4) L. 25. C. de adm. tut. (5, 37).

solvunt, non fit accipientis, cum scilicet nullius rei alienatio eis sine tutoris auctoritate concessa est.

1

TIT. IX.

PER QUAS PERSONAS NOBIS ADQUIRITUR.

1 Adquiritur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam Pr per eos, quos in potestate habemus: item per eos servos, in quibus usumfructum habemus: item per homines liberos et servos alienos, quos bona fide possidemus. de quibus singulis diligentius dispiciamus. Igitur liberi vestri utriusque sexus, 1 quos in potestate habetis, olim quidem, quidquid ad eos pervenerat (exceptis videlicet castrensibus peculiis), hoc parentibus suis adquirebant sine ulla distinctione: et hoc ita parentum fiebat, ut esset eis licentia, quod per unum vel unam eorum adquisitum est, alii filio 2 vel extraneo donare vel vendere vel quocumque modo voluerant, applicare. quod nobis inhumanum visum est et generali constitutione 3 emissa et liberis pepercimus et patribus debitum reservavimus. sancitum etenim a nobis est, ut, si quid ex re patris ei obveniat, hoc secundum antiquam observationem totum parenti adquirat (quae enim invidia est, quod ex patris occasione profectum est, hoc ad eum reverti?): quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias adquisivit, huius usumfructum quidem patri adquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne, quod ei suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc in alium perveniens, luctuosum ei procedat. Hocque a nobis dispositum est et in ea specie, 2 ubi parens emancipando liberum ex rebus, quae adquisitionem effugiunt, sibi partem tertiam retinere, si voluerat, licentiam ex anterioribus constitutionibus habebat, quasi pro pretio quodammodo emancipationis, et inhumanum quiddam 5 accidebat, ut filius rerum suarum ex hac emancipatione dominio pro parte

=

Schr. et Kr.

1) fere Gai. 2, 86. 87. L. pr. 10. D. de acq. rer. dom. (41, 1). 2) Wb Eτέow лaidi Theoph. filio om. alii codd. vet. edd. 3) L. 6. C. de bonis, quae lib. (6, 61). 4) Theoph. codd. infer. adquiret codd. vet. ed. Kr. 5) codd. infer. quid vel quidem vet. quid ed. Kr.

defraudetur et, quod honoris ei ex emancipatione additum est, quod sui iuris effectus est, hoc per rerum deminutionem decrescat. ideoque statuimus, ut parens pro tertia bonorum parte dominii, quam retinere poterat, dimidiam non dominii rerum, sed ususfructus retineat: ita etenim et res intactae apud filium remanebunt et pater ampliore summa fruetur, pro 3 tertia dimidia potiturus. Item vobis adquiritur, quod servi vestri ex traditione nanciscuntur sive quid stipulentur vel ex qualibet alia causa adquirunt. hoc enim vobis et ignorantibus et invitis obvenit, ipse enim servus, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest. sed si heres institutus sit, non alias nisi iussu vestro hereditatem adire potest: et si iubentibus vobis adierit, vobis hereditas adquiritur, perinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis. et convenienter scilicet legatum per eos vobis adquiritur. non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habetis, adquiritur vobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id vos possidere videmini. unde etiam per eos usucapio vel longi 4 temporis possessio vobis accedit. De his autem servis, in quibus tantum usumfructum habetis, ita placuit, ut, quidquid ex re vestra vel ex operibus suis adquirant, id vobis adiciatur, quod vero extra eas causas persecuti sunt, id ad dominum proprietatis pertineat. itaque si is servus heres institutus sit legatumve quid ei aut donatum fuerit, non usufructuario, sed domino proprietatis adquiritur. idem placet et de eo, qui a vobis bona fide possidetur, sive is liber sit sive alienus servus; quod enim placuit de usufructuario, idem placet et de bona fide possessore. itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est. sed bonae fidei possessor cum usuceperit servum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi adquirere potest: fructuarius vero usucapere non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendifruendi, deinde quia scit, servum alienum esse. non solum autem proprietas per eos servos, in quibus usumfructum habetis vel quos bona

[ocr errors]

1) §§. 3. 4. et 5 adquiri posse fere Gai. 2, 87. 89. 91... 95. L. 10. §§. 1 ... 5. D. de acq. rer. dom. (41, 1).

« PreviousContinue »