Page images
PDF
EPUB

39

40

bet substituere. recte enim colere debet et quasi bonus paterfamilias uti. 1

Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus, naturalem aequitatem secutus, ei concessit, qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit. at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit. cui conveniens est, et2 si quis in publico loco vel fiscali invenerit, dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis.

3 Per traditionem quoque iure naturali res nobis adquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. et ideo cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest et a domino tradita alienatur. itaque stipendiaria quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur. vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia, quae in provinciis sunt, inter quae nec non Italica praedia ex nostra constitu41 tione nulla differentia est. Sed si quidem ex causa donationis aut dotis aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio transferuntur: venditae vero et traditae non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam lege duodecim tabularum: tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici. sed et 5 si is, qui vendidit, fidem emptoris secutus fuerit, dicendum 42 est, statim rem emptoris fieri. Nihil autem interest, utrum 43 ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius. Qua

ratione, si cui libera negotiorum administratio a domino per

=

1) Huic lectioni maxime favet Theoph. uti debet AT ed. Kr. utrumque om. B ed. Schr. 2) Ex Theoph. ut codd. et edd. 3) init. L. 9. §. 3. D. de acq. rer. dom. (41, 1) ex Gaii 1. 2 rer. quot. 4) L. un. C. de usuc. transf. (7, 31). 5) ex Theoph. návτavða et antea ɛl dè naì sec. Fabr. sed plerique codd. edd. Schr. et Kr. 6) §§. 42...46 fere §§. 4... 7. D. de acq. rer. dom. (41, 1) ex Gaii 1. 2 rer. quot.

= L. 9.

missa fuerit isque ex his negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis. Interdum etiam sine traditione nuda 44 voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti si rem, quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit. quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit, eo tamen ipso, quod patitur tuam esse, statim adquiritur tibi proprietas perinde ac si eo nomine tradita fuisset. Item si quis merces in horreo depositas vendi- 45 derit, simul atque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem. Hoc amplius interdum 46 et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce praetores vel consules, qui missilia iactant in vulgus, ignorant, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen, quia volunt, quod quisque exceperit, eius esse, statim eum dominum efficiunt. Qua ratione verius esse vide- 47 tur et, si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici. pro derelicto autem habetur, quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum esse nollet, ideoque statim dominus esse desinit. 1Alia causa 48 est earum rerum, quae in tempestate maris levandae navis causa eiciuntur. hae enim dominorum permanent, quia palam est, eas non eo animo eici, quo2 quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nactus lucrandi animo abstulerit, furtum committit. nec longe discedere videntur ab his, quae de rheda currente, non intellegentibus dominis, cadunt.

TIT. II.

DE REBUS INCORPORALIBUS.

3 Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incor- pr. porales. Corporales eae sunt, quae sui natura tangi possunt: 1 veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. Incorporales autem sunt, quae tangi 2

=

3) pr.

1) fere L. 9. §. 8. D. eod. 2) quod Dig.
= Gai. 2. 12. 14. L. 1. §. 1. D. de divis. rer. (1, 8).

§§. 1-3.

non possunt. qualia sunt ea, quae in iure consistunt: sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius hereditatis et ipsum ius utendifruendi et ipsum ius 3 obligationis incorporále est. Eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae et servitutes vocantur.

Pr.

1

TIT. III.

DE SERVITUTIBUS.

1 Rusticorum praediorum iura sunt haec: iter, actus, via, aquae ductus. iter est ius eundi, ambulandi homini, non etiam iumentum agendi vel vehiculum: actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. itaque qui iter habet, actum non habet; qui actum habet, et iter habet eoque uti potest etiam sine iumento. via est ius eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. aquae ductus est ius aquae ducendae per fundum alienum. Praediorum urbanorum sunt servitutes, quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia appellantur, etsi in villa aedificata sunt. item2 praediorum urbanorum servitutes sunt hae: ut vicinus onera vicini sustineat: ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere: ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in aream, vel non recipiat: et ne altius tollat quis aedes suas, ne lumi2 nibus vicini officiatur. In rusticorum praediorum servitutibus quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam adpulsum, ius pascendi, calcis coquendae, harenae fodiendae.

4

=

=

1) fere L. 1 pr. D. de serv. pr. rust. (8, 3) ex Ulp. l. 2 inst. 2) malim inter 3) §§. 2. 3. - L. 1. §. 1. eod. L. 1. §. 1. D. de serv. pr. urb. (8, 4) ex Ulp. l. 2 inst. 4) Ex Theoph. et Dig. servitute ed. Schr. servitutes ed. Kr. ex aliis codd. Fortasse secundum quosdam codd. leg.: inter r. p. servitutes.

Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, quo- 3 niam sine praediis constitui non possunt. nemo enim potest servitutem adquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium, nec quisquam debere, nisi qui habet praedium. Si 4 quis velit vicino aliquod ius constituere, pactionibus atque stipulationibus id efficere debet. 1potest etiam in testamento quis heredem suum damnare, ne altius aedes 2 tollat, ne luminibus aedium vicini officiat: vel ut patiatur eum tignum in parietem immittere vel stillicidium habere: vel ut patiatur eum per fundum ire, agere aquamve ex eo ducere.

TIT. IV.

DE USUFRUCTU.

3 Ususfructus est ius alienis rebus utendifruendi salva Pr. rerum substantia. est enim ius in corpore: quo sublato et ipsum tolli necesse est. Ususfructus a proprietate separatio- 1 nem recipit idque pluribus modis accidit. ut ecce si quis alicui usumfructum legaverit; nam heres nudam habet proprietatem, legatarius usumfructum: et contra si fundum legaverit deducto usufructu, legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usumfructum: item alii usumfructum, alii deducto eo fundum legare potest. 5 sine testamento vero si quis velit alii usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere debet, ne tamen in universum inutiles essent proprietates semper abscedente usufructu, placuit, certis modis extingui usumfructum et ad proprietatem reverti. Constituitur 2 autem ususfructus non tantum in fundo el aedibus, verum etiam in servis et iumentis ceterisque rebus, exceptis his, quae ipso usu consumuntur: nam eae neque naturali ratione neque

=

1) fere L. 16. D. comm. praed. (8, 4) ex Gaii 1. 2 rer. quot. 2) Theoph. et plerique codd. altius aedes suas ex aliis et Dig. ed. Schr. altius ex B Ta ed. Kr. 3) = = L. 1. 2. D. de usufr. (7, 1) ex Paulli 1. 3 ad Vitell. et Celsi l. 18. Dig. 4) sic infer. codd. et L. 6 pr. D. de usufr. (7, 1) nolloïs Theoph. plurimis BT ed. Kr. 5) §. 1 hinc et §. 2 init. L. 3 pr. §. 2. D. de usufr. (7, 1) ex Gaii 1. 2 rer. quot.

civili recipiunt usumfructum. quo numero sunt vinum, oleum, frumentum, vestimenta. quibus proxima est pecunia numerata: namque in ipso1 usu adsidua permutatione quodammodo extinguitur. sed utilitatis causa senatus censuit, posse etiam earum rerum usumfructum constitui, ut tamen eo nomine heredi utiliter caveatur. itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario, ut eius fiat, et legatarius satisdat heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite minuetur. ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut eius fiant: sed aestimatis his satisdatur, ut, si morietur aut capite minuetur, tanta pecunia restituatur, quanti eae fuerint aestimatae. ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum (nec enim poterat), sed per cautionem quasi usumfructum 3 constituit. Finitur autem ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus. quae omnia nostra statuit constitutio.2 item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur (nam extraneo cedendo nihil agitur): vel ex contrario si fructuarius proprietatem rei adquisierit, quae res consolidatio appellatur. eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint vel etiam terrae motu aut vitio suo corruerint, extingui usumfructum et ne areae quidem usumfru4 ctum deberi. Cum autem finitus fuerit ususfructus, revertitur scilicet ad proprietatem et ex eo tempore nudae proprietatis dominus incipit plenam habere in re potestatem.

Pr.

TIT. V.

DE USU ET HABITATIONE.

lisdem istis modis, quibus ususfructus constituitur, etiam nudus usus constitui solet, iisdemque illis modis finitur, qui1 bus et ususfructus desinit. Minus autem scilicet iuris in usu est quam in usufructu. namque is, qui fundi nudum usum habet, nihil ulterius habere intellegetur, quam ut oleribus, pomis, floribus, feno, stramentis, lignis ad usum cottidianum

1) sic et Theoph. ex vitiosa, ut videtur, scriptura, cum sensus flagitet et ipsa. 2) L. 16. C. de usufr. (3, 33).

« PreviousContinue »