Page images
PDF
EPUB

rumque perimitur: nam adgnatio iuris est nomen, cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique.

Pr.

TIT. XVI.

DE CAPITIS MINUTIONE.

1 Est autem capitis deminutio prioris status commutatio, eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima. 1 Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. quod accidit in his, qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se ve2 numdari passi sunt. Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei, qui in 3 insulam deportatus est. Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his, qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt 4 alieno iuri subiecti esse, vel contra. Servus autem manumis5 sus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motos capite non minui constat.

6

Quod autem dictum est, manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est, si minima capitis deminutio interveniat: manet enim cognatio. nam si maxima capitis deminutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem, si manumissus fuerit, recipit cognationem. sed et si in insulam deportatus quis sit, 7 cognatio solvitur. Cum autem ad adgnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximiore3 gradu sunt, vel, si eiusdem gradus sint, ad omnes.

1) pr. §§. 1... 3. Gai. 1, 159-162. Gai. 1, 164. 3) sic E et Theoph. ed. proximiore vel proximiores alii codd. proximo

=

2)... gradu sunt Schr. proximo vel (ex Gaio) ed. Kr.

DE LEGIT. PATRON., PARENT., FIDUCIARIA TUTELA I, 17. 18. 19. 25

TIT. XVII.

DE LEGITIMA PATRONORUM TUTELA.

1 Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod2 hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres, voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et adgnatos, quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iussit et quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet. ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur, ipsa ad hereditatem vocatur, cum alius est tutor.

TIT. XVIII.

DE LEGITIMA PARENTUM TUTELA.

3 Exemplo patronorum recepta est et alia tutela, quae et ipsa legitima vocatur. nam si quis filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio et deinceps impuberes emancipaverit, legitimus eorum tutor erit.

TIT. XIX.

DE FIDUCIARIA TUTELA.

4 Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur. nam si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem et deinceps impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam : quo defuncto, si liberi virilis sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum vel fratris vel sororis et ceterorum efficiuntur.

[blocks in formation]

2) codd. infer. quo vet. D. de legit. tut. (26, 4).

3) Cf. Gai. 1, 166. 175. L. 3. §. ult.
4) Cf. Gai. l. c. L. 3. §. 4. L. 4. D. de legit. tut. (26, 4).

26 DE ATIL. TUT. VEL EO, QUI EX LEGE IUL. ET TIT. DAB. I, 20.

Atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur nec in fratrum potestatem recideret ideoque nec in tutelam, libertus autem si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset. ita tamen ii ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint. quod nostra constitutio1 generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit.

Pr.

TIT. XX.

DE ATILIANO TUTORE VEL2 EO, QUI EX LEGE
IULIA ET TITIA DABATUR.

3 Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus pro1 vinciarum ex lege Iulia et Titia. Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat. item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existebat,5 tamdiu ex iisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio existeret aut dies veniret aut 2 heres existeret. Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is, qui captus erat, in civitatem reversus fuerat: nam reversus recipiebat 3 tutelam iure postliminii. Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, posteaquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus. nam supra scriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quid4 quam cavetur. Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem prae

2) BT et ed. Schr. ex Gai. 1, 185... 187 mut. 4)

1) L. 5. C. de legit. tut. (5, 30).
3) pr. §§ 1. 2.

=

aliis codd. fuerit ex aliis codd. ed. Kr. 5) sic quidam codd. infer. existat plerique et vet. codd. edd. Schr. et Kr.

fectus urbis vel praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu praesidum, si non sint magnae pupilli facultates. Nos autem per constitutionem nostram1 et huius- 5 modi difficultates hominum resecantes nec exspectata iussione praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti usque ad quingentos solidos valeat, defensores civitatum (una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite vel apud alias publicas personas) vel2 magistratus, vel iuridicum Alexandrinae civitatis tutores vel curatores creare, legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet eorum periculo, qui eam accipiant.

3 Impuberes autem in tutela esse naturali iure conveniens 6 est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regaCum igitur pupillorum pupillarumque tutores negotia 7 gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.

tur.

TIT. XXI.

DE AUCTORITATE TUTORUM.

Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria Pr pupillis est, in quibusdam non est necessaria. ut ecce si quid dari sibi stipulentur, non est necessaria tutoris auctoritas: quod si aliis pupilli promittant, necessaria est: namque placuit, meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore. unde in his causis, ex quibus mutuae obligationes nascuntur in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non inter

"1

1) L. 30. C. de episc. (1, 4). 2) sic recte ed. Schr., ut respondeat haec epitome ipsi const. 30 cit. et ut varietas codd. et Theoph. explicetur. absque uncinis id est pro vel ex plurimis codd. ed. Kr. ἅμα τῷ . . . ἐπισκόπῳ, συνόντων καὶ ἑτέρων δημοσιευόντων προσώπων, τουτέστι στρατηγῶν, ἢ ἐν ̓Αλεξ. τοῦ lovoidinov Theoph., unde apparet, eum perinde ac Latinos librarios vel mag. vel iurid. pro explicatione publicarum personarum Fabuisse ideoque prius vel per Tovtέoti reddidisse. 3): =Gai. 1, 189 mut. 4) stipuletur edd. Schr. et Kr. ex plurimis codd.

1

veniat, ipsi quidem, qui cum his contrahunt, obligantur, at 1 invicem pupilli non obligantur. Neque tamen hereditatem adire neque bonorum possessionem petere neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt nisi tutoris auctori2 tate, quamvis lucrosa sit neque ullum damnum habeat. Tutor autem statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse existimaverit. post tempus vero aut per 3 epistulam interposita auctoritas nihil agit. 2 Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur et eo peracto curator esse desinit.

Pr.

TIT. XXII.

QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR.

Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere: et ideo sancta constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in femininis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripo1 tentes esse credantur. 4 Item finitur tutela, si adrogati sint adhuc impuberes vel deportati: item si in servitutem pupillus redigatur, ut ingratus a patrono,5 vel ab hostibus

=

4)

1) §§. 1. 2. fere L. 9. §§. 3... 5. D. de auctor. (26, 8) ex Gaii l. 12 ad ed. prov. 2) Cf. Gai. 1, 184. 3) L. 3. C. quando tut. v. cur. esse (5, 60). Cf. L. 14 pr. §. 1. D. de tutel. (26, 1) ex Ulp. l. 37 ad Sab. 5) ut ingr. a patr. TB (hic tamen post servitutem) Theoph. om. Dig. P aliique multi infer. edd. Schr. et Kr.

« PreviousContinue »