Page images
PDF
EPUB

1

heredibus adiudicare debet et, si in alterius persona praegravare videatur adiudicatio, debet hunc invicem coheredi certa pecunia, sicut iam dictum est, condemnare. eo quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus est, quod solus fructus hereditarii fundi percepit aut rem hereditariam corrupit aut consumpsit. quae quidem similiter inter plures quoque quam duos coheredes subsequuntur. Eadem interveniunt et si com- 5 muni dividundo de pluribus rebus actum fuerit. quod si de una re, veluti de fundo, si quidem iste fundus commode regionibus divisionem recipiat, partes eius singulis adiudicare debet et, si unius pars praegravare videbitur, is invicem certa pecunia alteri condemnandus est: quodsi commode dividi non possit, vel homo forte aut mulus erit, de quo actum sit, uni totus adiudicandus est et is alteri certa pecunia condemnandus. Si finium regundorum actum fuerit, dispicere debet iudex, an 6 necessaria sit adiudicatio. quae sane uno casu necessaria est, si evidentioribus finibus distingui agros commodius sit, quam olim fuissent distincti; nam tunc necesse est ex alterius agro partem aliquam alterius agri domino adiudicari: quo casu conveniens est, ut is alteri certa pecunia debeat condemnari. eo quoque nomine damnandus est quisque hoc iudicio, quod forte circa fines malitiose aliquid commisit, verbi gratia quia lapides finales furatus est aut arbores finales cecidit. contumaciae quoquoque nomine quisque eo iudicio condemnatur, veluti si quis iubente iudice metiri agros passus non fuerit. Quod autem 7 istis iudiciis alicui adiudicatum sit, id statim eius fit, cui adiudicatum est.

TIT. XVIII.

DE PUBLICIS IUDICIIS.

Publica iudicia neque per actiones ordinantur nec omnino pr. quidquam simile habent ceteris iudiciis, de quibus locuti sumus, magnaque diversitas est eorum et in instituendis et in exercendis. Publica autem dicta sunt, quod cuivis ex populo 1 exsecutio eorum plerumque datur. Publicorum iudiciorum 2

1) § 20. I. de act. (4, 6).

3

quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia dicimus, quae ultimo supplicio adficiunt vel aquae et ignis interdictione vel deportatione vel metallo: cetera si qua infamiam irrogant cum damno pecuniario, haec publica quidem sunt, non tamen capitalia.

Publica autem iudicia sunt haec. lex Iulia maiestatis, quae in eos, qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. cuius poena animae amissionem 4 sustinet et memoria rei et post mortem damnatur. Item lex Iulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuptiarum gladio punit, sed etiam eos, qui cum masculis infandam libidinem exercere audent. sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitium punitur, cum quis sine vi vel virginem vel viduam honeste viventem stupraverit. poenam autem eadem lex irrogat peccatoribus, si honesti sunt, publicationem partis dimidiae bonorum, si humiles, corporis coer5 citionem cum relegatione. Item lex Cornelia de sicariis, quae

homicidas ultore ferro persequitur vel eos, qui hominis occidendi causa cum telo ambulant. telum autem, ut Gaius noster in interpretatione legis duodecim tabularum1 scriptum reliquit, vulgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur, sed et omne significatur, quod manu cuiusdam mittitur: sequitur ergo, ut et lapis et liguum et ferrum hoc nomine contineatur. dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, a Graeca voce figuratum, ἀπὸ τοῦ τηλοῦ: et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi βέλος appellant ἀπὸ τοῦ βάλλεσθαι. admonet nos Xenophon; nam ita scripsit:2 xai và Béin dμoỡ ¿péρετο, λόγχαι, τοξεύματα, σφενδόναι, πλεῖστοι δὲ καὶ λίθοι. sicarii autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum. eadem lege et venefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tam venenis quam 3 susurris magicis homines occide

vel

1) L. 233. §. 2. D. de verb. sign. (50, 16). 2) Anab. 5, 2, 14. 3) tam quam] nai... naì Theoph. tam plerique codd. vet. edd. Schr. et Kr. quam pro vel multi codd. infer. vel natum ex glossa notantis, non utrumque desiderari sed iam alterutrum sufficere.

4

Alia deinde 6

3

runt vel mala medicamenta publice vendiderunt. lex asperrimum crimen nova poena persequitur, quae Pompeia de parricidiis vocatur. qua cavetur, ut, 1si quis parentis aut filii aut omnino adfectionis eius, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit, sive clam sive palam id ausus fuerit, nec non is, cuius dolo malo id factum est, vel conscius criminis existit, licet extraneus sit, poena parricidii puniatur 2 et neque gladio neque ignibus neque ulli alii sollemni poenae subiugetur, sed insutus culeo cum cane et gallo gallinaceo et vipera et simia et inter eius ferales angustias comprehensus, secundum quod regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat et ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. si quis autem alias cognatione vel adfinitate coniunctas personas necaverit, poenam legis Corneliae de sicariis sustinebit. Item lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria vocatur, poenam irrogat ei, qui testamentum vel aliud instrumentum falsum scripserit, signaverit, recitaverit, subiecerit, quive signum adulterinum fecerit, sculpserit, expresserit sciens dolo malo. eiusque legis poena in servos ultimum supplicium est, quod et in lege de sicariis et veneficis servatur, in liberos vero deportatio. Item lex Iulia de vi publica seu privata adversus 8 eos exoritur, qui vim vel armatam vel sine armis commiserint. sed si quidem armata vis arguatur, deportatio ei ex lege lulia de vi publica irrogatur: si vero sine armis, in tertiam partem bonorum publicatio imponitur. sin autem per vim raptus virginis vel viduae vel sanctimonialis, velatae vel aliae,5 fuerit perpetratus, tunc et peccatores et ei, qui opem flagitio dede

=

2)

1) hinc ... auferatur fere L. 1. C. de his, qui parentes (9, 17). coll. L. 1. 6. D. de lege Pomp. de parric. (48, 9). aliqui codd. infer. Cod. punietur plerique codd. edd. Schr. et Kr. 3) sic multi codd. infer. Cod. Iust. ulla alia... poena codd. vet. Theod. C. edd. Schr. et Kr. 4) Cod. Iust. subicietur codd. edd. Schr. et Kr. 5) scripsi. vel sanctimonialis vel aliae codd. edd. sed ἢ τῷ θεῷ ἀφωρισμένην τοῦτ ̓ ἔστιν ἀσκήτριαν ἤγουν διακόνισσαν Theoph. perit igitur ob similitudinem cum seq. v. velatae de velatis vid. Nov. Maior. tit. VI. 1 pr. §§. 1. 2. 3.

7

runt, capite puniuntur secundum nostrae constitutionis 1 defi9 nitionem, ex qua haec apertius possibile est scire. Lex Iulia peculatus eos punit, qui pecuniam vel rem publicam vel sacram vel religiosam furati fuerint. sed si quidem ipsi iudices tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, capitali animadversione puniuntur, et non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui subtracta ab his scientes susceperunt: alii vero, qui in hanc legem inciderint, 10 poenae deportationis subiugantur.2 Est et 3 inter publica iudicia lex Fabia de plagiariis, quae interdum capitis poenam ex 11 sacris constitutionibus irrogat, interdum leviorem. Sunt praeterea publica iudicia lex Iulia ambitus et lex Iulia repetundarum et lex Iulia de annona et lex Iulia de residuis, quae de certis capitulis loquuntur et animae quidem amissionem non irrogant, aliis autem poenis eos subiciunt, qui praecepta earum neglexerint.

12

Sed de publicis iudiciis haec exposuimus, ut vobis possibile sit summo digito et quasi per indicem ea tetigisse. alioquin diligentior eorum scientia vobis ex latioribus digestorum sive pandectarum libris deo propitio adventura est.

1) L. 1. C. de raptu virg. (9, 13). indicativum modum habet Theoph. codd. iguntur, subiungentur titubant. Theoph. et om. codd. vet. ed. Kr.

2) praesentis temporis inter subiugentur, sub3) plerique codd. infer.

INDEX TITULORUM.

[blocks in formation]

De 1. adgnatorum successione
III, 2.

De 1. adgnatorum tutela I, 15.
De adoptionibus I, 11.
De adquisitione per adrogatio-
nem III, 10.
De adsignatione libertorum
III, 8.

De 1. Aquilia IV, 3.

De Atiliano tutore vel eo, qui
ex lege Iulia et Titia daba-
tur I, 20.

De auctoritate tutorum I, 21.
De bonorum possessionibus
III, 9.

De capitis deminutione I, 16.
De SC. Claudiano III, 12.
Ce grad. cognationis III, 6.
De succ. cognatorum III, 5.
De consensu obligatione III, 22.
De curatoribus I, 23.

De obl. q. ex delicto nascun-
tur IV, 1.

De divisione stipulationum III,

18.

De donationibus II, 7.

De duobus reis stipulandi et
promittendi III, 16.

De emptione et venditione
III, 23.

De eo, cuilibertatis causa bona
addicuntur III, 11.

De exceptionibus IV, 13.
De excusationibus tutorum vel
curatorum I, 25.

De exheredatione liberorum
II, 13.

De 1. Falcidia II, 22.
De fideicommissariis heredita-
tibus II, 23.

De fideiussoribus III, 20.
De fiduciaria tutela I, 19.
Del. Furia Caninia sublata I, 7.
De gradibus cognationis III, 6.
De u. et habitatione II, 5.
De heredibus instituendis II,
14.

De hereditatibus, quae ab in-
testato deferuntur III, 1.
De heredum qualitate et dif-
ferentia II, 19.

De his, per quos agere possu-
mus IV, 10.

De his, qui sui vel alieni iuris
sunt I, 8.

De ingenuis I, 4.
De iniuriis IV, 4.

De inofficioso testamento II,
18.
15.

De interdictis IV,
De inutilibus stipulationibus
III, 19.

De iure naturali, gentium et
civili I, 2.

De iure personarum I, 3.
De iustitia et iure I, 1.
De legatis II, 20.

« PreviousContinue »