Page images
PDF
EPUB

sionis causa comparata sunt interdicta UTI POSSIDETIS et UTRUBI, cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia sit et ante quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat. namque nisi ante exploratum fuerit, utrius eorum possessio sit, non potest petitoria actio institui, quia et civilis et naturalis ratio facit, ut alius possideat, alius a possidente petat. et quia longe commodius est possidere potius quam petere, ideo plerumque et fere semper ingens existit contentio de ipsa possessione. commodum autem possidendi in eo est, quod, etiamsi eius res non sit, qui possidet, si modo actor non potuerit suam esse probare, remanet suo loco possessio: propter quam causam, cum obscura sint utrius4a que iura, contra petitorem iudicari solet. Sed interdicto quidem UTI POSSIDETIS de fundi vel aedium possessione contenditur, UTRUBI vero interdicto de rerum mobilium possessione. quorum vis et potestas plurimam inter se differentiam apud veteres habebat: nam UTI POSSIDETIS interdicto is vincebat, qui interdicti tempore possidebat, si modo nec vi nec clam nec precario nanctus fuerat ab adversario possessionem, etiamsi alium vi expulerat1 aut clam abripuerat1 alienam possessionem aut precario rogaverat aliquem, ut sibi possidere liceret UTRUBI vero interdicto is vincebat, qui maiore parte eius anni nec vi nec clam nec precario ab adversario possidebat. hodie tamen aliter observatur; nam utriusque interdicti potestas, quantum ad possessionem pertinet, exaequata est, ut ille vincat et in re soli et in re mobili, qui possessionem nec vi nec clam nec precario ab adversario litis contestationis tem5 pore detinet. Possidere autem videtur quisque non solum, si ipse possideat, sed et si eius nomine aliquis in possessione sit, licet is eius iuri subiectus non sit, qualis est colonus et inquilinus: per eos quoque, apud quos deposuerit quis aut quibus commodaverit, ipse possidere videtur: et hoc est, quod dicitur, retinere possessionem posse aliquem per quemlibet, qui eius nomine sit in possessione. quin etiam animo quoque retineri possessionem placet, id est ut, quamvis neque ipse sit

1) ex plerisque codd. ed. Schr. -rit ex codd. vet. ed. Kr.

in possessione neque eius nomine alius, tamen si non relinquendae possessionis animo, sed postea reversurus inde discesserit, retinere possessionem videatur. 1 adipisci vero possessionem per quos aliquis potest, secundo libro exposuimus.2 nec ulla dubitatio est, quin animo solo possessionem adipisci nemo potest. Reciperandae possessionis causa solet interdici, 6 si quis ex possessione fundi vel aedium vi deiectus fuerit: nam ei proponitur interdictum UNDE VI, per quod is, qui deiecit, cogitur ei restituere possessionem, licet is ab eo, qui vi deiecit, vi vel clam vel precario possidebat. sed ex sacris constitutionibus, ut supra diximus, 3 si quis rem per vim occupaverit, si quidem in bonis eius est, dominio eius privatur, si aliena, post eius restitutionem etiam aestimationem rei dare vim passo compellitur. qui autem aliquem de possessione per vim deiecerit, tenetur lege Iulia de vi privata aut de vi publica: sed de vi privata, si sine armis vim fecerit, sin autem cum armis eum de possessione expulerit, de vi publica. armorum autem appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari intellegimus, sed et fustes et lapides. Tertia divisio inter- 7 dictorum haec est, quod aut simplicia sunt aut duplicia. simplicia sunt, 4 in quibus alter actor, alter reus est: qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria: namque actor est, qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus is, a quo desideratur, ut restituat aut exhibeat. prohibitoriorum autem interdictorum alia simplicia sunt, alia duplicia. simplicia sunt, veluti cum prohibet praetor in loco sacro vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri (nam actor est, qui desiderat, ne quid fiat, reus, qui aliquid facere conatur): duplicia sunt veluti UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI. ideo autem duplicia vocantur, quia par utriusque litigatoris in his condicio est nec quisquam praecipue reus vel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partem 5 sustinet.

De ordine et veteri exitu interdictorum supervacuum est 8

2)

1) videtur codd. vet. et plerique infer. edd. Schr. et Kr. §§. 3...5 1. per quas pers. nob. acq. (2, 9). 3) §. 1. I. vi bon. rapt. (4, 2). 4) sic Theoph. veluti addunt codd. edd. eodem quo in Gai. 4, 157 errore. 5) partes Gai, tάğıv Theoph.

hodie dicere: nam quotiens extra ordinem ius dicitur, qualia sunt hodie omnia iudicia, non est necesse reddi interdictum, sed perinde iudicatur sine interdictis, atque si utilis actio ex causa interdicti reddita fuisset.

Pr.

TIT. XVI.

DE POENA TEMERE LITIGANTIUM.

Nunc admonendi sumus, magnam curam egisse eos, qui iura sustinebant, ne facile homines ad litigandum procederent: quod et nobis studio est. idque eo maxime fieri potest, quod temeritas tam agentium quam eorum, cum quibus agitur,1 modo pecuniaria poena, modo iurisiurandi religione, modo 1 metu infamiae coercetur. Ecce enim iusiurandum omnibus, qui conveniuntur, ex nostra constitutione2 defertur: nam reus non aliter suis allegationibus utitur, nisi prius iuraverit, quod putans, se bona instantia uti, ad contradicendum pervenit. at adversus infitiantes ex quibusdam causis dupli3 actio constituitur, veluti si damni iniuriae aut legatorum locis venerabilibus relictorum nomine agitur. statim autem ab initio pluris quam simpli est actio veluti furti manifesti quadrupli, nec manifesti dupli: nam ex his causis et aliis quibusdam, sive quis neget sive fateatur, pluris quam simpli est actio. item actoris quoque calumnia coercetur: nam etiam actor pro calumnia iurare cogitur ex nostra constitutione. utriusque etiam partis advocati iusiurandum subeunt, quod alia nostra

1) multi codd. infer. ageretur codd. vet. edd. Schr. et Kr. 2) L. 2 pr. C. de iurei. propt. cal. (2, 58 al. 59.) pp. quidem IIII cal. August. a. 534, sed ut ex h. 1. patet, anno ante data. 3) sic multi codd. infer. vel tripli addunt codd. vet. edd. Schr. et Kr. verba ex Theoph., ut videtur, imprudenter interpolata: nam is utrique huic generi praemittit haecce: Elol dé tives άyoγαί, αἵτινες εἰς τὸ διπλοῦν, ἤγουν εἰς τὸ τριπλοῦν (ἤγουν εἰς Tò tετQαлlovν al. codd., ut appareat, primitus utrumque fuisse scriptum) ποιοῦνται τὴν καταδίκην. sequuntur in duplum actiones adversus infitiantes, deinde in plus quam simplum actiones etiam adversus confitentes. 4)... coercetur fere = Gai. 4,

173. 174.

constitutione comprehensum est. haec autem omnia pro veteris calumniae actione introducta sunt, quae in desuetudinem abiit, quia2 in partem decimam litis actorem multabat, quod nusquam factum esse invenimus: sed pro his introductum est et praefatum iusiurandum et ut improbus litigator etiam damnum et impensas litis inferre adversario suo cogatur. 3Ex 2 quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, veluti furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo, item tutelae, mandati, depositi directis, non contrariis, actionibus, item pro socio, quae ab utraque parte directa est, et ob id quilibet ex sociis eo iudicio damnatus ignominia notatur. sed furti quidem aut vi bonorum raptorum aut iniuriarum aut de dolo non solum dannati notantur ignominia, sed etiam pacti: et recte; plurimum enim interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debitor sit.

4 Omnium autem actionum instituendarum principium ab ea 3 parte edicti proficiscitur, qua praetor edicit de in ius vocando: utique enim in primis adversarius in ius vocandus est, id est ad eum vocandus est, qui ius dicturus sit. qua parte praetor parentibus et patronis, item liberis parentibusque patronorum et patronarum hunc praestat honorem, ut non aliter liceat liberis libertisque eos in ius vocare, quam si id ab ipso praetore postulaverint et impetraverint: et si quis aliter vocaverit, in eum poenam solidorum quinquaginta constituit.

TIT. XVII.

DE OFFICIO IUDICIS.

Superest, ut de officio iudicis dispiciamus. et quidem in Pr. primis illud observare debet iudex, ne aliter iudicet, quam legibus aut constitutionibus aut moribus proditum est. Ideo 5 si noxali iudicio addictus est, observare debet, ut, si condemnandus videbitur dominus, ita debeat condemnare: PUBLIUM MAE

[blocks in formation]

VIUM LUCIO TITIO DECEM AUREIS CONDEMNO AUT NOXAM

2 DEDERE. Et si in rem actum sit, sive contra petitorem iudicavit, absolvere debet possessorem, sive contra possessorem, iubere eum debet, ut rem ipsam restituat cum fructibus. sed si in praesenti neget se possessor restituere posse et sine frustratione videbitur tempus restituendi causa petere, indulgendum est ei, ut tamen de litis aestimatione caveat cum fideiussore, si intra tempus, quod ei datum est, non restituisset. et si hereditas petita sit, eadem circa fructus interveniunt, quae diximus intervenire in singularum rerum petitione. illorum autem fructuum, quos culpa sua possessor non perceperit, in utraque actione eadem ratio paene habetur,1 si praedo fuerit. si vero bona fide possessor fuerit, non habetur ratio consumptorum neque non perceptorum: post inchoatam autem petitionem etiam illorum ratio habetur, qui culpa possessoris per3 cepti non sunt vel percepti consumpti sunt. Si ad exhibendum actum fuerit, non sufficit, si exhibeat rem is, cum quo actum est, sed opus est, ut eam causam rei debeat exhibere, id est ut eam causam habeat actor, quam habiturus esset, si, cum primum ad exhibendum egisset, exhibita res fuisset: ideoque si inter moras usucapta sit res a possessore, nihilo minus condemnabitur. 3 praeterea fructuum medii temporis, id est eius, quod post acceptum ad exhibendum iudicium ante rem iudicatam intercessit, rationem habere debet iudex. quod si neget is, cum quo ad exhibendum actum est, in praesenti exhibere se posse et tempus exhibendi causa petat idque sine frustratione postulare videatur, dari ei debet, ut tamen caveat, se restituturum: quod si neque statim iussu iudicis rem exhibeat neque postea exhibiturum se caveat, condemnandus est 4 4 in id, quod actoris intererat ab initio rem exhibitam esse. Si familiae erciscundae iudicio actum sit, singulas res singulis

1) WE fit B ed. Kr.

2) Theoph. condemnatur codd. edd. Schr. et Kr. 3) Wb qui BWE ed. Schr. quod videtur ex Theophili verbis καὶ τοὺς καρποὺς δὲ τοῦ μέσου χρόνου, τουτέστι τοὺς μετὰ προκάταξιν μέχρι καταδικῆς neglecta sententia superstitiose intrusum. 4) sic quidam codd. infer. xatadinaodnoɛtai Theoph. condemnandus sit codd. vet. edd. Schr. et Kr.

« PreviousContinue »