Page images
PDF
EPUB

TIT. XII.

QUIBUS MODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR.

1 Videamus nunc, quibus modis ii, qui alieno iuri subiecti Pr. sunt, eo iure liberantur. et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus, quae de servis manumittendis superius exposuimus. hi vero, qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit. nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt: itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. 2 Cum autem is, qui ob aliquod maleficium in 1 insulam deportatur, civitatem amittit, sequitur ut, quia eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, perinde acsi mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse. pari ratione et si is, qui in potestate parentis sit, in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse, sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt. 3 Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos re- 2 tinent: et e contrario liberi relegati in potestate parentum remanent. Poenae servus effectus filios in potestate habere 3 desinit. servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum damnantur et qui bestiis subiciuntur. Filiusfamilias si milita- 4 verit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate. militia enim vel consularia dignitas patris potestate filium non liberat. sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. quis enim patiatur patrem quidem

[blocks in formation]

3) fere

=

2) partim

=

4

Gai. 1, 128.

L. 4. D. de interd. et rel. (48, 22) ex Marciani 1. 2. instit. 4) L. 5. C. de consulib. (11, 3).

posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum, 5 quem sibi patrem elegit, ab aliena eximere potestate? 1Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii: quia hi, qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum, qui captus est, semper in civitate fuisse: si vero ibi decesserit, exinde, ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur. ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. dictum est autem postliminium a limine et post, et2 eum, qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit, postliminio reversum recte dicimus. nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt. hinc et limes dictus est quasi finis quidam et terminus. ab eo postliminium dictum, quia eodem limine revertebatur, quo amissus erat. 3 sed et qui victis hostibus recuperatur, post6 liminio rediisse existimatur. 4 Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse. sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto. nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem 5 reformavit, ut, fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent et filios suos vel filias vel nepotes vel neptes ac deinceps sua manu dimitterent. et tunc ex edicto praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti, quae tribuuntur patrono in bonis liberti: et praeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteri, ipse parens ex manumissione tutelam eius nanciscitur.

=

2) ut plerique codd. vet. L. 26. fin. D. de captiv. (49, 15) ex 4) init. = Gai. 1, 132. 5) L. 6. C. 49).

1) partim = Gai. 1, 129 mut. edd. Schr. et K. 3) Florentini 1. 6 instit. de emancip. (8, 48 al.

[ocr errors]

1 Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei, qui 7 filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere: et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur), vel omnes sui iuris efficere. Sed et si pater filium, quem in potestate habet, avo vel proavo 8 naturali secundum nostras constitutiones2 super his habitas in adoptionem dederit, id est si hoc ipsum, actis intervenientibus, apud competentem iudicem manifestavit, praesente eo, qui adoptatur, et non contradicente nec non eo, qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona adoptionem plenissimam esse antea diximus. Illud autem scire oportet, 9 quod, si nurus tua ex filio tuo conceperit et filium postea emancipaveris vel in adoptionem dederis praegnante nuru tua, nihilo minus quod ex ea nascitur, in potestate tua nascitur: quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptum, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subicitur: et 10 quod neque naturales liberi neque adoptivi ullo paene modo possunt cogere parentem de potestate sua eos dimittere.

TIT. XIII.

DE TUTELIS.

3 Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his per- Pr. sonis, quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur de his, quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur. ac prius dispiciamus de his, quae in tutela sunt. 4 Est autem 1 tutela, ut Servius definivit, ius ac potestas in capite libero ad

1)

=

Gai. 1, 133 rest. L. 28. D. de adopt. (1, 7).

10. 11. C. de adopt. (8, 48). 3)
§§. 1. 2. =
ad ed.

[ocr errors]

2) L.

Gai. 1, 142. 143. 4)

L. 1. pr. §. 1. D. de tutel. (26, 1) ex Paulli 1. 38

tuendum eum, qui propter aetatem se defendere nequit, iure 2 civili data ac permissa. Tutores autem sunt, qui eam vim ac potestatem habent, exque1 re ipsa nomen ceperunt. itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aedi3 tui dicuntur, qui aedes tuentur. 2 Permissum est itaque parentibus, liberis impuberibus, quos in potestate habent, testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri. itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri 4 sunt. Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut, si vivis parentibus nascerentur, sui et in po5 testate eorum fierent. Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia praesidis omnimodo, id est sine inquisitione.

Pr.

TIT. XIV.

QUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT.

Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam 1 filiusfamilias. Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor: sed ita CUM LIBER ERIT utiliter datur. proprius autem servus inutiliter eo 3 modo datur 2 tutor. Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testa

1) Ex Dig. et Theoph. ex qua codd. 2) §§. 3. 4. Gui. 1, 144. 146. 147 mut. testam. tut. (26, 2) ex Marciani l. 2 instit.

=

[blocks in formation]

mento datus tutor erit, cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.

Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione 3 vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur. Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, 1quia 4 personae, non causae vel rei datur.

1Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postu- 5 mae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. quid, si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendum est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit. ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.

TIT. XV.

DE LEGITIMA ADGNATORUM TUTELA.

2 Quibus autem testamento tutor datus non sit, his ex lege Pr. duodecim tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Sunt autem adgnati per virilis sexus cognationem con- 1 iuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo. at qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur, non sunt adgnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi adgnatus, sed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris), quia qui nascuntur, patris, non matris familiam sequuntur. Quod autem 2 lex ab intestato vocat ad tutelam adgnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is, qui poterat tutores dare, sed si quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is, qui datus est tutor, vivo testatore decesserit. Sed ad- 3 gnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione ple

=

1) L. 5. 6. D. de testam. tut. (26, 2) ex Ulp. l. 15. 39. ad Sab. 2) Pr. §. 1 Gai. 1, 155. 156. L. 7. D. de legit. agn. tut. (26, 4). 3) = Gai. 1, 158 mut.

=

« PreviousContinue »