Page images
PDF
EPUB

Superest, ut admoneamus, quod si ante rem iudicatam is, 2 cum quo actum est, satisfaciat actori, officio iudicis convenit eum absolvere, licet iudicii accipiendi tempore in ea causa fuisset, ut damnari debeat: et hoc est, quod ante vulgo dicebatur, omnia iudicia absolutoria esse.

TIT. XIII.

DE EXCEPTIONIBUS.

2

1 Sequitur, ut de exceptionibus dispiciamus. comparatae Pr. sunt autem exceptiones defendendorum eorum gratia, cum quibus agitur: saepe enim accidit, ut, licet ipsa actio, qua actor experitur, iusta sit, tamen iniqua sit adversus eum, cum quo agitur. Verbi gratia si metu coactus aut dolo inductus 1 aut errore lapsus stipulanti Titio promisisti, quod non debueras promittere, palam est, iure civili te obligatum esse, et actio, qua intenditur dare te oportere, efficax est: sed iniquum est, te condemnari, ideoque datur tibi exceptio metus causa aut doli mali aut in factum composita ad impugnandam actionem. 3 Idem iuris est, si quis quasi credendi causa pecuniam stipulatus fuerit neque numeravit. nam eam pecuniam a te petere posse eum certum est: dare enim te oportet, cum ex stipulatu tenearis: sed quia iniquum est eo nomine te condemnari, placet, exceptione pecuniae non numeratae te defendi debere, cuius tempora nos, secundum quod iam superioribus libris scriptum est,5 constitutione nostra coartavimus. Praeterea debitor si pactus fuerit cum creditore, ne a se pete- 3 retur, nihilo minus obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur: qua de causa efficax est adversus eum actio, qua actor intendit SI PARET EUM DARE OPORTERE. sed quia iniquum est, contra pactionem eum da

=

1) pr. §. 1- Gai. 4, 115. 116 mut. 2) actio B Theoph. persecutio EW et plerique infer. codd. edd. Schr. et Kr. sed factum hoc ex per se, glossa v. ipsa, et actio. 3) fere Gai. 4, 116 med. 4) W Gai, stipulatione BE s άлò τns ἐπερωτήσεως διὰ τὴν τοῦ νόμου ἀκρίβειαν Theoph. fuerit igitur stipulatu iure. 5) tit. de liter. obl. (3, 21).

4 muari, defenditur per exceptionem pacti conventi. Aeque si debitor deferente creditore iuraverit, nihil se dare oportere, adhuc obligatus permanet; sed quia iniquum est, de periurio quaeri, defenditur per exceptionem iurisiurandi. in his quoque actionibus, quibus in rem agitur, aeque necessariae sunt exceptiones: veluti si petitore deferente possessor iuraverit, eam rem suam esse, et nihilo minus eandem rem petitor vindicet: licet enim verum sit, quod intendit, id est rem eius 5 esse, iniquum est tamen, possessorem condemnari. Item si iudicio tecum actum fuerit sive in rem sive in personam, nihilo minus ob id actio1 durat et ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi potest: sed debes per exceptionem rei iudica6 tae adiuvari. Haec exempli causa rettulisse sufficiet. alioquin quam ex multis variisque causis exceptiones necessariae sint, ex latioribus digestorum seu pandectarum libris intellegi potest. 7 2 Quarum quaedam ex legibus vel ex his, quae legis vicem op

tinent, vel ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capiunt. 8(7) Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae et peremptoriae, 9(8) aliae temporales et dilatoriae. Perpetuae et peremptoriae sunt, quae semper agentibus obstant et semper rem, de qua agitur, peremunt: qualis est exceptio doli mali et quod metus causa factum est et pacti conventi, cum ita convenerit, ne omnino pe10(9) cunia peteretur. Temporales atque dilatoriae sunt, quae ad tempus nocent et temporis dilationem tribuunt: qualis est pacti conventi, cum convenerit, ne intra certum tempus ageretur, veluti intra quinquennium. nam finito eo tempore non impeditur actor rem exsequi. ergo hi, quibus intra tempus agere volentibus obicitur exceptio aut pacti conventi aut alia similis, differre debent actionem et post tempus agere: ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur. alioquin, si intra tempus egerint obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio quidquam consequerentur propter exceptionem nec post tempus olim agere poterant, cum temere rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem amittebant. hodie autem non ita stricte

1) scripsi, quod intellige: nihilo ob id, quod actum est, minus; nam et ai μèv άywyai pévovoiv Theoph. obligatio codd. edd. absurde. 2) fere = Gai. 4, 118.

haec procedere volumus, sed eum, qui ante tempus pactionis vel obligationis litem inferre ausus est, Zenonianae constitutioni subiacere censemus, quam sacratissimus legislator de his, qui tempore plus petierunt, protulit, ut et inducias, quas, sive 2 ipse actor sponte indulserit vel natura actionis continet, contempserat, in duplum habeant hi, qui talem iniuriam passi sunt, et post eas finitas non aliter litem suscipiant, nisi omnes expensas litis antea acceperint, ut actores, tali poena perterriti, tempora litium doceantur observare. Praeterea etiam ex (10)11 persona dilatoriae sunt exceptiones: quales sunt procuratoriae, veluti si per militem aut mulierem agere quis velit: 3 nam militibus nec pro patre vel matre vel uxore nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri conceditur: suis vero negotiis superesse sine offensa disciplinae possunt. eas vero exceptiones, quae olim procuratoribus propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratoris opponebantur, cum in iudiciis frequentari nullo perspeximus modo, conquiescere sancimus, ne, dum de his altercatur, ipsius negotii disceptatio proteletur.

TIT. XIV.

DE REPLICATIONIBUS.

4 Interdum evenit, ut exceptio, quae prima facie iusta videa- Pr. tur, inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi actoris gratia, quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut petere creditori liceat: si agat creditor et excipiat debitor, ut ita demum condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio; convenit enim ita, etiamque 5 nihilo

=

1) L. 1. C. de plus pet. (3, 10). 2) sive omissum scilicet ob simile qua-s ipse, addidi; si ex Mommseni ci. ed. Kr. om. cum codd. ed. Schr. 3) fere L. 7. C. de procur. (2, 13) init. 4) pr. §§. 1...3 fere= Gai. 4, 126... 129. 5) scripsi. nal Theoph. namque Gai, codd. edd.

=

minus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti sunt. sed quia iniquum est, creditorem excludi, replicatio ei dabitur 1 ex posteriore pacto convento. Rursus interdum evenit, ut replicatio, quae prima facie iusta sit, inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi rei gratia, quae 2 duplicatio vocatur. Et si rursus ea prima facie iusta videatur, sed propter aliquam causam inique actori noceat, rursus allegatione alia opus est, qua actor adiuvetur, quae dicitur tripli3 catio. Quarum omnium exceptionum usum interdum ulterius quam diximus, varietas negotiorum introducit: quas omnes apertius ex latiore digestorum volumine facile est cognoscere.

4

Exceptiones autem, quibus debitor defenditur, plerumque accommodari solent etiam fideiussoribus eius: et recte, quia, quod ab his petitur, id ab ipso debitore peti videtur, quia mandati iudicio redditurus est eis, quod hi pro eo solverint. qua ratione et si de non petenda pecunia pactus quis cum reo fuerit, placuit, proinde succurrendum esse per exceptionem pacti conventi illis quoque, qui pro eo obligati essent, ac si et cum ipsis pactus esset, ne ab eis ea pecunia peteretur. sane quaedam exceptiones non solent his accommodari. ecce enim debitor si bonis suis cesserit et cum eo creditor experiatur, defenditur per exceptionem NISI1 BONIS CESSERIT: sed haec exceptio fideiussoribus non datur, scilicet ideo quia, qui alios pro debitore obligat, hoc maxime prospicit, ut, cum facultatibus lapsus fuerit debitor, possit ab his, quos pro eo obligavit, suum consequi.

Pr.

TIT. XV.

DE INTERDICTIS.

Sequitur, ut dispiciamus de interdictis seu actionibus, quae pro his exercentur. erant autem interdicta formae atque conceptiones verborum, quibus praetor aut iubebat aliquid fieri aut fieri prohibebat. quod tum maxime faciebat, cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos contendebatur.

1) B άλλ' ɛl μn Theoph. si WE et infer. codd.

Summa autem divisio interdictorum haec est, quod aut 1 prohibitoria sunt aut restitutoria aut exhibitoria. prohibitoria sunt, quibus vetat aliquid fieri, veluti vim sine vitio possidenti vel mortuum inferenti, quo ei ius erit inferendi, vel in loco sacro aedificari, vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri, quo peius navigetur. restitutoria sunt, quibus restitui aliquid iubet, veluti1 bonorum possessori possessionem eorum, quae quis pro herede aut pro possessore possidet ex ea hereditate, aut cum iubet ei, qui vi possessione fundi deiectus sit, restitui possessionem. exhibitoria sunt, per quae iubet exhiberi, veluti eum, cuius de libertate agitur, aut libertum, cui patronus operas indicere velit, aut parenti liberos, qui in potestate eius sunt. sunt tamen qui putant, proprie interdicta ea vocari, quae prohibitoria sunt, quia interdicere est denuntiare et prohibere: restitutoria autem et exhibitoria proprie decreta vocari: sed tamen optinuit, omnia interdicta appellari, quia inter duos dicuntur. Sequens divisio interdictorum haec est, quod quae- 2 dam adipiscendae possessionis causa comparata sunt, quaedam retinendae, quaedam reciperandae. Adipiscendae possessionis 3 causa interdictum accommodatur bonorum possessori, quod appellatur QUORUM BONORUM, eiusque vis et potestas haec est, ut, quod ex his bonis quisque, quorum possessio alicui data est, pro herede aut pro possessore possideat, id ei, cui bonorum possessio data est, restituere debeat. pro herede autem possidere videtur, qui putat se heredem esse: pro possessore is possidet, qui nullo iure rem hereditariam vel etiam totam hereditatem sciens, ad se non pertinere, possidet. ideo autem adipiscendae possessionis vocatur interdictum, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci rei possessionem: itaque si quis adeptus possessionem amiserit eam, hoc interdictum ei inutile est. interdictum quoque, quod appellatur Salvianum, adipiscendae possessionis causa comparatum est eoque utitur dominus fundi de rebus coloni, quas is pro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset. Retinendae posses- 4

1) sic Theoph. veluti cum codd. edd. 2) §§. 2... 7 fere Gai. 4, 143. 144. 147. 148. 165. 149 ... 154. 156. 160. partim mut.

=

IVSTINIANI INSTITVTIONES.

13

« PreviousContinue »