Page images
PDF
EPUB

2

itum fuerat: per1 hoc autem dubium erat, quando novandi animo videretur hoc fieri, et quasdam de hoc praesumptiones alii in aliis casibus introducebant: ideo nostra processit constitutio, quae apertissime definivit, tunc solum fieri novationem, quotiens hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit, quod propter novationem prioris obligationis convenerunt; alioquin manere et pristinam obligationem et secundam ei accedere, ut maneat ex utraque causa obligatio secundum nostrae constitutionis definitiones, quas licet ex ipsius lectione apertius 4 cognoscere. Hoc amplius eae obligationes, quae consensu contrahuntur, contraria voluntate dissolvuntur. nam si Titius et Seius inter se consenserunt, ut fundum Tusculanum emptum Seius haberet centum aureorum, deinde re nondum secuta, id est neque pretio soluto neque fundo tradito, placuerit inter eos, ut discederetur ab emptione et venditione, invicem liberantur. idem est et in conductione et locatione et omnibus contractibus, qui ex consensu descendunt, sicut iam dictum est.

1

LIBER QUARTUS.

TIT. I.

DE OBLIGATIONIBUS, QUAE EX DELICTO

NASCUNTUR.

Cum expositum sit superiore libro de obligationibus ex contractu et quasi ex contractu, sequitur, ut de obligationibus ex maleficio dispiciamus. 3sed illae quidem, ut suo loco tradidimus, in quattuor genera dividuntur: hae vero unius generis sunt, nam omnes ex re nascuntur, id est ex ipso maleficio, veluti ex furto aut rapina aut damno aut iniuria.

4 Furtum est contrectatio rei fraudulosa vel ipsius rei vel

1) per aut delendum aut, quod malim, ad dubium trahendum. τοῦτο δὲ ἦν ἐν ἀμφιβολίᾳ Theoph. 2) L. 8. C. de novat. (8, 41 al. 42). 3) cf. Gai. 3, 182. L. 4. D. de obl. et act. (44, 7) ex Gaii 1. 3 rer. quot. 4) = L. 1. §. 3. D. de furt. (47, 2) ex Paulli 1. 39 ad ed.

etiam usus eius possessionisve: quod lege naturali prohibitum est admittere. 1 Furtum autem vel a furvo id est nigro dictum 2 est, quod clam et obscure fit et plerumque nocte: vel a fraude: vel a ferendo, id est auferendo: vel a Graeco sermone, qui φῶρας appellant fures. immo etiam Graeci ἀπὸ τοῦ φέρειν pagas dixerunt. 3 Furtorum autem genera duo sunt, mani- 3 festum et nec manifestum. nam conceptum et oblatum species potius actionis sunt furto cohaerentes quam genera furtorum, sicut inferius apparebit. 3 manifestus fur est, quem Graeci n' avto❤ow appellant: nec solum is, qui in ipso furto deprehenditur, sed etiam is, qui eo loco deprehenditur, quo fit, veluti qui in domo furtum fecit et, nondum egressus ianuam, deprehensus fuerit, et qui in oliveto olivarum aut in vineto uvarum furtum fecit, quamdiu in eo oliveto aut in vineto fur 4 deprehensus sit: immo ulterius furtum manifestum extendendum est, quamdiu eam rem fur tenens visus vel deprehensus fuerit sive in publico sive in privato vel a domino vel ab alio, antequam eo pervenerit, quo perferre ac deponere rem destinasset. sed si pertulit, quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non est manifestus fur. 5 nec manifestum furtum quid sit, ex his, quae diximus, intellegitur: nam quod manifestum non est, id scilicet nec manifestum est. Conceptum 4 furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesita et inventa sit; nam in eum propria actio constituta est, quamvis fur non sit, quae appellatur concepti. oblatum furtum dicitur, cum res furtiva ab aliquo tibi oblata sit eaque apud te concepta sit, utique si ea mente tibi data fuerit, ut apud te potius quam apud eum, qui dederit, conciperetur: nam tibi, apud quem concepta sit, propria adversus eum, qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est actio, quae appellatur oblati. est etiam prohibiti furti actio adversus eum, qui furtum

1) = L. 1 pr. D. eod. 2) init. fere L. 2. D. eod. ex Gaii 1. 13 ad ed. et Gai. 3, 183. 3) appellant L. 3 pr. D. eod. ex Ulp. l. 41 ad Sab. 4) malim fuit et antea et quamdiu; nam fur abest a Theoph., ubi praeterea fortasse pro ἐν ἀμπελῶνι κατέχεται legendum ἐν ἀμπελῶνι ὢν κατέ5) . . . §. 4. . . . volentem prohibuerit fere = Gai.

χεται.

3, 185... 188.

21

quaerere testibus praesentibus volentem prohibuerit. praeterea poena constituitur edicto praetoris per actionem furti non exhibiti adversus eum, qui furtivam rem apud se quaesitam et inventam non exhibuit. sed hae actiones, id est concepti et oblati et furti prohibiti nec non furti non exhibiti, in desuetudinem abierunt. cum enim requisitio rei furtivae hodie secundum veterem observationem non fit: merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt, cum manifestissimum est, quod omnes, qui scientes rem furtivam susce5 perint et celaverint, furti nec manifesti obnoxii sunt. Poena manifesti furti quadrupli est tam ex servi persona quam ex liberi, nec manifesti dupli.

6

1 Furtum autem fit non solum, cum quis intercipiendi causa rem alienam amovet, sed generaliter cum quis alienam rem invito domino contrectat. itaque sive creditor pignore sive is, apud quem res deposita est, ea re utatur sive is, qui rem utendam accepit, in alium usum eam transferat, quam cuius gratia ei data est, furtum committit. veluti si quis argentum utendum acceperit quasi amicos ad cenam invitaturus et id peregre secum tulerit, aut si quis equum gestandi causa commodatum sibi longius aliquo duxerit, quod veteres scripserunt de eo, 7 qui in aciem equum perduxisset. Placuit tamen, eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendas acceperint, ita furtum committere, si se intellegant id invito domino facere eumque, si intellexisset, non permissurum, ac si permissurum credant, extra crimen videri: optima sane distinctione, quia fur8 tum sine affectu furandi non committitur. Sed et si credat aliquis, invito domino se rem commodatam sibi contrectare, domino autem volente id fiat, dicitur furtum non fieri. unde illud quaesitum est, cum Titius servum Maevii sollicitaverit, ut quasdam res domino subriperet et ad eum perferret, et servus id ad Maevium pertulerit, Maevius, dum vult Titium in ipso delicto deprehendere, permisit servo quasdam res ad eum perferre, utrum furti an servi corrupti iudicio teneatur Titius, an neutro? et cum nobis super hac dubitatione suggestum est et

1) §§. 6

11 fere

=

Gai. 3, 195... 200. 202, partim mut.

antiquorum prudentium super hoc altercationes perspeximus, quibusdam neque furti neque servi corrupti actionem praestantibus, quibusdam furti tantummodo: nos huiusmodi calliditati obviam euntes, per nostram decisionem 1 sanximus, non solum furti actionem, sed etiam servi corrupti contra eum dari: licet enim is servus deterior a sollicitatore minime factus est et ideo non concurrant regulae, quae servi corrupti actionem introducerent, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re ipsa fuisset servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium servum, qui possit corrumpi, tale facinus a quibusdam pertentetur.2 Interdum etiam liberorum hominum 9 furtum fit, veluti si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sunt, subreptus fuerit. Aliquando autem etiam suae 10 rei quisque furtum committit, veluti si debitor rem, quam creditori pignoris causa dedit, subtraxerit.

3

4

Interdum furti tenetur, qui ipse furtum non fecerit: qualis 11 est, cuius ope et consilio furtum factum est. in quo numero est, qui tibi nummos excussit, ut alius eos raperet, aut obstitit * tibi, ut alius rem tuam surriperet, vel oves aut boves tuas fugaverit, ut alius eas exciperet: et hoc veteres scripserunt de eo, qui panno rubro fugavit armentum. sed si quid eorum per lasciviam et non data opera ut furtum admitteretur, factum est, in factum actio dari debet. 5 at ubi ope Maevii Titius furtum fecerit, ambo furti tenentur. ope consilio eius quoque furtum admitti videtur, qui scalas forte fenestris supponit aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut alius furtum faceret, quive ferramenta ad effringendum aut scalas, ut fenestris supponerentur, commodaverit, sciens, cuius gratia commodaverit. certe (12) qui nullam operam ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit atque hortatus est ad furtum faciendum, non

1) L. 20. C. de furt. (6, 2). 2) sic quidam codd. infer. Theoph. Cod. perpetretur codd. vet. ed. Kr. 3) TbCb Gai. Theoph. sit ex aliis codd. vet. ed. Kr. 4) Gai. ὑφελέσθαι Theoph. exciperet codd. vet. edd. Schr. et Kr. acciperet alii codd. 5) multi codd. infer. naqέxeτai Theoph. debeat codd. vet. edd. Schr. et Kr.

12(13) tenetur furti. Hi, qui in parentium vel dominorum potestate sunt, si rem eis subripiant, furtum quidem illis faciunt et res in furtivam causam cadit nec ob id ab ullo usucapi potest, antequam in domini potestatem revertatur; sed furti actio non nascitur, quia nec ex alia ulla causa potest inter eos actio nasci: (14) si vero ope consilio alterius furtum factum fuerit, quia utique furtum committitur, convenienter ille furti tenetur, quia verum est, ope consilio eius furtum factum esse.

13(15) 1 Furti autem actio ei competit, cuius interest, rem salvam esse, licet dominus non sit : itaque nec domino aliter competit, 14(16) quam si eius intersit, rem non perire. Unde constat, creditorem de pignore subrepto furti agere posse, etiamsi idoneum debitorem habeat, quia expedit ei, pignori potius incumbere quam in personam agere: adeo quidem ut, quamvis ipse debitor eam rem subripuerit, nihilo minus creditori competat 2 actio 15(17) furti. Item si fullo polienda curandave aut sarcinator sarcienda vestimenta mercede certa acceperit eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus, quia domini nihil interest, eam rem non perisse,3 cum iudicio locati a fullone aut sarcinatore rem suam persequi potest. sed et bonae fidei emptori, subrepta re, quam emerit, quamvis dominus non sit, omnimodo competi furti actio, quemadmodum et creditori, fulloni vero et sarcinatori non aliter furti competere placuit, quam si solvendo sint, hoc est si domino rei aestimationem solvere possint: nam si solvendo non sunt, tunc quia ab eis suum dominus consequi non possit, ipsi domino furti actio competit, quia hoc casu ipsius interest, rem salvam esse. idem est et si in parte 16(18) solvendo 4 sint fullo aut sarcinator. Quae de fullone et sarcinatore diximus, eadem et ad eum, cui commodata res est, transferenda veteres existimabant: nam ut ille fullo mercedem accipiendo custodiam praestat, ita is quoque, qui commodum

=

1) §§. 13 ... 16 : Gai. 3, 203... 206 partim mut. 2) Gai. competit codd. vet. edd. Schr. et Kr. 3) Gai. Theoph. unus cod. infer. perire ceteri codd. ed. Kr. 4) sic codd. vet. et plerique. in partem solvendo alii ed. Schr. An igitur scribendum in parte insolvendo? ut posterior aetas insolutus, insolubilis dicebat; nam apud Theoph. hic recte noqos pro εvTOQos legi videtur.

« PreviousContinue »