Page images
PDF
EPUB

TIT. XXVII (XXVIII).

DE OBLIGATIONIBUS QUASI EX CONTRACTU.

Post genera contractuum enumerata dispiciamus etiam de Pr. his obligationibus, quae non proprie quidem ex contractu nasci intelleguntur, sed tamen, quia non ex maleficio substantiam capiunt, quasi ex contractu nasci videntur. Igitur cum quis 1 absentis negotia gesserit, ultro citroque inter eos nascuntur actiones, quae appellantur negotiorum gestorum: sed domino quidem rei gestae adversus eum, qui gessit, directa competit actio, negotiorum autem gestori contraria. quas ex nullo contractu proprie nasci manifestum est: quippe ita nascuntur istae actiones, si sine mandato quisque alienis negotiis gerendis se obtulerit: ex qua causa ii, quorum negotia gesta fuerint, etiam ignorantes obligantur. idque utilitatis causa receptum est, ne absentium, qui subita festinatione coacti, nulli demandata negotiorum suorum administratione, peregre profecti essent, desererentur negotia: quae sane nemo curaturus esset, si de eo, quod quis impendisset, nullam habiturus esset actionem. sicut autem is, qui utiliter gesserit negotia, habet obligatum dominum negotiorum, ita et contra iste quoque tenetur, ut administrationis rationem reddat. quo casu ad exactissimam quisque diligentiam compellitur reddere rationem: nec sufficit talem diligentiam adhibere, qualem suis rebus adhibere soleret, si modo alius diligentior commodius administraturus esset negotia. 1 Tutores quoque, qui tutelae iudicio tenentur, non proprie ex 2 contractu obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur. et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore habet tutelae actionem, sed et ex contrario tutor cum pupillo habet contrariam tutelae, si vel impenderit aliquid in rem pupilli vel pro eo fuerit obligatus aut rem suam creditori eius obligaverit. Item si inter aliquos communis sit res sine 3

[ocr errors][merged small]

L. 5. §. 1. D. de obl. et act. (44, 7) ex Gaii

societate, veluti quod pariter eis legata donatave esset, et alter eorum alteri ideo teneatur communi dividundo iudicio, quod solus fructus ex ea re perceperit, aut quod socius eius in eam rem necessarias impensas fecerit: non intellegitur proprie ex contractu obligatus esse, quippe nihil inter se contraxerunt: sed quia non ex maleficio tenetur, quasi ex contractu teneri 4 videtur. Idem iuris est de eo, qui coheredi suo familiae er5 ciscundae iudicio ex his causis obligatus est. 1Heres quoque legatorum nomine non proprie ex contractu obligatus intellegitur; neque enim cum herede neque cum defuncto ullum negotium legatarius gessisse proprie dici potest: sed2 quia ex maleficio non est obligatus heres, quasi ex contractu debere 6 intellegitur. Item is, cui quis per errorem non debitum solvit, quasi ex contractu debere videtur. adeo enim non intellegitur proprie ex contractu obligatus, ut, si certiorem rationem sequamur, magis, ut supra diximus, ex distractu quam ex contractu possit dici obligatus esse: nam qui solvendi animo pecuniam dat, in hoc dare videtur, ut distrahat potius negotium quam contrahat. sed tamen proinde is, qui accepit, obligatur, 7 ac si mutuum illi daretur, et ideo condictione tenetur. Ex quibusdam tamen causis repeti non potest, quod per errorem non debitum solutum sit. namque 3 definiverunt veteres, ex quibus causis infitiando lis crescit, ex his causis non debitum solutum repeti non posse, veluti ex lege Aquilia, item ex legato. quod veteres quidem in his legatis locum habere voluerunt, quae certa constituta per damnationem cuicumque fuerant legata: nostra autem constitutio cum unam naturam omnibus legatis et fideicommissis indulsit, huiusmodi augmentum in omnibus legatis et fideicommissis extendi voluit: sed non omnibus legatariis praebuit, sed tantummodo in his legatis et fideicommissis, quae sacrosanctis ecclesiis ceterisque venerabilibus locis, quae religionis vel pietatis intuitu honorificantur, derelicta sunt, 5 quae si indebita solvantur, non repetuntur.

1) fere

=

L. 5. §. 2. D. eod.

2) T Theoph. et tamen ceteri codd. edd. Schr. et Kr. 3) Theoph. B aliique codd. sic namque ex T ed. Kr. 4) L. 2. C. comm. de leg. (6, 43).

5) L. 46. §. 7. C. de sacros. eccl. (1, 3).

TIT. XXVIII (XXIX).

PER QUAS PERSONAS NOBIS OBLIGATIO ADQUIRITUR.

1 Expositis generibus obligationum, quae ex contractu vel quasi ex contractu nascuntur, admonendi sumus, adquiri vobis non solum per vosmet ipsos, sed etiam per eas quoque personas, quae in vestra potestate sunt, veluti per servos vestros et filios: ut tamen, quod per servos quidem vobis adquiritur, totum vestrum fiat, quod autem per liberos, quos in potestate habetis, ex obligatione fuerit adquisitum, hoc dividatur secundum imaginem rerum proprietatis et ususfructus, quam nostra discrevit constitutio:2 ut, quod ab actione commodum perveniat, huius usumfructum quidem habeat pater, proprietas autem filio servetur, scilicet patre actionem movente secundum novellae nostrae constitutionis divisionem. 3 Item per liberos homines 1 et alienos servos, quos bona fide possidetis, adquiritur vobis, sed tantum ex duabus causis, id est si quid ex operis suis vel ex re vestra adquirant. Per eum quoque servum in quo usum- 2 fructum vel usum habetis, similiter ex duabus istis causis vobis adquiritur. Communem servum pro dominica parte dominis 3 adquirere certum est, excepto eo, quod uni nominatim stipulando aut per traditionem accipiendo illi soli adquirit, veluti cum ita stipuletur: TITIO DOMINO MEO DARE SPONDES? sed si unius domini iussu servus fuerit stipulatus, licet antea dubitabatur, tamen post nostram decisionem 1 res expedita est, ut illi tantum adquirat, qui hoc ei facere iussit, ut supra dictum est.

4

TIT. XXIX (XXX).

QUIBUS MODIS OBLIGATIO TOLLITUR.

Tollitur autem omnis obligatio solutione eius, quod debe- Pr. tur, vel si quis, consentiente creditore, aliud pro alio solverit.

4)

1) =Gai. 3, 163 mut. 2) L. 6. C. de bon. quae lib. (6, 61). 3) §§. 1. 3 fere Gai. 3, 164. 165. 167. in fine mut. L. 3. C. per quas pers. (4, 27).

=

nec tamen interest, quis solvat, utrum ipse, qui debet, an alius pro eo liberatur enim et alio solvente, sive sciente debitore sive ignorante vel invito solutio fiat. item si reus solverit, etiam ii, qui pro eo intervenerunt, liberantur. idem ex contrario contingit, si fideiussor solverit: non enim solus ipse libe1 ratur, sed etiam reus. 1Item per acceptilationem tollitur obligatio. est autem acceptilatio imaginaria solutio. quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id si velit Titius remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec verba debitorem dicere: QUOD EGO TIBI PROMISI, HABESNE ACCEPTUM? et Titius respondeat HABEO; sed et Graece potest acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis verbis solet: exeus haßav dyváρια τόσα; ἔχω λαβών. quo genere, ut diximus, tantum eae obligationes solvuntur, quae ex verbis consistunt, non etiam ceterae: consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi. sed id, quod ex alia causa debetur, potest in stipulationem deduci et per acceptilationem dissolvi. sicut autem quod debetur, pro parte recte solvitur, 2 ita in partem debiti acceptilatio fieri potest. Est prodita stipulatio, quae vulgo Aquiliana appellatur, per quam stipulationem contingit, ut omnium rerum obligatio in stipulationem 2 deducatur et ea per acceptilationem tollatur. stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes et a Gallo Aquilio ita composita est: QUIDQUID TE MIHI EX QUACUMQE CAUSA DARE FACERE OPORTET, OPORTEBIT1 OPORTERETVE, PRAESENS IN DIEMVE QUARUMQUE RERUM MIHI TECUM ACTIO QUAEQUE ABS TE PETITIO VEL ADVERSUS TE PERSECUTIO EST, ERIT QUODQUE TU MEUM HABES, TENES, POSSIDES, POSSIDE

=

4

5

1) fere Gai. 3, 169. 170. 172 et L. 8. §. 4 fin. D. de acceptil. (46, 4) ex Ulp. l. 48 ad Sab. 2) sic multi codd. stipulatum ex aliis edd. Schr. et Kr. 3) cf. L. 18. §. 1. D. de acceptil. (46, 4). 4) oportet oportebit codd. Dig. xoń Theoph., ut post hoc zonos excidisse videatur. 5) scripsi ex Theoph. nxeñv, cum Graecae linguae coniunctivus eius verbi desit. vestigium eius vocis superest in C qui post diemve (ibi diesve) habet oportebit oporteretve, et cf. postea possideresve. spectat vero hoc ad utiles actiones in personam, velut Gai. 4, 34... 37.

2

RESVE1 DOLOVE MALO FECISTI, QUO MINUS POSSIDERES, QUANTI QUAEQUE EARUM RERUM RES ERIT, TANTAM PECUNIAM DARI STIPULATUS EST AULUS AGERIUS, SPOPONDIT NUMERIUS NEGIDIUS. item e diverso Numerius Negidius interrogavit Aulum Agerium: QUIDQUID TIBI HODIERNO DIE PER AQUILIANAM STIPULATIONEM SPOPONDI, ID OMNE HABESNE ACCEPTUM? respondit Aulus Agerius: HABEO ACCEPTUM vel et ACCEPTUM TULI. 3 4 Praeterea novatione tolli- 3 tur obligatio. veluti si id, quod tu Seio debeas, a Titio dari stipulatus sit. nam interventu novae personae nova nascitur obligatio et prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima novationis iure tollatur: veluti si id, quod Titio tu debebas, a pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus fuerit, quo casu res amittitur: nam et prior debitor liberatur et posterior obligatio nulla est. non idem iuris est, si a servo quis stipulatus fuerit: nam tunc prior proinde obligatus manet, ac si postea nullus 5 stipulatus fuisset. sed si eadem persona sit, a qua postea stipuleris, ita demum novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit, forte si condicio aut dies aut fideiussor adiciatur aut detrahatur. quod autem diximus, si condicio adiciatur, novationem fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam novationem, si condicio extiterit: alioquin si defecerit, durat prior obligatio. Sed cum hoc quidem inter veteres constabat, tunc 3a fieri novationem, cum novandi animo in secundam obligationem

21

1) possideresve recte codd. vet. et ceteri plerique, et neveun ons Theoph. om. Dig. pro suspecto habet Kr. possedisti ed. Schr. sed cf. ex. gr. L. un. pr. D. quor. bon. (43, 2). 2) Theoph. et aliqui codd. infer. possideas ceteri edd. Schr. et Kr. 3) HABEO... TVLI scripsi. έχω λαβὼν ἢ καὶ ληφθὲν ἀπηνεγκάμην Theoph. et ἔχω λαβὼν ἃ (scr. ἢ) καὶ ληφθέντα ἀπηνεγκάμην gloss. nom. v. 'Ακουιλιανή (Otto thes III. p. 1710) laudato hoc institutionum titulo. habeo acceptum acceptum tuli aliqui codd. infer. habeo acceptumque tuli ceteri codd. edd. Schr. et Kr. 4) fere Gai. 3, 176. 177. 179 partim. 5) sic codd. et ita, quanquam e vitioso Gaii libro, legit Theoph. (etiam in schol. Basil. 14, 1, 22): ὡσανεὶ μηδεμιᾶς μετὰ ταῦτα γενομένης ἐπερωτήσεως. a nullo Gai. ed. Kr.

=

« PreviousContinue »