Page images
PDF
EPUB

sores detinebant. postea vero senatusconsulto Largiano cautum fuerat, ut liberi manumissoris, non nominatim exheredati facti, extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. quibus supervenit etiam divi Traiani edictum, quod eundem hominem, si invito vel ignorante patrono ad civitatem venire ex beneficio principis festinavit, faciebat vivum quidem civem Romanum, Latinum autem morientem. sed nostra constitutione1 propter huiusmodi condicionum vices et alias difficultates cum ipsis Latinis etiam legem Iuniam et senatusconsultum Largianum et edictum divi Traiani in perpetuum deleri censuimus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo quibusdam adiectionibus ipsas vias, quae in Latinitatem ducebant, ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.

TIT. VIII (IX).

DE ADSIGNATIONE LIBERTORUM.

In summa, quod ad bona libertorum, admonendi sumus, Pr. senatum censuisse, ut quamvis ad omnes patroni liberos, qui eiusdem gradus sint, aequaliter bona libertorum pertineant, tamen liceret 2 parenti uni ex liberis adsignare libertum, ut post mortem eius solus is patronus habeatur, qui adsignatus est, et ceteri liberi, qui ipsi quoque ad eadem bona, nulla adsignatione interveniente, pariter admitterentur, nihil iuris in his bonis habeant. sed ita demum pristinum ius recipiunt, si is, cui adsignatus est, decesserit, nullis liberis relictis. Nec 1 tantum libertum, sed etiam libertam, et non tantum filio nepotive, sed etiam filiae neptive adsignare permittitur. Datur au- 2 tem haec adsignandi facultas ei, qui duos pluresve liberos in potestate habebit, ut eis, quos in potestate habet, adsignare ei libertum libertamve liceat. unde quaerebatur, si eum, cui adsignaverit, postea emancipaverit, num evanescat adsignatio? sed placuit, evanescere, quod et Iuliano et aliis plerisque visum est. Nec interest, testamento quis adsignet an sine testa- 3

1) L. un. C. de Lat. libert. toll. (7, 6). codd. infer. ed. Kr. licere B ed. Schr.

2) sic T aliique

Pr.

mento: sed etiam quibuscumque verbis hoc patronis permittitur facere ex ipso senatusconsulto, quod Claudianis temporibus factum est Suillo Rufo et Ostorio Scapula consulibus.

TIT. IX (X).

DE BONORUM POSSESSIONIBUS.

Ius bonorum possessionis introductum est a praetore emendandi veteris iuris gratia. nec solum in intestatorum hereditatibus vetus ius eo modo praetor emendavit, sicut supra dictum est, sed in eorum quoque, qui, testamento facto, decesserint. nam si alienus postumus heres fuerit institutus, quamvis hereditatem iure civili adire non poterat, cum institutio non valebat, honorario tamen iure bonorum possessor efficiebatur, videlicet cum a praetore adiuvabatur: sed hic e1 nostra constitutione2 hodie recte heres instituitur, quasi et 1 iure civili non incognitus. Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi veteris iuris, sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem. nam illis quoque, qui recte facto testamento heredes instituti sunt, dat secundum tabulas bonorum possessionem: item ab intestato suos heredes et adgnatos ad bonorum possessionem vocat: sed et remota quoque bonorum possessione, ad eos hereditas pertinet iure civili. 2 3 Quos autem praetor solus vocat ad hereditatem, heredes quidem ipso iure non fiunt (nam praetor heredem facere non potest: per legem enim tantum vel similem iuris constitutionem heredes fiunt, veluti per senatusconsultum et constitutiones principales): sed cum eis praetor dat bonorum possessionem, loco heredum constituuntur et vocantur bonorum possessores. adhuc autem et alios complures gradus praetor fecit in bonorum possessionibus dandis, dum id agebat, ne quis sine successore moriatur: nam angustissimis finibus constitutum per legem duodecim tabularum ius percipiendarum hereditatum

1) sed hic e scripsi. ἀλλὰ δὲ διάταξις τοῦ ἡμετέρου βασιλέως τὸν τοιοῦτον πόστουμον ὀρθῶς βούλεται γράφεσθαι κληgovópov Theoph. sed et a codd. vet. edd. Schr. et Kr. 2) L. un. C. de inc. pers. (6, 48). 3) = Gai. 3, 32, 33 mut.

praetor ex bono et aequo dilatavit. Sunt autem bonorum pos- 3 sessiones ex testamento quidem hae. prima, quae praeteritis liberis datur vocaturque contra tabulas. secunda, quam omnibus iure scriptis heredibus praetor pollicetur ideoque vocatur secundum tabulas. et cum de testamentis prius locutus est, ad intestatos transitum fecit. et primo loco suis heredibus et his, qui ex edicto praetoris suis connumerantur, dat bonorum possessionem, quae vocatur unde liberi. secundo legitimis heredibus: tertio decem personis, quas extraneo manumissori praeferebat (sunt autem decem personae hae: pater, mater, avus, avia, tam paterni quam materni, item filius, filia, nepos, neptis, tam ex filio quam ex filia, frater, soror, sive consanguinei sive uterini): quarto cognatis proximis: quinto tanquam1 ex familia: sexto patrono et patronae liberisque eorum et parentibus:2 septimo viro et uxori: octavo cognatis manumissoris. Sed eas quidem praetoria induxit iurisdictio. nobis 4 tamen nihil incuriosum praetermissum est, sed nostris constitutionibus omnia corrigentes, contra tabulas quidem et secundum tabulas bonorum possessiones admisimus utpote necessarias constitutas, nec non ab intestato unde liberi et unde legitimi bonorum possessiones. Quae autem in praetoris edicto 5 quinto loco posita fuerat, id est unde decem personae, eam pio proposito et compendioso sermone supervacuam ostendimus: cum enim praefata bonorum possessio decem personas praeponebat extraneo manumissori, nostra constitutio,3 quam de emancipatione liberorum fecimus, omnibus parentibus eisdemque manumissoribus contracta fiducia manumissionem facere dedit, ut ipsa manumissio eorum hoc in se habeat privilegium et supervacua fiat praedicta bonorum possessio. sublata igitur praefata quinta bonorum possessione, in gradum eius sextam antea bonorum possessionem reduximus et quintam fecimus,

tunc qua

1) tum quam ter Theoph. codd. (et ed. Kr.) sed secundo loco in versione Graeca ὡσανεὶ ἐκ φαμιλίας. B qua T hic et §. 6. inferiores codd. admodum haec variant. 2) sic etiam Theoph., non intellecta, ut apparet ex §. 6. fin., hac bon. possessione, de qua vid. Ulp. 28, 7. Collat. 16, 9, 1. ibique notata in iurispr. anteiust. p. 518. 3) L. 6. C. de emancip. (8, 58 al. 59).

6(5) quam praetor proximis cognatis pollicetur. Cumque antea septimo loco fuerat bonorum possessio tanquam1 ex familia et octavo unde liberi patroni patronaeque et parentes eorum, utramque per constitutionem nostram,2 quam de iure patronatus fecimus, penitus vacuavimus: cum enim ad similitudinem successionis ingenuorum libertinorum successiones posuimus, quas usque ad quintum tantummodo gradum coartavimus, ut sit aliqua inter ingenuos et libertos differentia, sufficiunt 3 eis tam contra tabulas bonorum possessio quam unde legitimi et unde cognati, ex quibus possint sua iura vindicare, omni scrupulositate et inextricabili errore duarum istarum bonorum pos7(6) sessionum resoluta. Aliam vero bonorum possessionem, quae unde vir et uxor appellatur et nono loco inter veteres bonorum possessiones posita fuerat, et in suo vigore servavimus et altiore loco, id est sexto, eam posuimus, decima veteri bonorum possessione, quae erat unde cognati manumissoris, propter causas enarratas merito sublata: ut sex tantummodo bonorum possessiones ordinariae permaneant suo vigore pol8(7) lentes. Septima eas secuta, quam optima ratione praetores introduxerunt. novissime enim promittitur edicto his etiam bonorum possessio, quibus ut detur, lege vel senatusconsulto vel constitutione comprehensum est, quam neque bonorum possessionibus, quae ab intestato veniunt, neque eis, quae ex testamento sunt, praetor stabili iure connumeravit, sed quasi ultimum et extraordinarium auxilium, prout res exigit, accommodavit scilicet his, qui ex legibus, senatusconsultis, constitutionibus principum ex novo iure vel ex testamento vel ab in9(8) testato veniunt. Cum igitur plures species successionum praetor introduxisset easque per ordinem disposuisset et in unaquaque specie successionis saepe plures extent dispari gradu personae: ne actiones creditorum differrentur,5 sed haberent, quos convenirent, et ne facile in possessionem bonorum de

1) tum quam Theoph. codd. de Latinis codd. cf. p. 121. not. 1. 2) L. 4. C. de i. patron. (6, 4). 3) B ed. Kr. sufficit T ed. Schr. 4) verba ex novo iure Theophilo ignorata glossematis sunt suspecta. 5) ex codd. infer. ed. Schr. differantur ex codd. vet. ed. Kr.

functi mitterentur1 et eo modo sibi consulerent, ideo petendae bonorum possessioni certum tempus praefinivit. liberis itaque (9) et parentibus tam naturalibus quam adoptivis in petenda bonorum possessione anni spatium, ceteris centum dierum dedit. Et si intra hoc tempus aliquis bonorum possessionem non pe- (5)10 tierit, eiusdem gradus personis adcrescit : vel si nemo ex eo2 sit, deinceps ceteris3 proinde bonorum possessionem ex successorio edicto pollicetur, ac si is, qui praecedebat, ex eo numero non esset. set si quis ita 5 delatam sibi bonorum possessionem repudiaverit, non quousque tempus bonorum possessioni praefinitum excesserit, expectatur, sed statim ceteri ex eodem edicto admittuntur. In petenda autem bonorum possessione (6)11 dies utiles singuli considerantur. Sed bene anteriores princi- (7)12 pes et huic causae providerunt, ne quis pro petendo bonorum possessiones curet, sed, quocumque modo si admittentis eam indicium, intra statuta tamen tempora, ostenderit, plenum habeat earum beneficium.

6

TIT. X (XI).

DE ADQUISITIONE PER ADROGATIONEM.

7 Est et alterius generis per universitatem successio, quae Pr. neque lege duodecim tabularum neque praetoris edicto, sed eo iure, quod consensu receptum est, introducta est. Ecce 1 enim cum paterfamilias sese in adrogationem dat, omnes res eius corporales et incorporales quaeque ei debitae sunt, adrogatori ante quidem pleno iure adquirebantur, exceptis his, quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt operarum obligationes et ius adgnationis. usus etenim et ususfructus licet his antea connumerabantur, attamen capitis deminutione minima eos tolli, nostra prohibuit constitutio.8 Nunc autem nos ean- 2

=

of

1) mittantur ed. Kr. 2) scripsi. nemo codd. edd, sed ex eo ob similitudinem excidisse, apparet ex Theoph.: el dè undeis ἐκ τοῦ αὐτοῦ ὁρμᾶται βαθμοῦ. 3) deinceps ceteris Ex τov έns ẞaduov Theoph., non ea, quae superiori nota retuli, ut Schraderus putavit, qui ideo, adstipulante Kr., post deinceps male interpunxit. 4) geminavi sensu exigente. esset codd. edd. 5) sic quidam codd. itaque plerique et edd. Schr. et Kr. 6) scripsi, petenda b. possessione codd. edd. cf. Theoph. 7) pr. §. 1. Gai. 3, 82. 83 mut. 8) L. 16. §. 2. C. de usufr. (3, 33).

=

« PreviousContinue »