Page images
PDF
EPUB

2

fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit, Latinorum vero nomen non frequentabatur: ideoque nostra pietas, omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus 1 hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem, quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit, qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus: Latinos autem lunianos et omnem, quae circa eos fuerat, observantiam alia constitutione per eiusdem quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones, et omnes libertos, nullo nec aetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus: multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

3

TIT. VI.

QUI QUIBUS EX CAUSIS MANUMITTERE NON

POSSUNT.

4 Non tamen cuicunque volenti manumittere licet. nam is, Pr. qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. 5 Licet autem domino, qui 1 solvendo non est, testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is, qui scriptus est, qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut

1) L. un. toll. (7, 6). V, qui et B.

C. de dedit. lib. toll. (7, 5) L. un. C. de Lat. lib. 2) sic E et Theoph. fit B ed. Kr. 3) sic index Gai. 1, 36. 37. 5) Cf. Gai. 1, 21, 21a.

4)

=

egentes homines, quibus alius heres extaturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant, qui satisfacturus esset creditoribus, aut, hoc eo non faciente, creditores res hereditarias servi nomine vendant, nec iniuria defunctus affi2 ciatur. Idemque iuris est et si sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio1 non solum in domino, qui solvendo non est, sed generaliter constituit nova humanitatis ratione, ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur, cum non est verisimile, eum, quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, ser3 vum remanere voluisse et neminem sibi heredem fore. 2 In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines. itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.

4

3 Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit manumissi 4. 55 Iustae autem manumissionis causae sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum, nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia, ne minor septem

=

1) L. 5. C. de necessar. her. inst. (6, 27). 2) partim L. 10. D. qui et a quib. manum. (40, 9) ex Gaii l. 1 rer. quot. 3) 4) sic codd. vet., ut manumissi, fortasse iam a Triboniano Gaii corrupto loco additum, a manumissionis pendeat. fuerint manumissi codd. infer. edd. 5) Cf. Gai. 1,

=

Gai. 1, 38.

39. 19.

et decem1 annis manumittatur. Semel autem causa adprobata, 6 sive vera sive falsa sit, non retractatur.

2 Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti 7 annis dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat, ut, qui quattuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si3 is, cui totorum bonorum in testamento dispositio data erat, uni servo libertatem dare non permittebatur. quare nos similiter ei quemadmodum alias res ita et servos suos in ultima voluntate disponere, quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit praestare. sed cum libertas inaestimabilis est et propter hoc ante vicesimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dari prohibebat: ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint provenire.

TIT. VII.

DE LEGE FURIA CANINIA SUBLATA.

Lege Furia Caninia certus modus constitutus erat in servis testamento manumittendis. quam quasi libertatibus impedientem et quodammodo invidam tollendam esse censuimus cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem licentiam habere

[ocr errors]

1) sic omnes codd. et Theoph. decem et octo est in L. 13. D. de manum, vind. (40, 2). 2) init. = Gai. 1, 40. mut. 3) si i. e. siquidem. őt Theoph.

4) malim in suis cf. Theoph. 5) codd. hic et alibi maxime variant inter furia, fusia, fufia. FUFIA ed. Kr. Sed Fufii sub Augusto in honoribus non fuere et videtur haec lex a M. Furio Camillo cos, a. 761 lata esse. Vid. Reitz. ad Theoph. I. p. 77. Add. p. LXVI. 6) init. ex Gai. 1, 42. 7) L. un. C. de 1. Fur. Can. toll. (7, 3).

totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati, morientibus autem huiusmodi licentiam adimere.

Pr.

1

1

TIT. VIII.

DE HIS, QUI SUI VEL ALIENI IURIS SUNT.

Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt: rursus earum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate parentum, aliae in potestate dominorum sunt. videamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognoverimus, quae istae personae sint, simul intellegemus, quae sui iuris sunt. ac prius dispiciamus de his, qui in potestate dominorum sunt.

In potestate itaque dominorum sunt servi. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur, id do2 mino adquiritur. Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio nostro sunt, licet sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos saevire. nam ex constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui servum alienum occiderit. sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur. nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis, qui ad aedem sacram vel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur: et recte; expedit enim rei publicae, ne quis re sua male utatur. cuius rescripti ad Aelium Marcianum emissi verba haec sunt: 'Dominorum quidem po'testatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam ho'minum ius suum detrahi. sed dominorum interest, ne auxilium 'contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denege

2

=

1) Pr. §. 1 et pars §. 2 fere Gai. 1, 48-53. L. 1. D. de his qui sui (1, 6). 2) Cf. L. 2. D. de his qui sui (1, 6) Collat. 3, 3, 1—3.

tur his, qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querellis 'eorum, qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt, et 'si vel durius habitos, quam aequum est, vel infami iniuria 'affectos cognoveris, veniri iube, ita ut in potestatem domini 'non revertantur. qui Sabinus, si meae constitutioni fraudem 'fecerit, sciet, me admissum severius exsecuturum.'

TIT. IX.

DE PATRIA POTESTATE.

1In potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nu- Pr. ptiis procreaverimus. Nuptiae autem sive matrimonium est 1 viri et mulieris coniunctio, individuam consuetudinem vitae continens. 2Ius autem potestatis, quod in liberos habemus, 2 proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus. 3 Qui igitur ex te et uxore tua nascitur, in tua potestate est: 3 item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri. qui tamen ex filia tua nascitur, in tua potestate non est, sed in patris eius.

TIT. X.

DE NUPTIIS.

Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui Pr. secundum praecepta legum coeunt, masculi quidem puberes, feminae autem viripotentes, sive patres familias sint sive filiifamilias, dum tamen filiifamilias et consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt. nam hoc fieri debere et civilis et naturalis ratio suadet in tantum, ut iussum parentis praecedere debeat. unde quaesitum est, an furiosi filia nubere aut furiosi filius uxorem ducere possit? cumque super filio variabatur, nostra processit decisio, qua permissum est ad exem

=

1) Gai. 1, 55. L. 3. D. de his qui sui (1, 6). 2) ibid. L. 3. cit. 3) Ex L. 4. D. eod. Ulp. l. 1 instit. L. 25. C. de nupt. (5, 4).

= Gai.

4)

« PreviousContinue »