Page images
PDF
EPUB

DE METRIS HORATIANIS.

I.

Hexametro, Lucilium secutus, qui eum potissimum adhibuit, Hor. utitur in saturis et epistulis, eiusque exemplum sunt imitati posterioris temporis satirici Persius, Turnus, Iuvenalis. Idem aliquoties invenitur in systematis iambicis et lyricis.

Differunt autem admodum saturarum epistularumque hexametri a Vergilii et Ovidii, ut tamen epistularum aliquanto magis accurati castigatique sint numeri. Contra in iambicis ac lyricis eadem fere ars eaedemque rationes huius sunt metri, atque apud reliquos Augusti aequales.

II.

De metricis rationibus lyricorum Horatii carminum iam a primis inde temporibus multum quaesivere grammatici veteres, sed exiguo cum fructu. Nam ut omittam suptiliora pleraque artis eis minime fuisse perspecta, duobus maxime erroribus mirum in modum sunt conflictati, altero quod immodice usi epiplocae artificio ab hexametro dactylico sive trimetro iambico versus Horatii plerosque omnes repetendos esse existimarunt, altero quod systematum (vulgo strophas nuncupant) quaternis versibus constantium praeter sapphicum et al

caicum et quaedam asclepiadea nullam omnino habuere notitiam, quam post xvIII ferme saecula redintegrarunt Meinekius et Lachmannus. Nam nec apud Caesium Bassum aequalem Neronis, cui inscripsit librum de metris, melioris doctrinae apparet vestigium.

De auctoribus metrorum, quos in iambicis et lyricis adhibuit, ipse plenissime exponit in epistula ad Maecenatem [1, 19, 23 sqq.]:

Parios ego primus iambos
ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

quod timui mutare modos et carminis artem:
temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
hunc ego non alio dictum prius ore Latinus
volgavi fidicen.

In his quod paenultimo versu legitur hunc ad Alcaeum, non ad Archilochum pertinere verissime monuit Bentleius. Praeterea illud temperat diu meditatus non alio fere modo atque idem censuit posse accipi persuasum habeo, ut sit dictum similiter atque in epodis desiderique temperare pocula. Itaque hoc dixit Horatius miscuisse propriis Aeolensium metris Archilochi Ionica Sappho et Alcaeum, de qua re et aliunde constat. Igitur quod idem asseverat timuisse se carminis Parii modos et artem immutare, equidem haud sane urguendum esse censeo. Ipse quippe paullo ante imitatorum servum genus, ut par erat, irrisit.

Ceterum quod idem asserit a se Archilochi iambos translatos in Latium, ita intellegendum est ut dicamus eum primum epodis iuncta carmina iambica aptasse linguae patriae. Etenim cantores Euphorionis, quos dicit Tullius, ut puta Catullus, Laevius, alii, longe ante ipsum, Alexandrinos potissimum secuti poetas, trimetros

et dimetros exclusa scaenicorum licentia adhibuere. Quorum adeo de arte remisisse aliquid videtur Hor.

Aeolensium poetarum ad numeros primus carmina aptavit Catullus, sed ut intra Sapphus imitationem subsisteret. Vnde recte rem instituere docti, quod eius poema xxx binorum versuum systematis distinxerunt. Nam tali metro totum librum tertium Sapphus dispositum esse a grammaticis Alexandrinis sat constat.

Sed Horatius, mihi quidem ut videtur, quotquot intulit lyrica metra Latio, cum Alcaei maxime imitatione novavit. Ceterum versus sapphici maioris et iambelegici exempla apud Graecos non inveniuntur. Ac fortasse haec metra invenit ipse.

Verum cum Graeci lyrici in basi yersuum glyconeorum phere crate orum asclepiadeorum cum trochaeo principali promiscue adhibuissent spondeum, iambum, pyrrichium, et voluissent primam et quintam syllabam alcaicorum quartamque sapphicorum ancipitem sive, ut veteres dixere, communem, Horatius omnia firmata spondeis sub severiorem legem revocavit. Praeterea cum idem caesuras, quas longioribus addi metris interest elegantiae, saepe habuissent insuper, Horatius versibus undecim syllabarum sive plurium, a paucissimis et vix dignis memoria exemplis si recesseris, semper voluit adesse incisionem fixam certamque. Rhythmos etiam pedum ante fines ordinis metrici hoc est sive ante caesuram sive in exitu metri positorum diligentius servavit Graecis, at minus accurate Seneca et reliquis Romanorum, qui tempore eum sunt insecuti. Neque enim nimis raro locis, quos dixi, monosyllaba praecedentibus plus quam monosyllabis admittit.

Hactenus haec. Nam de admissa ab Horatio syna

phia vel spreta, de pedum modulis, de caesuris et numeris versuum, de elisione et synizesi, de hiatu ac positionis legibus et producta finali plenissime expositum in summario rei metricae poetarum Latinorum, ex cuius indice facile potest intellegi, quo quaeque loco sint tractata.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Hoc conscriptae saturae et epistulae. Spondeus in quinto loco reperitur ep. п, 3, 466.

II. Trimeter iambicus.

www wow vw

Invenitur etiam, sed aliquanto rarius caesura post septimum semipedem: quae ubi adest, aut post arsin alteram aut post thesin tertiam solet finiri verbum. epod. XVII.

B.

Epodi praeter septimum decimum omnes constant systematis versuum binorum.

Lyrica autem exemplo, ut putat Lachmannus, Alcaei, quaternorum versuum continentur systematis: nam quod solum huic legi adversatur carmen I, 8, id vero interpolatorum libidine corruptelas traxit gravissimas

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Const. v. ascl. min. et glyconeo. 1, 6. 15. 24. 33. 12. ш, 10. 16. ш, 5. 12.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][merged small]

Const. v. ascl. min. et pherecrateo et glyconeo. 1, 5.

14. 21. 23. ш, 7. 13. ш, 13.

V. Syst. Asclep. quintum:

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Const. ascl. maiore.

I, 11. 18. I, 10.

VI. Systema Sapphicum prius:

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »