Page images
PDF
EPUB

5

10

15

VII.

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
Aptantur enses conditi?

Parumne campis atque Neptuno super
Fusumst Latini sanguinis,

Non ut superbas invidae Carthaginis

Romanus arces ureret,

Intactus aut Britannus ut descenderet
Sacra catenatus via,

Sed ut secundum vota Parthorum sua
Vrbs haec periret dextera?

Neque hic lupis mos nec fuit leonibus,
Numquam nisi in dispar feris.
Furorne caecos an rapit vis acrior
An culpa? Responsum date!
Tacent, et albus ora pallor inficit,
Mentesque perculsae stupent.
Sic est: acerba fata Romanos agunt
Scelusque fraternae necis,

Vt inmerentis fluxit in terram Remi
Sacer nepotibus cruor.

VIII.

Rogare longo putidam te saeculo,
Vires quid enervet meas,

Cum sit tibi dens ater et rugis vetus
Frontem senectus exaret,
Hietque turpis inter aridas nates

Podex velut crudae bovis?

Sed incitat me pectus et mammae putres,

Equina quales ubera,

Venterque mollis et femur tumentibus
Exile suris additum?

Esto beata, funus atque imagines
Ducant triumphales tuum,

HORATIVS.

8

[blocks in formation]

Nec sit marita, quae rotundioribus
Onusta bacis ambulet.

15 Quid quod libelli stoici inter sericos
lacere pulvillos amant?

20

Inliterati num magis nervi rigent,
Minusve languet fascinum?

Quod ut superbo provoces ab inguine,
Ore adlaborandumst tibi.

Б

10

VIIII.

Quando repostum Caecubum ad festas dapes,
Victore laetus Caesare,

Tecum sub alta sic Iovi gratum

[ocr errors]

Beate Maecenas, bibam

[ocr errors]

domo,

Sonante mixtum tibiis carmen lyra,
Hac Dorium, illis barbarum?
Vt nuper, actus cum freto Neptunius
Dux fugit ustis navibus,

Minatus Vrbi vincla, quae detraxerat
Servis amicus perfidis.

[ocr errors]

Romanus eheu posteri negabitis
Emancipatus feminae

Fert vallum et arma miles et spadonibus

Servire rugosis potest,

15 Interque signa turpe militaria Sol adspicit conopium.

20

Ad hoc frementes verterunt bis mille equos
Galli, canentes Caesarem,

Hostiliumque navium portu latent

Puppes sinistrorsum citae.

Io Triumphe, tu moraris aureos

Currus et intactas boves?

Io Triumphe, nec Iugurthino parem
Bello reportasti ducem,

25 Neque Africanum, cui super Carthaginem
Virtus sepulcrum condidit.

Terra marique victus hostis punico

Lugubre mutavit sagum.

Aut ille centum nobilem Cretam urbibus
Ventis iturus non suis,

Exercitatas aut petit Syrtes Noto,

Aut fertur incerto mari.
Capaciores adfer huc, puer, scyphos
Et Chia vina aut Lesbia,

Vel quod fluentem nauseam coherceat,
Metire nobis Caecubum.

Curam metumque Caesaris rerum iuvat
Dulci Lyaeo solvere.

[blocks in formation]

X.

Mala soluta navis exit alite,
Ferens olentem Maevium:

Vt horridis utrumque verberes latus,
Auster, memento fluctibus.

Niger rudentes Eurus inverso mari
Fractosque remos differat;

Insurgat Aquilo, quantus altis montibus
Frangit trementes ilices;

Nec sidus atra nocte amicum adpareat,
Qua tristis Orion cadit;

Quietiore nec feratur aequore,

Quam Graia victorum manus,

Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio
In inpiam Aiacis ratem.

5

10

O quantus instat navitis sudor tuis
Tibique pallor luteus

15

Et illa non virilis heiulatio

Preces et aversum ad Iovem,

Ionius udo cum remugiens sinus
Noto carinam ruperit.

20

Opima quodsi praeda curvo litore
Porrecta mergos iuveris:
Libidinosus inmolabitur caper
Et agna Tempestatibus.

10

XI.

Petti, nihil me sicut antea iuvat

Scribere versiculos amore percussum gravi,
Amore, qui me praeter omnes expetit
Mollibus in pueris aut in puellis urere.
Hic tertius December, ex quo destiti
Inachia furere, silvis honorem decutit.
Heu me, per Vrbem, nam pudet tanti mali,
Fabula quanta fui! Conviviorum et paenitet,
In quis amantem languor et silentium

Arguit et latere petitus imo spiritus.
"Contrane lucrum nil valere candidum
Pauperis ingenium!' querebar adplorans tibi,
Simul calentis inverecundus deus

Fervidiore mero arcana promorat loco. 15 Quodsi meis inaestuet praecordiis

20

Libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat
Fomenta volnus nil malum levantia,

Desinet inparibus certare submotus pudor.'
Vbi haec severus te palam laudaveram,
Iussus abire domum, ferebar incerto pede
Ad non amicos heu mihi postes et heu
Limina dura quibus lumbos et infregi latus.
Nunc gloriantis quamlibet mulierculam

Vincere mollitie amor Lycisci me tenet;
25 Vnde expedire non amicorum queant
Libera consilia nec contumeliae graves,
Sed alius ardor aut puellae candidae
Aut teretis pueri longam renodantis comam.

XII.

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
Munera cur mihi quidve tabellas

Mittis, nec firmo iuveni nec naris obesae?
Namque sagacius unus odoror,

Polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,
Quam canis acer ubi lateat sus.

Qui sudor vietis et quam malus undique membris
Crescit odor, cum pene soluto

Indomitam properat rabiem sedare, neque illi
Iam manet umida creta colorque

Stercore fucatus crocodili, iamque subando
Tenta cubilia tectaque rumpit;

Vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:
'Inachia langues minus ac me;

5

10

Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum 15
Mollis opus. Pereat male, quae te

Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,
Cum mihi Cous adesset Amyntas,

Cuius in indomito constantior inguine nervus,
Quam nova collibus arbor inhaeret.
Muricibus Tyriis iteratae vellera lanae
Cui properabantur? Tibi nempe,

Ne foret aequales inter conviva, magis quem
Diligeret mulier sua quam te.

O ego non felix, quam tu fugis ut pavet acres
Agna lupos capreaeque leones.'

20

25

XIII.

Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres
Nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonant. Rapiamus, amice,
Occasionem de die, dumque virent genua
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.
Tu vina Torquato move consule pressa meo;

5

« PreviousContinue »