Page images
PDF
EPUB

quam, si metus causa te fecisse uel dolo malo arguero, repelleris. item si fundum litigiosum sciens a non possidente emeris eumque a possidente petas, opponitur tibi exceptio, per quam omnimodo summoueris. 118. Exceptiones autem alias in edicto praetor habet propositas, alias causa cognita accommodat. quae omnes uel ex legibus uel ex his, quae legis uicem optinent, substantiam capiunt, uel ex iurisdictione prae229. toris proditae sunt. | 119. Omnes autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam adfirmat is, cum quo agitur: nam si uerbi gratia reus dolo malo aliquid actorem facere dicat, qui forte pecuniam petit, quam non numerauit, sic exceptio concipitur: SI IN EA RE NIHIL DOLO MALO AVLI AGERII FACTVM SIT NEQVE FIAT; item si dicatur contra pactionem pecunia peti, ita concipitur exceptio: SI INTER AVLVM AGE- [303 RIVM ET NVMERIVM NEGIDIVM NON CONVENIT, NE EA PECVNIA PETERETVK; et denique in ceteris causis similiter concipi solet: ideo scilicet, quia omnis exceptio obicitur quidem a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicionalem faciat condemnationem, id est, ne aliter iudex eum, cum quo agitur, condemnet, quam si nihil in ea re, qua de agitur, dolo actoris factum sit; item ne aliter iudex eum condemnet, quam si nullum pactum conuentum de non petenda pecunia factum 'fuerit.1

120. Dicuntur autem exceptiones aut peremptoriae aut dilatoriae. 121. Peremptoriae sunt, quae perpetuo ualent, nec euitari possunt, uelut quod metus causa aut dolo malo, aut quod contra legem senatusue consultum factum est, aut quod res iudicata est, uel in iudicium deducta est, item pacti conuenti, 'quod factum est, ne omnino pecunia peteretur.

Bgium ed. 5. edendo rem aliquam mancipio dare promitterem sta-
tuisse videri, eum qui rem dare promiserit, non in personam,
sed in rem actione teneri. 1) erit C. edd. praeter Stud.
2) Ex Gösch. cj. cf. §. 122. quod pactum C. (quod notatum) quo

§. 118. Cf. §. 7. I. ib. §. 119. Cf. L. 22 pr. D. de except. (44, 1). Cic. de inv. 2, 20. Brisson. de form. 5, 75 seq. Zeitschr. f. gesch. RW. XIII. p. 316. §. 120. Cf. §. 8. I. de exc. (4, 13). §. 121. Cf. L. 3. D. de except. (44, 1). §. 8. I. cit. quod res iud. etc.] cf. §. 106. 3, 180. ne omnino etc.] cf. §§. 119. 126.

122. Dilatoriae sunt exceptiones, quae ad tempus ualent, ueluti illius pacti conventi, quod factum est uerbi gratia, ne intra quinquennium peteretur; finito enim eo tempore | non 230. habet locum exceptio. cui similis exceptio est litis diuiduae et rei residuae: nam si quis partem rei petierit et intra eiusdem praeturam reliquam partem petat, hac exceptione summouetur, quae appellatur litis diuiduae; item si is, qui cum eodem plures lites habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam distulerit, ut ad alios iudices 'agantur,' si intra eiusdem praeturam de his, quas distulerit, agat, per hanc exceptio[304] nem, quae appellatur rei residuae, summouetur. 123. Obseruandum est autem ei, cui dilatoria obicitur exceptio, ut differat actionem; alioquin si obiecta exceptione egerit, rem perdit; nec enim post illud tempus, quo integra re '(eam)2 euitare poterat, adhuc ei potestas agendi superest re in iudicium 'deducta et per exceptionem perempta.3 124. Non solum autem

pactum ed. Bg. Sed pactum est pro conuenit apud ICtos non
legi. 1) egant C. eant de Bluhm. cj. ed. Bg. 2) Addidi. Simi-
liter ed. Bg. 5. 3) deductae et postea peremptae C. Quarum litte-
rarum (...e .e) toties a librario falso positarum conservandi
studio Bg. ed. 5. abripi se passus est, ut supplementum post super-
est intrudendo hocce: nam si agat, hac exceptione summouetar,
quae appellatur rei' nomen exceptionis induceret inauditum et
prorsus mirabile, quippe a se ipsa appellatae. Sed (ut alia mittam)
ne verum quidem est, per exceptionem rei in iud. deductae actorem
potissimum submoveri; saepius summovebitur exceptione rei iudi-
catae. Ceterum verbis per exceptionem Gaius aperte intellegit di-
latoriam exceptionem, quae opposita effecit, ut reus absolvi deberet
eoque modo res perimeretur, non exceptionem rei in iudicium de-
ductae.

§. 122. Cf. L. 3. D. de exc. (44, 4). §. 10. I. eod. (4, 13). litis diuiduae] cf. §. 56. infra §. 131. L. 38. D. de procurat. (3, 3). Hinc maxime multum intererat, quod placuit, si quis una stipulatione complures res stipulatus erat, tot stipulationes esse quot res. L. 32. D. de evict. (21, 2). L. 29 pr. L. 83. §. 4. L. 86. D. de verb. obl. (45, 1). rei residuae] cf. L. 10. C. de iudic. (3, 1). §. 123. Cf. ad Herenn. 1, 12. §. 22. Cic. de inv. 2, 19. §§. 57. 58. §. 10. I. cit. cum Theoph. §. 124. Cf. §. ult. I. de exc. (4, 13). L. 2. §. 4. L. 3 fin. D. eod. (44, 1). Fr. Vat. 322 seq. Paul. 1, 2. §§. 1—3. L. 19. §. 2. D. de prob. (22, 3). ad Herenn. 2, 13. §. 20. Quintil. I. O. 3, 6. §. 70. 4, 4. §. 6. 7, 1. §. 19 seq.

[blocks in formation]

ex tempore, sed etiam ex persona dilatoriae exceptiones intelleguntur, quales sunt cognitoriae, uelut si is, qui per edictum cognitorem dare non potest, per cognitorem agat, uel 'is, qui1 dandi quidem cognitoris ius habeat, eum det, cui non licet cognituram suscipere: nam si obiciatur exceptio cognitoria, si ipse talis erit, ut ei non liceat cognitorem dare, ipse agere potest; si uero cognitori non liceat cognituram suscipere, per alium cognitorem aut per semet ipsum liberam habet agendi potestatem, et tam hoc quam illo modo_euitare 230. '(potest) exceptionem: quodsi dissimulaverit 'eam3 et per cognitorem egerit, rem perdit. 125. Sed peremptoria quidem exceptione si reus per errorem non fuerit usus, in integrum restituitur adiciendae exceptionis gratia: dilatoria uero [305] si non fuerit usus, an in integrum restituatur, quaeritur.

126. Interdum euenit, ut exceptio, quae prima facie iusta uideatur, inique noceat actori: quod cum accidit, alia adiectione opus est adiuuandi actoris gratia: quae adiectio replicatio uocatur, quia per eam replicatur atque resoluitur uis exceptionis: nam si uerbi gratia pactus sim tecum, ne pecuniam, quam mihi debes, a te peterem, deinde postea in contrarium pacti simus, id est, ut petere mihi liceat, et, si agam teeum, excipias tu, ut ita demum mihi condemneris, si non conuenerit, ne eam pecuniam peterem, nocet mihi exceptio pacti conuenti; namque nihilominus hoc uerum manet, etiam si postea in contrarium pacti sumus; sed quia iniquum est, me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore

1) Haec C. et edd. non habent; quod vero paulo post ante eum det habent s = sed, videtur aliquando ex isq corruptum idque nostro loco restituendum. 2) H. 1. pe post euitare excidisse probabile est; ante tam habet ed. Bg. 3) Ex cj. Hollw. ed. Lachm. ego retinui cum C. tum cj. Momms. parum perspicuo sensu. nec probo, quod Krüg. supplet in ed. Stud.: dissimulauerit (et) cum (ei per cognitorem agere non liceret, nihilo minus) per cogn. etc. nam quod C. habet, ad utrumque exceptionis casum spectat et sufficit. dissimulare exceptionem est quasi opposita revera non esset, rationem eius non habere.

§. 125. Cf. §§. 53. 57. 123. L. 2. C. sent. resc. n. p. (7, 50). L. 8.
§. 126. pr. I. de replic. (4, 14).

12. 13. C. de exc. (8, 36).

=

pacto hoc modo: SI NON POSTEA CONVENERIT, VT MIHI EAM PECVNIAM PETERE LICERET. 126a. Item si argentarius pretium rei, quae 'in auctione uenierit,1 persequatur, obicitur ei exceptio, ut ita demum emptor damnetur, si ei res, quam emerit, tradita est, et est2 iusta exceptio: sed si in auctione praedictum est, ne ante emptori '(res)3 traderetur, quam si pretium soluerit, replicatione tali argentarius adiuuatur: AVT 232. SI PRAEDICTVM EST, NE ALITER EMPTORI RES TRADERETVR, QVAM SI PRETIVM 'EMPTAE REI SOLVERIT. 127. Interdum autem euenit, ut rursus replicatio, quae prima facie iusta sit, inique reo noceat; quod cum accidit, (alia) 5 adiectione opus est adiuuandi rei gratia, quae duplicatio uocatur. 128. Et si rursus ea prima facie iusta uideatur, sed propter aliquam cau[306] sam inique actori noceat, rursus 'ex (ea) adiectione opus est, qua actor adiuuetur, quae dicitur triplicatio. 129. Quarum omnium adiectionum usum interdum etiam ulterius quam diximus, uarietas negotiorum introduxit.

130. Videamus etiam de praescriptionibus, quae receptae sunt pro actore. 131. Saepe enim ex una eademque obligatione aliquid iam praestari oportet, aliquid in futura praesta

1) Ex Gösch. cj. in auctionem uenerit C. ed. Stud. fortasse recte. 2) Sic Vst lectio interpretanda eaque retinenda videtur, maxime cum St.us testetur, ante v. emptor duas litteras, quas Gösch. notaverat, non exstare. 'et obiciatur. tradita sit, est ea' edd. meae prior. 3) Addidit h. l. ed. Stud. om. C. 4) emptor C. edd. 5) Ex Inst. addidi, ubi est alia allegatione. omissum videtur in C. cum ex accidit inde factum esset accidat. 6) Addidi. ex C. quod om. ed. Stud. alia allegatione Inst.

=

§. 127.

=

§. 2. I. ibid. §. 129.
§. 131. Cf. L.

=

§. 126a. Cf. L. 25. D. de act. empti (19, 1). §§. 127-129. Cf. L. 2. §. 3. D. de except. (44, 1). §. 1. I. de replic. (4, 14). §. 128. = §. 3. I. ib. §. 130. pro actore] cf. §. 133. 76. §. 1. L. 89. 125. D. de verb. obl. (45, 1). L. 23. D. de exc. rei iud. (44, 2). Lib. meus Gaius' p. 179 seq. EA RES AG.] cf. Probi not. E. R. A. =ea res agatur'. Cic. de orat. 1, 37. §. 168. Arnob. 7, 31. Non huc pertinent verba De Eadem Re Alio Modo' (Cic. de fin. 5, 29. §. 88. ad fam. 13, 27.), quae in libris actionum praescribebant, cum de eadem re etiam alia formula agi posset (v. gr. 4, 47). stipulati fuer.] Recte; nam si b. f. actione velut rei uxoriae vel ex locato agebatur neque eo nomine stipulatio iam intercesserat, ut in venditione de

tione est, uelut cum in singulos annos uel menses certam pecuniam stipulati fuerimus: nam finitis quibusdam annis aut mensibus, huius quidem temporis pecuniam praestari oportet, futurorum autem annorum sane quidem obligatio contracta intellegitur, praestatio uero adhuc nulla est; si ergo uelimus id quidem, quod praestari oportet, petere et in iudicium deducere, futuram uero obligationis praestationem 'in integro1 relinquere, necesse est, ut cum hac praescriptione agamus: EA RES AGATVR, CVIVS REI DIES FVIT: alioquin si sine hac praescriptione egerimus, ea scilicet formula, qua incertum 233. petimus, cuius intentio his uerbis concepta est: QVIDQVID t. s. PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTERE, totam obligationem, id est etiam futuram in hoc iudicium deducimus, et quod ante tempus obligationis emensum petitio nullo modo fieri ex ea potest nec est permissa, reliquum perdimus.2 131a. Item si uerbi gratia ex empto [307]

1) Scripsi ex cj. v. d. Hoeven (Zeitschr. f. R. G. VII. p. 259) et Rudorfii probabili (nunc Vst firmata) coll. Gai. 4, 58. L. 44 pr. D. fam. erc. (10, 2). in incerto C. edd. etiam meae 1. 2. 2) Sic post cognitum Vst restitui verisimiliter posse visum est. cf. 4, 151. nec datur nec dari potest. Scriptum fuisse puta: qante te pus obligationis emens (um) petit(io) nullo m(odo) fieri ex ea p(ot)e(st) n(ec) e(st) p(er)missa reliqum p(er)dimus. Nullo modo intellege: nec naturaliter interpellando nec civiliter in iure petendo, nec expresse nec tacite incerta intentione, neque sic, ut interusurii deductionem pati velimus.

vacua possessione tradenda (§. 131a.), poterat de futuris praestationibus simul ad interponendam cautionem agi (L. 41. D. de iudiciis 5, 1. Cic. pro Rosc. Com. 4, 11) ideoque praescriptio necessaria non erat. ea sc. form. q. inc.] cf. L. 75. §. 9. D. de verb. obl. (45, 1). supra §§. 41. 54. §. 131a. Cf. L. 48. §. 7. D. de aedil. ed. (21, 1), ubi, quia in factum actio erat et iterum agenti doli replicatio proficiebat (cf. ad §. 131), sola praedictio sufficiebat, ne de omnibus vitiis actum esse videretur. Similis est in rem actio (vel certi condictio §. 53. 55) ex speciali causa. L. 11. §. 2. D. de exc. rei iud. (44, 2). Ilem si quid extra ordinem petitur. L. 78 pr. D. de leg. 2. ut postea etc.] cum forte convenit, ut postea traderetur, vel cum interim intererat actoris, ne pignori obligaret venditor, vel ne creditores eius immitterentur et venderent. Nec in eiusmodi casibus nocebat exceptio litis dividuae. Cf. §. 123.

« PreviousContinue »