Page images
PDF
EPUB

aliud pro alio intenderit, nihil eum periclitari, eumque ex integro agere posse, quia nihil ante uidetur egisse, uelut si is, 208. qui hominem Stichum | petere deberet, Erotem petierit, aut si quis ex testamento dari sibi oportere intenderit, cui ex stipulatu debebatur, aut si cognitor aut procurator intenderit, sibi dari oportere. 56. Set plus quidem intendere, sicut supra diximus, periculosum est; minus autem intendere licet; sed de reliquo intra eiusdem praeturam agere non permittitur: nam qui ita agit, per exceptionem excluditur, quae exceptio appellatur litis diuiduae. 57. At si in condemnatione plus 'positum 1 sit, quam oportet, actoris quidem periculum nullum est; sed '(et reus, cum)2 iniquam formulam acceperit, in integrum restituitur, ut minuatur condemnatio: si uero minus positum fuerit, quam oportet, hoc solum consequitur '(actor,) quod posuit; nam tota quidem res in iudicium deducitur, constringitur autem condemnationis fine, quam iudex egredi non potest. nec ex ea parte praetor in integrum restituit: facilius enim reis praetor succurrit quam actoribus: loquimur autem exceptis minoribus xxv annorum; nam huius aetatis hominibus in omnibus rebus lapsis praetor succurrit. 58. Si in demonstratione plus aut minus positum sit, nihil in iudicium deducitur, et ideo res in integro manet: et hoc est, quod [285] dicitur falsa demonstratione rem non perimi. 59. Sed sunt, qui putant, minus recte conprehendi, 'ut qui forte Stichum et Erotem emerit, recte uideatur ita demonstrare: QVOD EGO DE TE HOMINEM EROTEM EMI, et si uelit, de Sticho alia for209. mula iterum5 agat, quia uerum est, eum qui duos emerit,

t. s.

1) Correxi. petitum C. cf. paulo infra et §§. 52. 68. 2) Addidi haec verba, a sciolo consulto omissa, quod antea quia pro quidem scriptum effecerat, ut totam rem perperam caperet. 'si' ed. Bg. 3) Addidi. 4) Vst pro n(am) Gösch. Sched. edd., unde postea pro uidetur Vst scripsi uideatur. 5) id (vel qd Sched.) Vst, quod nunc

p. 43, 26. Lachm. L. 5. §. 5. D. de rei vind. (6, 1). si cognitor] cf. §. 86. §. 56. supra] §. 53. minus] cf. L. 2. §. 1. C. de plur. pet. (3, 10). L. 18. D. comm. div. (10, 3). exc. lit. diu.] cf. §. 122. §. 57. positum] cf. §. 68. constringitur] cf. §. 52. in integr. rest.] cf. §§. 53. 125. 2, 163. §. 58. Cf. §§. 40. 55. §. 59. Cf. L. 33. D. de act. empti (19, 2). L. 17. §. 4. D. commod. (13, 6). §. 1. D. de procur. (3, 3).

L. 78.

singulos quoque emisse: idque ita maxime Labeoni uisum est. sed si is, qui unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. idem et in aliis actionibus est, uelut commodati, depositi. 60. Sed nos apud quosdam scriptum inuenimus, in actione depositi1 et denique in ceteris omnibus, quibus damnatus unusquisque ignominia notatur, eum, qui plus quam oporteret demonstrauerit, litem perdere, uelut si quis una re deposita duas 'pluresue 2 (de)posuisse (se) demonstrauerit, aut si is, cui pugno mala percussa est, in actione iniuriarum etiam aliam partem corporis percussam sibi demonstrauerit: quod an debeamus credere uerius esse, diligentius requiremus. certe cun duae sint depositi formulae, alia in ius concepta, alia in factum, sicut supra quoque notauimus, et in ea quidem formula, 'quae3 in ius concepta est, initio res, de qua agitur, 'demonstretur, id est modo designetur, 4 deinde inferatur iuris contentio his uerbis: QVIDQVID OB EAM REM 'ILLVM ILLI DARE FACERE OPORTET, in ea uero, quae in factum concepta est, statim initio intentionis alio modo res, [286] de qua agitur, designetur his uerbis: SI PARET ILLUM APVD (ILLVM REM) ILLAM DEPOSVISSE, dubitare non debemus,

ex if' factum esse puto. empti ed, meae prior. idem ceterae (om. Stud.), male, cum in alio servo aliud agatur. 1) Exciderit: mandati. 2) Ex mea cj. (Zeitschr. f. gesch. RW. XIII. p. 298) et sic (sed et posuisse) stres edd. omisso postea 'se'. 3) quae in C. scriptum videtur fuisse. 4) demonstratorio m(odo) designetur Vst pro demonstretur ie m(odo) designetur puto: neque hoc pro glossemate habendum; opponit Gaius demonstrationem, quae modo designationem rei, d. q. a., nec quidquam desiderii vel contentionis (4, 41) continet, et intentionem, qua actor post verba SI PARET etiam ius suum contendit ac petit, quamque etiam formula in factum tantum alio modo continere videtur ita ut simul res, d. q. a., ea designetur. Contra in animum non induco, id quod sane librarius et voluit et scripsit: demonstratorio m(odo) designetur, ipsum Gaium scripsisse, genuinam et veram demonstrationem sic tumide etiam inaudito adiectivo (pro demonstrativo) dicentem.

§. 60. damn... ignominia] cf. §. 182. actione iniur.] cf. Collat. 2, 6. De furti actione cf. L. 19 pr. §§. 1-4. L. 52. §. 25. D. de furt. (47, 2). supra] §. 47. De designatione cf. L. 15. §. 3. L. 16. D. de dolo (4, 3). L. 6. D. de rei vind. (6, 1). L. 7 pr. D. de iniur. (47, 2). Cons. 5. Paul. 2, 31. §. 22.

quin si quis in formula, quae in factum composita est, plures res designauerit, quam deposuerit, litem perdat, quia in inten210. tione plus 'posuisse uidetur. 1

t. s.

211.

t. s.

61. 2 Compensationes quo

que oppositae plerumque efficiunt, ut minus quisque con-
sequatur, quam ei debebatur. In bonae fidei enim iudiciis
cum libera potestas permilli uideatur iudici ex aequo et [287]

1) Sententiam Gösch. perfecit. In p. 210. et 211. fere nihil legi potuit. Quid perierit, aestimari potest ex eo, quod iam in Iust. Inst. sequitur tit. de act. (4, 6). §. 36. Sunt praeterea quaedam actiones, quibus non semper solidum, quod nobis debetur, sed modo solidum consequimur, modo minus. Ut ecce, si in peculium filii seruiue agamus; nam si non minus in peculio sit, quam persequimur, in solidum pater dominusue condemnatur; si uero minus inuenitur, hactenus condemnat iudex, quatenus in peculio sit; quemadmodum autem peculium intelligi debeat, suo ordine proponemus (cf. 4, 69. 73). §. 37. Item si de dote iudicio mulier agat, placet, hactenus maritum condemnari debere, quatenus facere possit, id est, quatenus facultates eius patiuntur. itaque si dotis quantitati concurrant facultates eius, in solidum damnatur; si minus, in tantum, quantum facere potest. Propter retentionem quoque dotis repetitio minuitur: nam ob impensas in res dotales factas marito retentio concessa est, quia ipso iure necessariis sumptibus dos minuitur, sicut ex latioribus Digestorum libris cognoscere liceat (cf. Ulp. 6. et Boeth. ad Cic. Top. 17, 66. p. 378. Or. quem quae tradit de rei uxoriae actione ex hoc Gaii loco sumsisse credibile est). §. 38. Sed et si quis cum parente suo patronoue agat, item si socius cum socio iudicio societatis agat, non plus actor consequitur, quam aduersarius eius facere potest; idem est, si quis ex donatione sua conueniatur. §. 39. Compensationes quoque oppositae plerumque efficiunt, ut minus quisque consequatur, quam ei debebatur: namque ex aequo et bono habita ratione eius, quod inuicem actorem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum eum, cum quo actum est, condemnat, sicut iam dictum est. §. 40., quae pertinet ad bonorum cessionem, Iustinianus loco deductionis (§§. 65—68), quae item decoctorum condicionem spectat, posuisse et aliunde sumsisse credendus est. 1) Initium huius §i refeci ex §. 39. modo allegata, paucis mutatis ex §. 30. I. cod.

§. 61. Cf. §§. 30. 39. I. de act. (4, 6). Cic. de offic. 3, 17. §. 70. Paul. 2, 5. §. 3.

bono aestimandi, quantum actori restitui oporteat, hac in potestate eius1 continetur, ut habita ratione eius, quod inui- 212. cem actorem ex eadem causa praestare 'oporteret, in reliquum t. s. eum, cum quo actum est, condemnare. 2 62. Sunt autem bonae fidei iudicia haec: ex empto, uendito, locato, conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, fiduciae, pro socio, tutelae, rei uxoriae, alia. 63. Verum 3 | tamen iudici 4 compensationis rationem 'habere nulla in parte 5 formulae uerbis praecipitur; sed quia id bonae fidei iudicio conueniens uidetur, ideo officio eius contineri creditur. 64. Alia causa est illius actionis, qua argentarius experitur: nam is cogitur cum conpensatione agere, et ea conpensatio uerbis formulae exprimitur, adeo quidem, ut statim ab initio conpensatione facta minus intendat sibi dari oportere: ecce enim si sestertium x milia debeat Titio, atque ei xx debeantur, sic intendit: SI PARET TITIVM SIBI X MILIA DARE OPORTERE AMPLIVS QVAM IPSE TITIO DEBET.

6

65. Item 'bonorum emptor7 cum deductione

....

M

1) pro ✶✶✶✶ C., ut opinor: potest. Sed po✶✶✶s Vst quod nunc puto fuisse poteius. 2) De anacolutho cf. 3, 160. 3) Difficultas lectionis vertitur in fine vv. 5. et 6., in quibus notum. est librarium seriem actionum certe inde a mandati (v. 6 | dati) usque ad tutelae per errorem bis scripsisse. Post tutelae autem secundum Vst fuisse visae sunt v. 5. litterae fere haece: p(vel r) uacu✶ v. 6. hae: pu**cliuer** Unde apparere mihi videtur v. uerum, quod sequens in v. 7. tamen requirit, pro certo habendum, sed ante hoc verbum quae in archetypo legebantur propter notam aliquam librario incognitam, quae erat r.uiae vel ruae (rei uxoriae cf. ad 1, 149 adnot.) eum actionis nomen quaerentem' in errorem induxisse, ut primum in fine v. 5. ultimam litteram pro m(an) acciperet eoque ad antecedentem versum referretur, deinde vero cognito hoc errore, v. 6. aliter ea, quae antecedebant (li pro m), scriberet. Secundum haec verisimile non est, Gaium totum illum b. f. iudiciorum catalogum, quem Iust. Instit. et ex iis edd. hoc loco supplent, retulisse, ideoque nunc in fine alia scripsi. 4) Sequitur in Vst nullam, quam vocem h. l. ineptam, suo loco, sed correctam in nulla in in sequenti v. restitui. 5) Scripsi. haberent partae Vst in quo tamen pro statim est itaque vix recte lectum. be Vst, ut librarius debet scribere voluisse videatur;

6) Ex Vst, 7) de (vel c) quare nunc

§. 62. Cf. §. 28. I. ib. Cic. l. c. Top. 17. §. 66. de nat. deor. 3, 30. §. 74. L. 38 pr. D. pro soc. (17, 2). §. 65. Cf. 1, 81. Alium

1

agere iubetur, id est, ut in hoc solum aduersarius eius condemnetur, quod superest deducto eo, quod inuicem ei bonorum emptor defraudatoris nomine debet. 66. Inter conpensationem autem, quae argentario 'opponitur, 1 et deductionem, quae obicitur honorum emptori, illa differentia est, quod in conpensationem hoc solum uocatur, quod eiusdem generis et [288] naturae est; ueluti pecunia cum pecunia conpensatur, triticum 213. cum tritico, uinum cum uino, adeo ut quibusdam placeat, non omnimodo uinum cum uino aut triticum cum tritico conpensandum, sed ita si eiusdem naturae qualitatisque sit; in deductionem autem uocatur et quod non est eiusdem generis; itaque si2 pecuniam petat bonorum emptor, et inuicem uero frumentum aut uinum 'is3 debeat, deducta ea re, 4 quanti id erit, in reliquum experitur. 67. Item uocatur in deductionem et id, quod in diem debetur; conpensatur autem hoc solum, quod praesenti die debetur. 68. Praeterea conpensationis quidem ratio in intentione ponitur; quo fit, ut si facta conpensatione plus nummo uno intendat argentarius, causa cadat et ob id rem perdat: deductio uero ad condemnationem

p. 175.

nam cur tum

de omisi. ed(icto) vel sic edd. meae prior. 1) Ex cj. Hugo.
Firmat Vst 2) u(ero), quod hic habet C. ne mutandum esset in
uu (uelut), transtuli post inuicem. ante si (uero) quaedam excidisse,
quae si inciperent, statuit ed. Stud. 3) Ex C. addidi ‘Gaius'
3) Vst, quod transposito uero ferri potest. 4) deducto
io (vel u)re st; sed notat, litteras to correctionem passas esse;
fortasse ante deductiore scriptum fuisse, ex quo corrector deducto
iure effecerit, sed ut iure litterae deleri deberent (? -
iu correxit?). Cum de litteris ve constet, Gaius mihi eam rem (sive
frumentum sive vinum quidve aliud) pecuniae opposuisse, et tam
his verbis quam iis, quae sequuntur, q. i. e. i. r. ipsa verba for-
mulae in quovis casu eadem (cf. §. 68 fin.) significasse videtur.
verbi gratia sic fere ima pars formulae concipiebatur: 'iudex Num
Num Ao Ao X milia HS (vel: quanti ea res est (erit) tantam pecu-
niam) deductis C amphoris vini, quas invicem actor reo debet,
quanti id erit, in reliquum condemna s. n. p. a.'

L. 2. §. 7. D. de doli mali exc. (44, 4).
L. 47. §§. 4. 5. D. de pecul. (15, 1).
L. 11. C. depos. (4, 34). §. 67. Cf.
§. 68. b. e. agente] i. e. cum

deductionis casum vid. in
§. 66. Cf. Paul. 2, 5. §. 3.
L. 15. D. ratam rem (46, 8).
L. 7 pr. D. de compens. (16, 2).
b. emptor sit, qui agat.

[ocr errors]
« PreviousContinue »