Page images
PDF
EPUB

10. Quaedam praeterea sunt actiones, quae ad legis actionem exprimuntur, quaedam sua ui ac potestate constant: quod ut manifestum fiat, opus est, ut prius de legis actionibus [265] loquamur.

11. Actiones, quas in usu ueteres habuerunt, legis actiones appellabantur, uel ideo quod legibus proditae erant, quippe tunc edicta praetoris, quibus conplures actiones introductae sunt, nondum in usu habebantur, uel ideo quia ipsarum legum uerbis accommodatae erant et ideo immutabiles proinde atque leges obseruabantur: unde cum quis de uitibus succisis ita egisset, ut in actione uites nominaret, responsum (est), eum rem perdidisse, quia debuisset arbores nominare, eo quod lex XII tabularum, ex qua de uitibus succisis actio conpeteret, generaliter de arboribus succisis loqueretur. 12. Lege autem 191. agebatur modis | quinque, sacramento, per iudicis postulatiot. s. nem, per condictionem, per manus iniectionem, per pignoris captionem.

13. Sacramenti actio generalis erat: de quibus enim rebus ut aliter ageretur, lege cautum non erat, de his sacramento agebatur: eaque actio perinde periculosa erat falsiloquo propter iusiurandum1 atque hoc tempore periculosa est actio

1) Sic nunc edo, quia hoc proxime ad Gösch. Sched. speciem accedere nec Vst adversari videtur, si scriptum fuisse ponis: falsiloq pp i quanquam idem fere sensus et aliter expressus esse potuit, velut quod per se spectatum maxime placet: "falsi iuris)iurandi) c(on)uictis' vel, ut ed. 2. scripseram 'falsi i(uris)i(urandi) nom(ine)', ubi notavi: Gaius enim neque omnino sacramentum quid esset, non explicare, neque negotium in hac actione periculum creans, cui ex sui temporis iure sponsionem comparat, non demonstrare potuit. De re cf. Cic. de off. 3, 29. §. 106. et omnino Danz der sacrale Schutz, maxime p. 99. et c. 4. et libr. meum,,die multa u, d. sacram.“ p. 379.

§. 10. Cf. §§. 32. 33. §. 11. Cf. L. 2. §. 6. D. de orig. iur. (1, 2). Varr. de L. L. 6, 71. de uitibus succ.] cf. Plin. N. H. 14, 1 pr. L. 28. §. 6. D. de iureiur. (12, 2). Tit. D. arb. furt. caes. (47, 7). §. 12. sacram.] §§. 13-17. p. iud. post.] eius expositio periit. per condict.] §§. 18-20. per man. ini.] §§. 21- --25. per pign. capt.] §§. 26-29. §. 13. Cf. infra §§. 171. 180. Fest. v. Sacramentum, Sacramento p. 344. Varro de L. L. 5, 36. §. 180. 6, 7. §. 74. Fr.

certae creditae pecuniae propter sponsionem, qua periclitatur reus, si temere neget, (et) restipulationem, qua periclitatur actor, si non debitum petat: nam qui uictus erat, summam sacramenti praestabat poenae nomine; eaque in publicum cedebat praedesque eo nomine praetori dabantur, non ut nunc sponsionis et restipulationis poena lucro cedit aduersario, qui [266] uicerit. 14. Poena autem sacramenti aut quingenaria erat aut quinquagenaria: nam de rebus mile aeris plurisue quingentis assibus, de minoris uero quinquaginta assibus sacramento contendebatur; nam ita lege XII tabularum cautum erat. (at) si de libertate hominis controuersia erat, etsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento contenderetur, eadem lege cautum est 'fauore scilicet libertatis, ne onerarentur1 adsertores. |

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1) Sic Vst (tantum orarentur pro onerarentur) idque iam Bg. ed. 5. cj. assecutus erat. 2) Hac priore parte paginae, in qua

192.

2 t. s.

nihil legi potuit, de modo sacramenti disputatio continuata et ad finem perducta esse videtur, ut puto, hoc fere modo: E diuerso si inter populum et priuatum controuersia erat, siue res mile aeris plurisue siue minoris esset, sacramenti poena ex lege Hateria Tarpeia a praetore aestimabatur, modo ne minor quingentis neque maior III milibus aeris statueretur. praeterea lege Iulia Papiria cautum est, ne pluris quam ipsa res esset, sacramentum statueretur (cf. infra 4, 95). si uero magistratus pro populo agebat, etiam priuatus tantum sacramento interrogabatur. idque semper fiebat, cum ex lege aliqua eum, qui contra legem fecisset, in sacrum iudicare licebat, id est ut a magistratu sacramento interrogaretur, se contra legem non fecisse'. (Cf. Lex Sil. de pond. apud Fest. v. Publ. pondera p. 246. Lex de infer. v. 6 [C. I. L. I. 1409. p. 263.] Cic. de rep. 2, 35. Fest. v. Sacramentum. Sacramento p. 347. 344. Müll.). 3) Ad sententiam supplevi.

leg. repet. v. 24 (Kl. p. 40). Cic. pro Mil. 27. pro Caec. 33. §. 97. in Verr. 2, 1, 45. §. 118. de orat. 1, 10. §. 42. pro domo 29. §. 78. de rep. 2, 35. §. 60. ad famil. 7, 32. Arnob. adv. gent. 4, 16. Valer. Max. 7, 8. §. 2. 8, 7. §. 2. §. 14. Cf. Varro, Fest. ll. cc. si de libertate] cf. Liv. 3, 44 seq. §. 15. Cf. Valer. Prob. 4. CAPTVS SVM] cf. §. 16. v. QUANDO INIVRIA VINDICAVISTI. ad iudicem] cf. §. 18. die xxx.] cf. Schol. Cic. Verr. 2, 1, 9. §. 26 Bait. per legem

[ocr errors]
[blocks in formation]

193.

'QVANDO NEGAS, SACRAMENTO QVINGENARIO TE PROVOCO.
aduersarius quoque dicebat: QVANDO AIS EGoqve abs te
EA RE CAPTVS SVM, SIM iliter ego TE SACRAMENTO QVIN-
GENARIO PROVoco.2 |
vv.
20-23.

ad iudicem accipiundum uenirent. postea uero reuersis (is) 3 dabatur. 'ut autem (die) xxx iudex daretur,4 per legem Pinariam factum est; ante eam autem legem

1) Puta v. 12-16. fere sic scriptum fuisse: Ceterum cum etiam istae omnes actiones, quibus sacramento agebatur, aut in rem aut in personam essent, si in personam agebatur, cum uterque in ius uenisset, actor id, quod sibi ab altero dari fieriue oporteret, apprehendens eum intendebat, uelut hoc modo: AIO TE MIHI HS. X MILIA DARE OPORTERE. aduersarius negabat. deinde actor dicebat': (cf. supra §. 1. Valer. Prob. 4. Ab in personam actione etiam Valerius Probus initium facit, ut in exponendo ipse Gai. 4, 2. 3. 41., itaque hic ordo ex ipso iure Flaviano fluxisse videtur). Signum §. 15., quod edd. habent initio p. 193., in p. 192. v. 11. posui. 2) Haec quia ex vestigiis C. (in quo v. RE sigla significatum erat) et ex sententia satis certa videbantur, in textu posui (edd. Bg. et Stud. tantum habent v. captus). Deinde in v. 20-24 med. haec fere fuisse suspicor: 'Itaque uterque alterum sacramento (in fano Iovis vel Dii Fidii) adigebat, die tamen demum XXX iudicem accipiebant et litem contestabantur, id est uterque nominata causa litis dicebat: STLITEM MIHI TECVM ESSE EFFOR, TESTES ESTOTE! quam ob rem in eum diem inuicem sibi denuntiabant, ut in ius ad iudicem' etc. (Cf. Liv. 1, 32. §. 9. Fest. ep. v. Contestari litem p. 57. Gell. 5, 10. L. 7. §. 1. D. de her. pet. (5, 3). Schol. Cic. Verr. 2, 1, 9. p. 164. Bait. et de v. EFFOR Diomed. I. p. 379. ed. Keil. infra in Gaii fragm.). 3) Addidi geminando. *) Haec ab ipso St.do suppleta et emendata Vst debentur. detur Vst. Ex prioribus Schedis dabatur non ante diem xxx iudex idque' edd. meae 1. 2.

.

Pinariam] puta illam Varroni apud Macrob. Sat. 1, 13 fin. memoratam latamque a. u. 282., quae in computandis his XXX diebus etiam intercalaris rationem et mentionem habuit. Alia probat Mommsen. Chronol. p. 252. [238 ed. 1.] comperendinum] cf. Valer. Prob. 4. Cic. pro Mur. 12 fin. Schol. Cic. l. c. Macrob. Sat. 1, 16. Fest. v. Res comperendinata p. 282. Gell. 7, 1. 10, 24. Plin. ep. 5, 9 (21). causae coniectio] cf. Schol. Cic. 1. c. Auct. ad Herenn. 2, 21. §. 33. Non. Marc. 4, 89. v. coniicere. Gell. 5, 10. L. 1. D. de reg. iur. (50, 17).

statim1 dabatur iudex. illud ex superioribus intellegimus, si de re minoris quam (м) aeris agebatur, quinquagenario sacramento, non quingenario eos contendere solitos fuisse. Postea tamen quam iudex datus esset, comperendinum diem, ut ad iudicem uenirent, denuntiabant; deinde cum ad iudicem uenerant, antequam apud eum causam perorarent, solebant breuiter ei et quasi per indicem rem exponere: quae dicebatur causae [268] 'coniectio quasi causae suae in breue coactio.

16. Si in rem agebatur, mobilia quidem et mouentia, quae modo in ius adferri adduciue possent, in iure uindicabantur ad hunc modum: qui uindicabat, festucam tenebat; deinde ipsam rem adprehendebat, uelut hominem, et ita dicebat: HVNC EGO

4

HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO SECVNDVM SVAM CAVSAM; SICVT DIXI,3 ECCE TIBI, VINDICTAM INPOSVI, et simul homini festucam inponebat. aduersarius eadem similiter dicebat et faciebat. cum uterque uindicasset, praetor dicebat: MITTITE AMBO HOMINEM. illi mittebant. qui prior

1) Hoc tantum supplementum suum vestigiis Vst respondere, St.dus testatur. nondum edd. meae 1. 2. Alii alia cj. 2) collectio C. Vst add. praeter Stud. Vide infra citt. 3) Mutavi interpunctionem. CAVSAM, SICVT DIXI; caeterae edd. (praeter Stud.) et mea prior. Scilicet nudam illam dictionem нVNC . . . CAVSAM modo sequitur vis dicta s. vindicatio, et frustra sunt, qui verba SICVT DIXI referunt ad SVAM CAVSAM, quam actor iam antea in iure exposuerit. SEC. SVAM CAVSAM tantum significat, rem actoris ex aliqua causa iam esse, non, ut in mancipatione, nunc primum fieri. Quamobrem haec verba omittuntur, cum in iure ceditur. Cf. 2, 24. Zeitschrift f. R. G. VII. p. 175. De aliorum sententiis vid. 0. Karlowa Beitr. z. Gesch. d. C. Proc. p. 16.. 4) Cf. Göttling Röm. Staatsverf. p. 137.

§. 16. Cf. Gell. 20, 10. Cic. pro Mur. 12. §. 26. pro Mil. 27. §. 74. de orat. 1, 10. §. 41. Plaut. Rud. 4, 3. v. 85. Mil. gl. 4, 1. v. 15. Boeth. in Cic. Top. 2, 10. p. 288. Bait. SEC. SVAM CAVSAM etc.] cf. Valer. Prob. 4. Liv. 40, 17. eadem sequeb.] cf. §. 15. uindicias] cf. Fest. v. Vindiciae p. 376. Gloss. Philox. v. Vindiciae. L. 2. §. 24. D. de orig. iur. (1. 2). Liv. 3, 44. 47. 56 seq. Cic. pro Mil. 27. Arnob. 4, 16. praedes aduers.] cf. §. 94. quod maxime] cf. Dionys. 6, 32. 36. 8, 10. in centumuiral. iud.] cf. Suet. Oct. 36. Quintil. I. O. 5, 2. §. 1. Martial. 7, 63. v. 7. Stat. sylv. 4, 4. v. 43.

2

uindica(uerat, ita 'aduersarium et rursus post is1 alterum interroga)bat: POSTVLO, ANNE dicas, qva ex CAVSA VINDICAVERIS? ille respondebat: IVS 'PEREGI, SICVT VINDICTAM INPOSVI. deinde qui prior uindicauerat, dicebat: 194. QVANDO TV INIVRIA VINDICAVISTI, | D AERIS SACRAMENTO TE PROVOCO; aduersarius quoque dicebat: SIMILITER ET EGO TE; 'scilicet (si de re minoris quam м aeris agebatur,)3 ́ Lasses sacramenti nominabant. deinde eadem sequebantur, 'quae cum in personam ageretur. postea praetor secundum alterum eorum uindicias dicebat, id est interim aliquem possessorem constituebat, eumque iubebat praedes aduersario dare litis et uindiciarum, id est rei et fructuum; alios autem praedes ipse praetor ab utroque accipiebat sacramenti, quod id in publicum cedebat. festuca autem utebantur quasi hastae loco, [269] signo quodam iusti dominii, quod maxime sua esse credebant, quae ex hostibus cepissent; unde in centumuiralibus iudiciis hasta praeponitur. 17. Si qua res talis erat, ut sine incommodo non posset in ius adferri uel adduci, uelut si columna aut grex alicuius pecoris esset, pars aliqua inde sumebatur, deinde in eam partem quasi in totam rem praesentem fiebat uindicatio; itaque uelut ex grege uel una ouis aut capra in ius adducebatur, uel etiam pilus inde sumebatur et in ius adferebatur; ex naue uero et columna aliqua pars defringebatur; similiter si de fundo uel de aedibus siue de hereditate controuersia erat, pars aliqua inde sumebatur et in ius adferebatur et in eam partem perinde atque in totam rem praesentem fiebat uindicatio, uelut ex fundo gleba sumebatur et ex aedibus tegula, et si de hereditate controuersia erat, aeque | 'res uel rei pars aliqua inde sumebatur.5

[Fol. deperditum.]®

2) Sched. Gösch.

1) Haec verba in ed. 3. primum addidi. fecii st. feci ed. Stud. quod est hinc alienae significationis; servato eo scribendum foret IVRE. 3) scil. Vst, antea seu correctum edebatur, fere aeque bene. 4) quaecumque per notas C. 5) Sententiae perficiendae causa supplevi. 6) In his duabus paginis Gaius primum videtur solennes ritus ac verba, quae ad rerum absentium

§. 17. Cf. Fest. v. Vindiciae p. 376. Gell. 20, 10. Cicero pro
Fest. ep. v. Membrum abscidi p. 148. (ibiq. interpr.).

Mur. 12.

« PreviousContinue »