Page images
PDF
EPUB

sui bonorum possessionem non petierit, tamen extraneis here4] dibus in bonis Latinorum potior habetur. 66. Item filia ceterique sui heredes licet iure ciuili, (si) inter ceteros exheredati sint, et(iam)1 ab omni hereditate patris sui summoueantur, tamen in bonis Latinorum, nisi nominatim a parente fuerint exheredati, potiores erunt extraneis heredibus. 67. Item ad liberos, qui ab hereditate parentis se abstinuerunt, 'nihilo minus tamen2 bona Latinorum pertinent; 'nam hi neque 3 exheredati ullo modo dici possunt, non magis quam qui testamento silentio praeteriti sunt. 68. Ex his omnibus satis illud apparet, si is, qui Latinum fecerit,4

**

vv. 1-21.

144.

| 69. Item illud quoque constare uidetur, si solos liberos ex 5 disparibus partibus patronus heredes reliquerit, quod pro hereditariis partibus, non pro uirilibus bona Latini putant ad eos pertinere, quia nullo interueniente 145.

1) Ex Vst; sed 'si' et 'etiam' supplevi. 2) Supplevit Stud. ed. sed spatio exigente addidi t(a)m(en) 3) Ita Bluhmiana interpretatus post pro nullo C. scripsi ullo. Gaius enim aperte vult, ne exheredatos quidem hos ullo modo dici posse. 4) Sententiam hanc fuisse suspicor: si is, qui Latinum fecerit, uel eius liberi solique ei heredes facti vivant, cum Latinus moritur, nihil novi senatus consulto introductum esse, quia etiam ex lege Iunia ad eosdem bona Latini pertineant, nec extranei heredes sint, quibus vel ipse manumissor vel liberi praeferri possint. Sed etsi manumissor Latinum extraneo legaverit (2, 195), SCto locum non esse videri, quod liberos tantum extraneis heredibus praetulerit; qua de re tamen non dubito, quin dissenserint ICti, sive extraneo sive uni ex liberis per praeceptionem Latinus legatus fuerit, et his controversiis maiorem partem pag. 141. occupatam fuisse. Sequebantur deinde aliae controversiae, et in his prima, ut puto, si liberis tantum heredibus institutis unus ex iis se abstinuerit vel hereditatem spreverit, bona Latini ad omnes an ad eos tantum, qui heredes facti sunt (quod verius est) pertineant. Quam quaestionem deinde statim §us 69. excepisse videtur. Ex pauculis verbis, quae St.do in p. 144. superiore legere contigit, partim incertis, velut v. 2... hunc enim solum . . . v. 3. . . ciuntlius in bonis latino(rum). ... v. 8. queritur an exheredes. . . v. 16. iam constat.. v. 17.. dueposque bona latinorum v. 21. . . nec ab alteri.. ad eruendum argumentum cursumque orationis definiendum vix quidquam effici potest. 5) Ex Vst, unde in sequentibus supplementa paulo mutanda fuerunt.

extraneo herede senatus consulto locus non est.

70. Set si cum liberis suis etiam extraneum heredem patronus reliquerit, Caelius Sabinus ait, tota bona pro uirilibus partibus ad liberos defuncti pertinere, quia cum extraneus heres interuenit, non habet lex Iunia locum, sed senatus consultum; Jauolenus autem ait, tantum eam partem ex senatus consulto liberos patroni pro uirilibus partibus habituros esse, quam extranei heredes ante senatus consultum lege Iunia habituri essent, reliquas uero partes pro hereditariis partibus ad eos pertinere. 71. Item quaeritur, an hoc senatus consultum ad [225] eos patroni liberos pertineat, qui ex filia nepteue procreantur, id est, ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini mei quam extraneus heres; item (an) ad maternos Latinos hoc senatus consultum pertineat, quaeritur, id est, ut in bonis Latini materni potior sit patronae filius quam heres extraneus matris. Cassio placuit, utroque casu locum esse senatus consulto; sed huius sententiam plerique inprobant, quia senatus de his liberis 'patronorum1 nihil sentiat, qui aliam familiam sequerentur; idque ex eo adparet, quod nominatim exheredatos summouet; nam uidetur de his sentire, qui exheredari a parente solent, si heredes non instituantur; neque autem matri 146. filium filiamue, neque auo | materno nepotem neptemue, si

eum eamue heredem non instituat, exheredare necesse est, siue de iure ciuili quaeramus, siue de edicto praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas testamenti bonorum possessio promittitur.

72. Aliquando tamen 2 ciuis Romanus libertus tamquam Latinus moritur, ueluti si Latinus saluo iure patroni ab imperatore ius Quiritium consecutus fuerit: 'item3 si Latinus inuito uel ignorante patrono ius Quiritium ab imperatore consecutus sit: quibus casibus, 'ut diuus Traianus constituit,* dum

1) patronarum C. edd. 2) Pro tm (tamen) videtur huius loci esse contra vel etiam. Cf. §. 64. 3) nam sequente ut C. edd. Bg. et Stud. nam ita Lachm. ed. item, ut edd. meae 1. 2. 3. et Bg. 5. item Polen. Vitium ex falsa transpositione natum, de qua vid. seq. notam. 4) Haec verba in C., scilicet ex margine, ubi suppleta erant, in hunc locum male transposita, leguntur ante verba

§. 72. Cf. §. 4. I. de success. lib. (3, 7). Plin. ep. 10, 4. 105.

uiuit iste libertus, ceteris ciuibus Romanis libertis similis est et iustos liberos procreat, moritur autem Latini iure, nec ei liberi eius heredes esse possunt; et in hoc tantum habet testamenti factionem, ut patronum heredem instituat eique, si heres esse noluerit, alium substituere possit. 73. Et quia hac constitutione uidebatur effectum, ut 'numquam1 isti homines tamquam ciues Romani morerentur, quamuis eo iure postea usi essent, quo uel ex lege Aelia Sentia uel ex senatus [226] consulto ciues Romani essent, diuus Hadrianus, iniquitate rei motus, auctor fuit senatus consulti faciundi, ut qui ignorante uel recusante patrono2 ab imperatore ius Quiritium consecuti essent, si eo iure postea usi essent, quo ex lege Aelia Sentia uel ex senatus consulto, si Latini mansissent, ciuitatem Romanam consequerentur, proinde ipsi haberentur, ac si lege Aelia Sentia uel senatus consulto ad ciuitatem Romanam peruenissent.

74. Eorum autem, quos lex Aelia Sentia dediticiorum nu- 147. mero facit, bona modo quasi ciuium Romanorum libertorum, modo quasi Latinorum ad patronos pertinent. 75. Nam eorum bona, qui, si in aliquo uitio non essent, manumissi ciues Romani futuri essent, quasi ciuium Romanorum patronis eadem lege tribuuntur: non tamen hi habent etiam testamenti factionem: nam id plerisque placuit, nec inmerito. nam incredibile uidebatur, pessimae condicionis hominibus uoluisse legis latorem testamenti faciundi ius concedere. 76. Eorum uero bona, qui, si non in aliquo uitio essent, manumissi futuri Latini essent, proinde tribuuntur patronis, ac si Latini decessissent: nec me praeterit, non satis in ea re legis latorem uoluntatem suam uerbis expressisse.

si Latinus inuito. iustum locum produnt, quae seq. §. de effectu huius constitutionis dicuntur, nec sanat locum sed amplius depravat [quibus casibus] ed. Stud. ex Momms. cj. 1) ne unquam C. 2) Non opus est putare excidisse: uel saluo iure patroni; nam hoc casu idem valere, quod alteris duobus (inuito uel recusante patrono), ex constitutione Traiani ultro sequebatur.

§. 73. Cf. 1, 29 seq. 66 seq. 69 seq. §. 75. Cf. 1, 25. 26. Ulp. 20, 14. 15.

§. 74. Cf. 1, 13 seq.

77. Videamus autem et de ea successione, quae nobis ex emptione bonorum competit. 78. Bona autem ueneunt aut uiuorum aut mortuorum: uiuorum, uelut eorum, qui fraudationis causa latitant nec absentes defenduntur; item eorum, qui ex lege lulia bonis cedunt; item iudicatorum post tempus, quod eis partim lege XII tabularum partim edicto praetoris ad expediendam pecuniam tribuitur. mortuorum bona ueneunt, uelut eorum, quibus certum est neque heredes neque bonorum 148. possessores neque ullum alium | iustum successorem existere. 79. (Et) si quidem uiui bona ueneant, iubet ea praetor per dies continuos xxx possideri et proscribi, si uero mortui, 'per1[ dies xv; postea iubet conuenire creditores et ex eo numero magistrum creari, id est eum, per quem bona ueneant: itaque si uiui bona ueneant, 'in diebus (x legem bonorum) uendendorum fieri 2 iubet, si mortui, in 'diebus v3. (die) tandem1

=

1) Ex Gösch. cj. nunc etiam ed. Stud. post C. ceterae edd. 2) Ex mea cj. (Nexum' p. 153) restitui. Nec muto sententiam ex Vst, in quo (referente iam Krügero krit. Versuche p. 137) est in diebusu fieri, quod interpretor vel corrigo in dieb. (x. l. b.) ū fieri лоinoαodαι legem bonorum vendendorum Theoph., quo iniuria floccihabito, Krüger scribi vult in diebus x bonorum venditionem fieri. Sed aegre Gaius eandem rem diversimode significasse creditur, primum verbis bonorum venditionem fieri, postea bona addici. 3) dimidio diebus Vst. Omisi v. dimidio, quod vix Gaianum e margine inrepsisse in ipsam orationem videtur; eo enim corrector, ut puto, non satis habens adscribere u, quae nota varie accipi poterat, significare voluit, dimidium eius numeri dierum, qui antecesserat, ponendum esse; scilicet diebus librarius archetypi male pro dieb. ū scripserat. Edd. 1. 2. scripseram: diebus v, a quibus. Sed sua sponte intellegitur, vicesimum vel decimum diem, qui sequitur, ab exactis X vel V diebus numerandum esse. si mortui in dimidio. Diebus itaque ex cj. Kr. ed. Stud. Ubi duplex itaque vix ferri potest; prius recte Gaius posuit, quia creatus magister, per quem bona veneant, desiderat legem b. v. 4) ita** Vst quod

§. 77. Cf. 2, 98. pr. I. de succ. subl. (3, 12). De privatim facta venditione bonorum L. 67. §. 2. D. de cond. indeb.. (12, 6). §. 78. qui fraud. c. lat.] cf. Cic. pro Quint. 19. 23. L. 7. §. 1. D. quib. ex c. in poss. (42, 4). ex l. Iulia] Augusti, ut videtur. Cf. Dig. 42, 3. C. 7, 71. Th. C. 4, 20. L. 11. C. ex quib. c. infam. (2, 12). iudicatorum] cf. Gell. 20, 1. 15, 13. edicto pr.] puta in iudiciis im

uiui bona xx,1 mortui uero x.2 empori addici iubet. quare autem tardius uiuentium bonorum uenditio compleri iubetur, illa ratio est, quia de uiuis curandum erat, ne facile bonorum uenditiones paterentur. 80. Neque autem bonorum 'possessorum, neque bonorum emptorum (res) 3 pleno iure fiunt, sed in bonis efficiuntur; ex iure Quiritium autem ita demum adquiruntur, si usuceperunt.4 interdum quidem bonorum emptoribus ne 'usus quidem capio contingit, uelut si 'peregrinus sit bonorum emptor 8

5

6

81. Item quae debita sunt ei, cuius fuerint bona, \

=

mea opinione erat tand. Sed si hoc non conveniat scripturae C., etiam itaq(ue), de quo St.dus cogitavit, eodem fere sensu accipiendum foret. 1) xxx (pro dxx, ut antea putaveram) C. Vst edd. XXXX Stud. ed. Cum C. Ver. notam d die ignoret, nunc credere malui antea die excidisse, ut 4, 15. Ceterum attende, quam apte Gaius dixerit, bona possideri et proscribi per dies continuos XXX, legem bon. vend. fieri in diebus tot (eam enim inter creditores fortasse saepius congregandos convenire oportebat), bona addicta esse (quod semel certo die fieri necesse erat) die xxmo. xx (item putaveram pro dx.) C. Vst edd. 3) Secundum Vst librarius partim male explicatis notis possessione neque u (pro b) | ēru exarasse videtur. 4) Ex Lachm. ed. ususceperiunt C. usucapiuntur edd. meae prior. (p'male pro sigla praepositionis per habita). ususceperunt ed. Bg. ante 5. 5) Quae sequuntur, edd. 1. 2. ad Gösch. Schedas restituere conatus eram. Iam a Krügero l. c. p. 138. ex Vst relata edo. 6) sic Vst quod in nominativo casu rectum nec Gellio nec Fr. Vat. nec Pand. Flor. ignoratum et hic et 2, 60. 61. retinui. 7) Scripsi ad similitudinem signorum. Bona emere peregrinum potuisse, quamquam bonorum possessio ei non dabatur, non minus indubium est, quam addictione (quae non est traditio) dominum eum factum non esse nec iure suae civitatis. Quo minus vero usucaperet et ratio civilis (2, 65) et lex XII tab., qua adversus hostem aeterna auctoritas esse iubetur, eum prohibebat. 8) Ex his, quae usque ad finem huius şi plus minusve certa a St.do lecta vel enotata sunt, effeceris: nec s(enatus)c(onsultum) concesserit e(ius) ciuitati ius | quo q(uae) ciuib(us) e(ius) populi a ciuibus Romanis alienan tur usucapere poss(unt). Solo

perio continentibus. Cf. 4, 105. mortuorum] cf. 2, 154. 158. 150. §. 79. Cf. Cic. pro Quint. 8. Theoph. 3, 12 pr. §§. 80. 81. Cf. 4, 34. 35. 145. 146. 2, 26. Varr. de re r. 2, 10. §. 4. Theoph. l. c. peregrinus] Cf. Cic. de offic. 1, 12, 37.

« PreviousContinue »