Page images
PDF
EPUB

tunc demum in sacro nostri numinis consistorio recitari: ut universorum consensus nostrae serenitatis auctoritate firmetur. Scitote igitur, patres conscripti, non aliter in posterum legem a nostra clementia promulgandam, nisi supradicta forma fuerit observata. Bene enim cognoscimus, quod cum vestro consilio fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri imperii et ad nostram gloriam redundare. Dat. 16. Kal. Nov. Aëtio III. et Symmacho Conss. 446.

L. 1. 2. C. de mandatis principum (I. 15.)

Imppp. Grat. Valent. et Theod. AAA. ad Fu-
signium P. P.

Si quis adserat cum mandatis nostris secretis se ve 30 nisse; omnes sciant, nemini quicquam nisi quod scriptis probaverit esse credendum: nec ullius dignitate terreri, sive ille Tribuni, sive Notarii, sive Comitis proferat dignitatem: sed sacras nostras literas esse quaerendas. Dat. 16. Kal. Iul. Heracleae, Merobaude II. et Saturnino Conss. [383.]

Impp. Iustinus et Iustinianus AA.

Sancimus, ne quis clarissimorum nostrorum magi- 31 stratuum maximorum, vel mediorum in suis sententiis adscribat, nos divino verbo iussisse aliquem in ius duci aut exhiberi, aut aliquid diversum iudicari ab iis quae apud ipsos fiunt: nisi si de iudicis adsessoris datione quaestio sit, aut de recte ferenda sententia. Id si acciderit, volumus ut iudices in suis sententiis men-. tionem faciant, se non de scripto, sed ore tantum illa aut a nobis accepisse, aut a gloriosissimo Quaestore nostri palatii, aut aliquo spectabilium referendariorum. His tantum casibus sine scripto aliquo iussioni nostrae fidem adhiberi volumus.

L. 7. C. de precib. imp. offer. (I. 19.)

Impp. Theod. et Valentin. AA. ad Senatum.

Rescripta contra ius elicita, ab omnibus iudicibus 32

33,

34

35

36

refutari praecipimus: nisi forte sit aliquid, quod non laedat alium, et prosit petenti, vel crimen supplicantibus indulgeat. Dat. 8. Id. Novemb. Ravennae, Theodosio XII. et Valentiniano II. AA. Conss. 426.

L. 6. C. si contra ius vel util. publ. (I. 22.)

Imp. Anastasius A. Matroniano P. P.

Omnes cuiuscunque maioris vel minoris administrationis universae nostrac Reipublicae iudices monemus : ut nullum rescriptum, nullam pragmaticam sanctionem, nullam sacram adnotationem, quae generali iuri vel utilitati publicae adversa esse videatur, in disceptationem cuiuslibet litigii patiantur proferri: sed generales sacras constitutiones modis omnibus non dubitent observandas. Dat. Kal. Iul. Constan.*

L. 3. 4. 6. 7. C. de divers. rescr. (I. 23.) Impp. Diocl. et Maxim. AA. Crispino Praesidi Provinc. Phoeniciae.

Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta, et nostra etiam manu subscripta, non exempla eorum insinuentur. Dat. Prid. Kal. April. Annibaliano et Asclepiodoto Conss. 292.

Imp. Constantinus A. ad Lysitanos.

Si qua beneficia personalia sine die et Consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Dat. 5. Kal. August. Samariae, Probiano et Iuliano. VV. CC. Conss. 322.

Imp. Leo A. Hilariano magistro officiorum et

Patricio.

Sacri affatus, quoscumque nostrac mansuctudinis in quacumque parte paginarum scripserit auctoritas, non alio vultu penitus, aut colore, nisi purpurea tantummodo inscriptione lustrentur: scilicet ut cocti muricis et triti conchilii ardore signentur: Eaque tantummodo fas sit proferri vel dici Rescripta in quibuscumque

୧୦

iudiciis, quae in chartis sive membranis subnotatio nostrae subscriptionis impresserit. Hanc autem sacri encausti confectionem nulli sit licitum aut concessum habere, aut quaerere, aut a quocumque sperare: videlicet, qui hoc agressus fuerit Tyrannico spiritu, post proscriptionem bonorum omnium capitali non immerito poena plectendo. Dat. 6. Kal. April. Iordane et Severo Conss. 470.

Imp. Zeno A. Sebastiano P. P.

[ocr errors]

Universa rescripta, sive in personam precantium, 37 sive ad quemlibet Iudicem manaverint: quae vel adnotatio, vel quaevis pragmatica sanctio`nominentur; sub ea conditione proferri praecipimus, Si preces veritate nitantur: Nec aliquem fructum precator oraculi percipiat impetrati, licet in iudicis adserat veritatem, nisi quaestio fidei precum imperiali beneficio monstretur inserta. Nam et vir magnificus Quaestor et viri spectabiles Magistri scriniorum, qui sine praefata adiectione qualecunque divinum responsum dictaverint, et indices qui susceperint, reprehensionem subibunt: Et qui illicite dietata scribere ausi fuerint, cuiuscunque scrinii memoriales, seu pragmaticarii, vel adiutores primicerii, amissione cinguli feriantur. §. 1. Pragmaticas praeterea sanctiones non ad singulorum preces super privatis negotiis proferri: sed si quando corpus, aut schola, vel officium, vel curia, vel civitas, vel provincia, vel quaedam universitas hominum ob causam publicam fuderit preces, manare decernimus: ut in his etiam veritatis quaestio reservetur. Dat. 10. Kal. Ian. Constant. post consulatum Basilici II. et Armatii. 477.

L. 4. C. de emancipat. liberor. (VIII. 49.)
Impp. Dioclet. et Maxim. AA. et CC.
Coloniae.

Nec avus neptem suam liberare potestate cogitur, 38

nec in cuiusquam iniuriam beneficia tribuere moris est nostri. Dat. Id. Octobr.

Can. 2. Dist. 4.

39 Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum patriae consuetudinem, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

C. 7. X. de constitut. (I. 2.)

Innocentius III. Tridentino episcopo.

40 Quae in ecclesiarum: [et infra] Sane pervenit ad audientiam nostram, quod cives Tervisini constituerunt, ut si quis se ad inopiam vergere probabiliter allegaverit, alienandi feudum, quod ab ecclesia vel aliis tenet, liberam habeat facultatem [et infra]: Volentes igitur ecclesiarum indemnitati consulere, constitutionem huiusmodi et venditiones feudorum ecclesiasticorum factas sine legitimo ecclesiasticarum personarum adsensu, vires decernimus non haberc.

41

C. 8. 11. X. de rescriptis (I. 3.)
Lucius III. Linconensi episcopo.

Ad aures nostras pervenit quod plerumque decani, archidiaconi, praeccntores, vel alii ecclesiasticis praediti dignitatibus, super minoribus beneficiis literas impetrantes, nomen supprimunt dignitatis suae et simplici nomine se appellant, tanquam non habeant aliquem personatum [et infra] Tuae consultationi (taliter) respondemus, quod cum non sit intentionis nostrae, ut personae pluribus reditibus abundantes, per literas nostras pauperes clericos super minoribus beneficiis inquietent, literas, in quibus actor suae nomen dignitatis supprimit, vires nolumus obtinere.

Idem.

Ad audientiam nostram, te significante, pervenit, 42 quod H. de sancto Stephano super absolutione sua literas tibi (ut prima facie videbatur) Apostolicas praesentavit: quibus quoniam manifestum continent in constructione peccatum, fidem te nolumus adhibere.

Preuss. Landr. Einleitung §. 10. 11.

Das Gesetz erhält seine rechtliche Verbindlichkeit 43 erst von der Zeit an, da es gehörig bekannt gemacht worden.

Es müssen daher alle gesetzliche Verordnungen, 44 ihrem völligen Inhalte nach, an den gewöhnlichen Orten öffentlich angeschlagen und im Auszuge in den Intelligenzblättern der Provinz, für welche sie gegeben sind, bekannt gemacht werden.

2. Der Gewohnheiten.

L. 34. 35. 39. de LL. (I. 3.)

Ulpianus lib. 4. de officio Proconsulis.

Cum de consuetudine civitatis vel provinciae confi- 45 dere quis videtur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata est.

Hermogenianus lib. 1. Iuris Epitomarum.

[ocr errors]

Sed et ca,

quae longa consuetudine comprobata 46 sunt, ac per annos plurimos observata, velut tacita civium conventio, non minus, quam ea, quae scripta sunt iura, servantur.

Celsus lib. 23. Digestorum.

Quod non ratione introductum, sed errore primum, 47 deinde consuetudine obtentum est: in aliis similibus non obtinet.

L. 2. C. quae sit longa consuetudo (VIII. 53.)
Imp. Constantinus A. ad Proculum.

Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas 48

« PreviousContinue »