Iurisprudentiae antehadrianae quae supersunt, Volume 2

Front Cover
Franz Peter Bremer
in aedibus B. G. Teubneri, 1901 - Roman law

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 569 - Item si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in singulos qui integri exierint pro sudore denarii xx mihi darentur, in eos vero singulos qui occisi aut debilitati fuerint, denarii mille : quaeritur utrum emptio et venditio, an locatio et conductio contrahatur. et magis placuit eorum qui integri exierint locationem et conductionem contractam...
Page 562 - Adeo autem emptio et venditio et locatio et conductio familiaritatem aliquam inter se habere videntur, ut in quibusdam causis quaeri soleat utrum emptio et venditio contrahatur, an locatio et conductio.
Page 31 - Item qui filium in potestate habet, curare debeí, ut eum uel heredem instituat uel nominatim exheredet; alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem ut nostri praeceptores existiment, etiamsi...
Page 453 - Servi nomine, qui pignori datus est, ad exhibendum cum creditore, non cum debitore agendum est, quia qui pignori dédit, ad usucapionem tantum possidet, quod ad reliquas omnes causas pertinet, qui accepit possidet, adeo ut adici possit et possessio eius qui pignori dédit.
Page 532 - Gai. 1, 91. — Item si qua mulier civis Romana praegnas ex senatusconsulto Claudiano ancilla facta sit ob id quod alieno servo invito et denuntiante domino eius <(coierit>, conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceptus sit, civem Romanum ex ea nasci, si vero vulgo conceptus sit, servum nasci eius cuius mater facta esset ancilla.
Page 131 - Labeo scribit, si, cum vi ventorum navis impulsa esset in funes anchorarum alterius et nautae funes praecidissent, si nullo alio modo nisi praecisis funibus explicare se potuit, nullam actionem dandam. Idemque Labeo et Proculus et circa retia piscatorum, in quae navis piscatorum inciderat, aestimarunt.
Page 84 - Ofilius si ad reficiendam navem mutuatus nummos in suos usus converterit, an in exercitorem detur actio? Et ait, si hac lege accepit, quasi in navem impensurus, mox mutavit voluntatem, teneri exercitorem, imputaturum sibi, cur talem praeposuerit : quod si ab initio consilium cepit fraudandi creditoris, et hoc specialiter non expresserit, quod ad navis causam accipit contra esse...
Page 26 - ... habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.
Page 17 - Latini mei quam extraneus heres. ítem <an> ad maternos Latinos hoc senatusconsultum pertineat quaeritur, id est ut in bonis Latini materni potior sit patronae filius quam heres extraneus matris.
Page 418 - Idem iuris esse vino vendito, cum universae amphorae vini simul essent. Sed videamus, inquit, ne haec ipsa corporis traditio sit, quia nihil interest, utrum mihi an et cuilibet iusserim custodia tradatur. In eo puto hanc quaestionem consistere, an, etiamsi corpore acervus aut amphorae adprehensae non sunt, nihilo minus traditae videantur: nihil video interesse, utrum ipse acervum an mandato meo aliquis custodiat: utrubique animi quodam genere possessio erit aestimanda.

Bibliographic information