Page images
PDF
EPUB

ANALYSIS. Leuconoen (sub hoc ficto nomine haud dubie amicam quamdam Horatii) ut deterreret a vanis astrologiæ explorationibus, qua superstitione Romanas fœminas laborasse satis abunde constat, impium esse, ait, in ea inquirere velle quæ prudenti quodam consilio Dii nobis occultaverint: contra multo satius esse iis, quæ fato nobis impendeant, tolerandis parem fortemque adeo animum offerre, atque in iis acquiescere. Quumque, quam brevis sit vita humana, etiam absque Babyloniis istis computationibus perspici possit, multo sapientius esse, præsentis temporis, quod certissimum sit, usura, quantam largiatur maximam frui, quam in crastinum quod admodum incertum sit, eam differre. Eminet hoc carmen quum elocutionis ornatu, colorumque vigore, tum sententiarum in tanta brevitate excellentia.

CARMEN XII..

AD AUGUSTUM.

Collaudatis priscis heroibus clarisque viris aliquot, ad Augusti laudes devenit, quem cæteris anteponit, et uni Jovi secundum esse ait.

QUEM virum aut heroa lyra vel acri

Tibia sumes celebrare, Clio?

Quem Deum? cujus recinet jocosa
Nomen imago,

1. Quem vir. aut heroa. Similiter Pindarus, cui plura Horatius in hoc carmine debet, exorditur Ol. 2, Åvağıφόρμιγγες ὕμνοι, τίνα θεὸν, τίν' ἥρωα, τίνα δ' ἄνδρα κελαδήσομεν;-virum, rerum præclare gestarum gloria nempe conspicuum; heroa; heroes dicuntur ex deo deave et homine procreati et post mortem inter deos relati (io), quales commemorantur in hoc carmine Hercules et Dioscuri. — lyra vel acri tibia, h. e. carmine ad lyram vel tibiam decantato.- acri, ob acrem sive

gravem tibiæ sonum. sumes celebrare, græce, pro: celebrandum. Pro sumes, alii volunt sumis ex fide aliquot MSS. lector elegerit, nobis autem magis placet futurum tempus quod etiam apud Pindarum estxeadoμev.

Clio, ex more poetarum, qui grandioris argumenti carmen molientes Musam aliquam in partes vocant; ipsis autem gravioris argumenti carminibus præest Clio .—jocosa imago, h. e. Echo, quæ plenius infr. 20, 8, << montis imago, » et Virgil. Georg

Aut in umbrosis Heliconis oris,

Aut super Pindo, gelidove in Hæmo?
Unde vocalem temere insecutæ

Orphea sylvæ,

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.

IV, 50, « vocis imago » dicitur.—jo-
cosa, ob jocosum quasi lusum, quo mis-
sas voces Echo reddit. —Quum semel
poeta canendi partes delegasset Musa-
rum uni, ejus cantus quoque resonare
debebat in iis locis, ubi Musæ sedem
suam habent; nempe vel in Bœotiæ
monte, Helicone, vel in Thessaliæ
monte, Pindo, quorum uterque tam
Apollini, quam Musis sacer est. Jam
vero quum Thraciæ mons HæmusLini,
Musæi et Orphei inprimis carminibus
celebratissimus sit, apte in hoc quoque
monte Musarum carmina resonare di-
cuntur.-gelido, Hamus gelidus di-
citur ob sylvas quibus tegitur, ut supra
1, 30, et infr. 21, 6; in Virgil. etiam
Georg. II, 488: « O qui me gelidis
in vallibus Hæmi Sistat, et ingenti
ramorum me protegat umbra? »>

7. Unde vocalem, etc. sensus: ex quo monte promiscue confluxerunt undique arbores ad audiendum Orpheum, cui tanta, qua a matre sua Calliope imbutus fuerat, canendi erat ars atque dulcedo, ut ejus audiendi gratia flumina cursus rapidos, et venti celerem impetum inhiberent quin quercus adeo blandis ejus carminibus aures præberent. vocalem (poveva), quia cantabat, dum sonos ex

ΤΟ

5

lyra duceret : similiter chorda vocales apud Tibull. II, 5, 3. — temere, hæc particula egregie rem pingit: arbores nempe, quo quamque rapiebat cæcus impetus, temere, h. e. confuse et sine ordine, præ audiendi cupiditate ruebant. --Arte, sc. canendi; materna, cui innutritus fuit Orpheus a matre sua Calliope. morantem, h. e. sistentem. Prisca hic et grandissima imagine declaratur summa vis poeseos ac musices, quæ totam naturam domare et insueto imperio sus pensam detinere videatur.- Blandum-ducere, græce pro: blande ducentem, h. e. tam blande canentem, ut duceret; eadem ratione, qua supra Od. X: « Callidum condere. »-canoris, suaviter sonantibus; sic infr. Epist. II, 2, 76, « versus canori. » — quercus audacter, sed apposite dicuntur auritæ, quia audiendi nunc iis tribuitur facultas; cum dilectu autem posuit quercus, ut, quum illæ arbores, alias durissimæ, jam Orphei carminibus percussæ et delinita esse dicantur, quanta vis ejus carminibus fuerit, vel quantum in universum poesis valeat, eo magis appareat.-Imitatus est hunc locum Sidon. Carm. II, 71: «Qui cantu flexit scopulos, digitisque canoris

Quid prius dicam solitis Parentis

Laudibus? qui res hominum ac Deorum,

Qui mare ac terras, variisque mundum
Temperat horis?

Unde nil majus generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum :

Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Præliis audax, neque te silebo

Compulit auritas ad plectrum currere sylvas; Quum starent Hebri latices, cursuque ligato Fluminis attoniti carmen magis unda sitiret. >>

13. Solitis, h. e. quas vulgo poetæ carminum suorum principium facere solent; Virg. Eclog. III, 16, « Ab Jove principium, Musæ ; Jovis omnia p'ena. >>res hom. h. e. fata, fortunam hom. -mundum, h. e. cælum (zóouc) designatur autem per mare, terras, et cælum universa rerum natura. Catull. LXIV, 205, « Quo nunc et tellus atque horrida contremuerunt Æquora, concussitque micantia sidera mundus. » — variisque mund. temp. hor. h. e. moderatur siderum cursum in cælo, ita ut variæ hore, h. e. anni vicissitudines existant. Infr. in Epist. ad Pis. v. 302, « sub verni temporis horam. »

17. Unde nil majus gener. ips. h. e. a quo nihil quod ipso majus sit, procreatur; nam qui sequuntur, quos generavit Jupiter liberos, Minerva, Bacchus Diana et Phoebus, longe patre minores vel inferiores sunt; alii unde pro quare explicant, ut mihi videtur, ad prosaicæ orationis indolem; unde pro: a quo, passim. Sic infr. I, 28, 28:

[ocr errors]

15

20

Ab

«< Unde potest, tibi defluat æquo Jove.» Sat. I, 6, 12 : « contra, Lævinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fuit. » viget pro vulgari : est, existit. aut secundum, aut quod secundum statim ab eo locum occupet. Proxim. illi tam. occ. Pallas honor. nimirum, si nemo secundum tertiumve ab aliquo locum occupat, primum locum tenenti proximus quoque est ille, qui quartum quintumve ab eo locum obtinet. Minerva igitur, quamvis longe a Jovis majestate distabat, præ ceteris tamen diis deabusque honoratissima fuit. Sic in Æneid. V, 520: « Proximus huic, longo sed proximus intervallo. » Plut. Sympos. I, p. 617:† dè Åðnvã quívetai τὸν πλησίον ἀεὶ τοῦ Διὸς τόπον ἔχουσα. Cf. Callim. H. Lav. Pall. 151, et, quem Cl. Mitsch. jam laudavit, Spanhem. ad Call. H. Apoll. 29.—-occupavit, a principio sortita est, obtinuit, aut hic, ex more græco a latinis poetis usurpato, præteritum tempus pro præsenti ponitur. Cum Heinsio quoque legi poterit occupabit, h. e. in oda mea post Jovem celebrabitur.

21. Præliis aud. Lib. bellicosa Bacchi virtus vel ex triumpho quem de

[blocks in formation]
[ocr errors]

victis Indis egit satis nota est. Hinc Orpheus de illo H. 44, 3, ôc ípeσtv xaípers, nd' aipaot. Vide etiam Od. II, 19, 21, ubi fortiter adversus gigantes pugnasse dicitur. Liber, sic vocatur Bacchus quod animuni curis liberet. sævis inimica Virgo bell. Diana (Onpoxτóvos, ioχέαιρα). certa, nunquam a scopo aberrante. Sic Hercules apud Catull. LXVIII, 113, « Tempore, quo certa Stymphalia monstra sagitta Perculit,» et sic passim certus de arcu, nervo, ictu, hasta, dextra dicitur.

25. Alciden, Herculem, Alcæi nepotem. - pueros Leda, Castorem et Pollucem, Jovis et Ledæ, Tyndari uxoris, filios, unde illi Dioscuri, Tyndarida. - Hunc, Castorem (infr. Sat. II, 1, 26: Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem Pugnis.) illum, Pollucem, nobilem superare, græce pro nobilem superando alios equis, in certamine equestri, pugnis, in certamine cæstuum (yaxin), quo Pollux Amycum prostravisse dicitur. V. Apollod. I, 9, 20. quorum si

25

30

mul, etc. sensus: quorum sidus propitium simul ac nautis exortum est, tempestas statim sævire desinit, et concitatum mare, quo nautæ perituri videbantur, illorum nutu componitur. Stella, pro sidus, nam de duabus stellis intelligendum. - alba vel lucida, clara (vocantur certe Dioscuri supr. 3, 2, lucida sidera), vel, quod magis placet, album, h. e. purum et serenum cælum reddens, ut albus Notus supr. 7, 15.-Defluit saxis, etc. commode cum hac desævientis tempestatis descriptione comparant Theocrit. XXII, 19, Αλλ' ἔμπης ὑμεῖς τε καὶ ἐκ βυθοῦ ἕλκετε νῆας Αὐτοῖσιν ναύταισιν οϊομένοις θανέεσθαι· Αἶψα δ' ἀπολήγοντ' ἄνεμοι, λιπαρὰ δὲ γαλήνα Αμπέλαγος, νεφέλαι τε διέδραμον ἄλλυδις

a. Defluit saxis, relabitur de saxis humor, unda, fluctus ita agitatus ut saxis super jaceretur, ut in Æneid. XI, 625, « Pontus... scopulosque superjacit undam Spumeus. » — - Concidunt, subito cadunt, flare desinunt. « Ventosi ceciderunt murmuris aure, » Virgil. Eclog. IX, 87.-minax,

Romulum post hos prius, an quietum Pompili regnum memorem, an superbos Tarquini fasces, dubito, an Catonis Nobile letum.

Regulum, et Scauros, animæque magnæ Prodigum Paullum, superante Pœno,

quæ exitium nautis minaretur, seu simpliciter alta, erecta, solemni poetarum usu. ponto, casu tertio pro in pontum. Magnificum est illud, nam sic voluere, solo eorum nutu hæc omnia facta sunt. Pro nam sic alii volunt Di sic, quod sic, quo sic, quæ lectiones minime, quoad sensum, inter se differunt.

[ocr errors]

33. Quietum Pompili regnum, Liv. I, 21 : « Maximum ejus operum fuit tutela per omne regni tempus pacis. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille (Romulus) bello, hic (Numa) pace civitatem auxerunt. »superbos. Ex hoc epitheto nonnulli intelligunt de Tarquinio superbo, ultimo Romanorum rege, agi. Quis autem crediderit famosum hunc tyrannum a poeta inter summos viros numerari quibus Augustum, laudandi causa, jamjam est conjuncturus? Superbos igitur accipiemus pro splendidos, ut infr. 35, 3, quum fasces ad magnificum regis apparatum pertinerent; et Tarquinium priscum intelligendum arbitrabimur, quem pace et bello promptissimum vocat Florus I, 5; atque etiam non sine delectu forsitan videbitur poeta de Tarquinii prisci fascibus loqui, quum ille rex primus Etruriam devicerit, et ideo fascium, annulorum, eburneorum sedilium, etc. usum Romam transtulerit.- Catonis

35

letum nobile dicitur, quod Cato, quum mori, quam Cæsari se dedere mallet, ipse, ne in ejus potestatem veniret, Utica, unde Uticensis dictus est, manum sibi intulit. Cf. Cic. Offic. I. 31. Hinc ipse Cæsar dixisse fertur: << Invideo morti tuæ, Cato. » Itaque hæc honorifica inter viros illustres Catonis commemoratio vix Augustum (ut opinabatur, et ex hac opinione hunc locum corrigere tentabat Bentleius) offendere poterat ; alias Virgilius quoque Æn. VIII, 670, ne offenderet Augustum, hujus magni viri laude

abstinuisset.

37. Regulum, exemplum, quod de summo patriæ amore Marcus Attilius Regulus edidit illustrissimum fusius Noster enarrat infr. III, 5. Scauros; gens Scaurorum plures, qui egregie de republica meruerunt, protulit: præ ceteris eminet M. Æmilius Scaurus, vir amplissimus, et princeps senatus ejusque filius M. Scaurus, ædilitatis magnificentia clarus; V. Plin. H. N. XXXVI, 18. - Paullum. L. Æmilius Paullus consul, quum in prælio, Varronis, alterius consulis, temeritate ad Cannas commisso, insignem cladem expertus esset exercitus Romanus, ne tantæ ignominiæ superstes esset, sponte se trucidandum hostibus obtulit. Liv. XXII, 49; Flor. II, 6, 16, hinc prodigus ma

« PreviousContinue »