Page images
PDF
EPUB

Sunt, quibus unum opus est, intactæ Palladis arces 5

Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti præponere olivam.
Plurimus in Junonis honorem

Ossam et Olympum Thessaliæ convallium, præter Ovid. Met. I, 569 seqq. uberiorem descriptionem dedit Ælian. V, H. III, 1. Tempe-accusat. græcum sc. Té per contractionem a Ténea, plur. neutr.

5. Intactæ, h. e. indelibata, casta; arces Athenarum nempe, quibus præfuit Minerva, unde dicta illa est сAcuxos. Vid. Cuper. Observ. III, 16, et Spanhem. ad Callim. in Pall. v. 55; arces Palladis, i. e. pro ipsis Athenis. - perpetuo, quod uno tenore omnes Athenarum laudes conjunctim tractat, cyclico. Sic Ovid. Met. I, 3 eodem sensu : «< Ad mea perpetuum deducite tempora carmen, » et Martialis V, 64, 10, Silium vocat perpetuum ob belli Punici secundi historiam carmine contextam.-Undique decerpt. fronti præponere olivam, hæc lectio in omnibus fere cod. mss. reperitur, et per longos annos, nemine contradicente recepta est, neque nos eam tamdiu possesso loco ejicere ausi sumus; has tamen in se difficultates habet, ut eam librariorum errori tribuere fere non dubitemus. Ita enim a doctissimis intpp. explicatur præponere sc. imponere fronti olivam decerptam undecumque, h. e. coronam oleaginam decerptam, collectam, ex variis modis quibus Athenas laudarunt, ex variis argumentis quæ in honorem Athenarum tractarunt, quum omnem hujus civitatis historiam a principio canerent. Quæ est autem illa interpretandi

ratio qua præponere, quod significat anteponere, pro imponere accipitur? Quantum etiam ab Horatiana simplicitate remota videtur hujus v. undecumque longius quæsita interpretatio! Quam sentientes difficultatem Horatii Germani interpp. viri doctissimi, sublata in v. superiore particula et, pro undecumque, indeque legerunt, h. e. ex hoc loco, ex Athenis; quæ lectio non malam tolleret verbi præponere interpretationem. Libenter tamen hanc lectionem admiserim quæ omnem removet difficultatem, et a textu solito ita parum discrepat, ut facile librarii culpa vitiari potuerit. Alii etiam ausi sunt legere cum Heinsio, Dacierio et curiosissimo Horatii interprete Watson: « Undique decerpt frondi præponere olivam » quod ita explicatur : præponere h. e. anteponere olivam, Athenarum insigne, frondi decerptæ ex quavis arbore, h. e. arbori cujusvis civitatis insigni. Græci enim, ut apprime notat Heinsius, aiebant órtov quλov, quamcumque frondem, pro quavis arbore. Sic propositis et solita h. loci lectione, et nostra, et aliorum sententia, lector elegerit.

8. Plur. in Junonis hon. hic annotandum quam solerter poeta variis semper loquendi rationibus hanc sententiam expresserit : « alii alias regiones laudabunt; plurimus, h. e. multi.

Dicit, canit, celebrat. Argos aptum equis (ἱπποτρόφον, ἱππόβοτον) ob egregia, quæ ibi fuere, pascua ;

Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas. Me nec tam patiens Lacedæmon,

Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,

Quam domus Albuneæ resonantis,

Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila cælo
Sæpe Notus, neque parturit imbres

Argos autem sedes Junoni fuit gratissima, unde Pindaro Nem. IX, 3, dicitur йpz; Sua bεслρeñέç.-Ditesque Mycenas, epitheton homericum, mokúy pusos Muxývn. II. VIĮ,180.-Me nec, jam exspectasses oppositionem : mihi Tibur præ his omnibus placet ; sed Lacedæmonem adhuc et Larissam poeta in ipsam transitionem infert. Hac artificiosa orationis junctura ac variatione, legentium fastidio occurrere voluisse videtur, ne parum suavis longa ista græcarum urbium foret enumeratio. — patiens, ob magnam laborum, quibus Spartani a teneris exercebantur, patientiam. In hoc sensu infr. Ep. I, 7, 40, Ulysses dicitur patiens. -Larissa opimæ campus, ager circa Larissam, Thessaliæ oppidum, fertilissimus. Larissam vocat Homerus iptCaza. Iliad. II, 841. — percussit, gravius pro vulgari movit, cepit; nam qui vehementius aliqua re afficiuntur, ea percuti vel ici dicuntur. -domus Alb. jam Tiburtini agri amœnitatem luculenta ejus descriptione commendat; transit eum fluvius Albula, qui ex fonte Albunea oritur, ubi ejusdem nominis Nympha sedem vel domum suam habet. -resonantis, dulcis cum murmure pro

10

15

silientis aquæ sonitus suaviter ipsi Nymphæ tribuitur. Virgil. Æneid. VII, 63: « Albunea, nemorum quæ maxima sacro Fonte sonat. » — - præc. Anio. Anio (nunc Teverone), qui per agros Tiburtinos in Tiberim decurrit, ideo dicitur præceps, quod prope Tibur de scopulo triginta circiter cubitos se præcipitans cataractam (nunc la cascata dictam) efficit. Tiburni lucus, memoriæ vel cultui Tiburni, qui cum fratribus suis Catillo et Cora, Tiburis conditor fuisse dicitur, haud dubie sacer. Vid. infra Od. XVIII, 2.— Mobilibus, aut fugacibus et trepidantibus, aut, ut alii volunt, qui moveri, duci possunt quo libuerit, quo sensu dixit Martial. « Hoc riguæ ductile flumen aquæ. » Priorem tamen interpretationem maluerim, utpote simpliciorem. -pomaria, olim propter pomorum copiam celebrabantur Tiburis arva; sic Colum. << pomosi Tiburis arva, » et Propert. IV, El. 7, 81 : « Ramosis Anio qua pomifer incubat arvis. »

15. Albus... Notus, (λauzávoroç) cælum album, sive serenum reddens; sic nigri venti supr. 5, 7, ubi cf. not. niger Eurus infr. Epod. 10, 5, clarus Aquilo Virg. Georg. I, 460;

Perpetuos: sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitæque labores

Molli, Plance, mero: seu te fulgentia signis
Castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Quum fugeret, tamen uda Lyæo

Tempora populea fertur vinxisse corona,

Sic tristes affatus amicos:

Quo nos cumque feret melior Fortuna parente,
Ibimus, o socii comitesque.

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;

candidi Favonii infr. III, 7, 1. — deterget a detergeo. Molli, vinum vetustum dicitur molle, ut infr. Epist. I, 18, 18, lene; « Ad mare cum veni, generosum et lene requiro; » Juvenal. I, 69, « molle Calenum. -fulgentia signis castra, de aquilarum, aliorumque militarium signorum fulgore intelligatur graphice hoc. Eodem sensu in Livio XXXIII, 10, « Et omnia circa juga signis atque armis fulgere romanis.»-seu densa tenebit Tib. umb. tui, sive potius Tibur rusticatum ibis; tui vel quod Tibur in deliciis fuit Planco, vel quod villam ibi habuit. Quam posteriorem anteposuerim interpretationem, nec sine delectu positum fuisse credam a poeta hoc v. tui; quum nemo nesciat quam nobis dulce sit quod nostrum est, quantum ad beate vivendum valeat, in proprio dominio conquiescere.

21. Teucer Salam. etc. Telamon, Salamine regnans, duos filios, Teucrum et Ajacem, ea conditione in bellum Troianum proficisci passus erat, ut neuter sine altero rediret. Teucer

20

25

igitur, cum, sine Ajace redux, pulsus esset a patre ex patria, ab Apolline monitus, in Cypro, quo exsulatum iverat, novam Salamina condidit; vid. Vell. Pat. I, 1, Soph. Aj. 1036, Eurip. Hel. 91, et Heynii Excurs. XXIII, ad Virg. Æn. I.—uda (BɛEpeyueva), madida vino. Nam vino hausto tument, incalescunt ac madent sudore tempora.- Lyao, Baccho, sic dicto a λuɛty, solvere, quia curas solvit. Hic Bacchus pro vino, per metonymiam. populea corona, vel tanquam heros, vel quod sacrificabat Herculi, cui populus sacra est. - tristes aff. amic. orationem Teucri ad socios habitam hausisse Nostrum vel ex græco aliquo poeta, vel ex Pacuvii tragœdia, quæ tum exstabat, Teucer inscripta (cf. Cic. Orat. II, 46), vix dubites. Quo nos cumq. fer. cf. in hanc sententiam Virg. Æn. V, 709.-melior, h.e. benignior, cum vi adjectum, ad erigendos sociorum animos. Nititur vero ista spes melioris fortunæ oraculo Apollinis, Teucro dato.

27. Nil desperand. Teucro duce

Certus enim promisit Apollo,
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
O fortes, pejoraque passi

Mecum sæpe viri, nunc vino pellite curas:
Cras ingens iterabimus æquor.

et auspice Teucro, magnæ pulcritudinis et vis miræ versus qui fere in proverbium venit. Nota vocem illam repetitam Teucro non sine multo vigore. Teucro duce et ausp. Teucro, h. e. ubi et dux est Teucer, et bonis ipsius Teucri auspiciis res geritur. Ad bona illa auspicia pertinet Apollinis oraculum. Quamvis Græci auspicia non nossent, hic, ut bene notat noster Dacierius, Teucrum more Romanorum loquentem inducit Horatius, apud quos nibil suscipiebatur, quin auspicia sumerentur a magistratibus vel ducibus. Ideoque quum alicui bello imperator ipse præerat, eo duce et auspice bellum geri dicebatur; sin autem per legatum imperatoris gerebatur, eum suos deos præbuisse aiebant. Sic ad Augustum Noster IV,

30

14: « Te consilium et tuos præbente Deos, » et Ovidius : « Auspicium cui das grande, Deosque tuos. >>

28. Certus, haud dubiæ fidei. Apollinis enim, præ cæterorum Deorum oraculis, responsa vera videbantur. «Non Apollinis magis verum atque hoc responsum, » Terent. et apud Græcos hoc proverbii loco erat: τοῦτο ἐστὶ dλrès six spíñodos.—Ambig. tell. nova Sal. fut. h. e. nova Salamine condita veteris Salaminis gloriam ambiguam fore, s. obscuratum iri. Sic lib. II, 5, 24, dixit Noster de Gyge:

[ocr errors][merged small]

ANALYSIS. De Munatio Planco, cui scribitur hoc carmen, vide p. 26, t. III de Amicis Horatianis. Qui quum, propter notam in civilibus bellis inconstantiam, Augusto semper se suspectum sentiret, magnam inde animi ægritudinem contraxisset, suæque saluti metueret, Romam relinquere, et sponte exsulare meditatus est. Iis autem temporibus quicumque patria carere mallent quam in timore vivere, græcas civitates in iisque maxime Rhodon, aut Mytilenen petebant (v. Cic. ad Div. IV, 7 et VII, 5). Horatius vero amicum exhortatur ut, cæteros non imitatus, in Tiburtinam potius regionem, Italiæ amœnissimam, secedat.

Nexus sententiarum, de quo adeo laborarunt nonnulli interpretes, ut hoc carmen ex duobus diversis conflatum esse opinarentur, est fere hic: laudes suæ sunt græcis civitatibus et multorum carminibus satis celebrantur; më autem præcipue delectat amœnissima Tiburni regio; tu quoque, Plance, in ea potissimum regione, animi dolorem deponere poteris (supplendum enim est

quod consulto prætermisit pocta); eo te confer, et cogita non semper mala durare, sed post illa, sicut tempestatem excipere solet serenitas, lætiorem sortem redire. Ubicumque es, vel futurus es, vino curas dilue, et animum tuum exhilara. Exemplo in hac re tibi esse potest Teucer, qui, quamvis, ac tu, patriam fugere debebat, tamen animum haud despondebat, imo vino se sociosque suos, ad melioris sortis exspectationem excitabat.

[ocr errors]

CARMEN VIII.

AD LYDIAM.

Notat juvenem Sybarin perditum amore Lydiæ, et colliquefactum voluptatibus.

LYDIA dic, per omnes

Te Deos oro, Sybarin cur properes amando
Perdere? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

1. Sybarin adolescentem ingenuum fuisse, ex gymnasticis exercitationibus, quibus ille ante deditus fuisse dicitur in campo Martio, apparet. properes, non autem properas ut plurimi volunt, quum oderit in modo subjunct. sit. Hic intelligendum festinas perdere, vel propter meretricum naturam, quæ amatoris divitias citius hauriunt, ut novas quærant, vel propter nimiam pueri juventutem. amando, sc. ut optime notavit Dacierius, amore quem in eo accendisti, passivo sensu. Sic Virg. Georg. III, 215: << Uritque videndo Femina, »> h. e. urit videntes; multa hujus sensus exempla apud Ciceronem et Sallustium repe

rias.

cur apricum, etc. cur ille (patiens pulveris atque solis), qui ferre ante poterat pulverem atque so

lem, nunc campum Martium aversatur atque vital? sive cur strenuus ante ille juvenis nunc præ mollitie fugit gymnasticas exercitationes in campo Martio? Studia autem illa, quibus pueri ingenui equitando, natando, luctando, discum et jaculum jaciendo in campo Martio exercebantur, recenset ipse poeta.—Oderit pro vitet.-apricum, ubi æstus solis, cui campus Martius expositus est, ferendus est. militaris, tanquam miles, more militari; milites nempe imitabantur pueri, et ludum militarem ludebant. Sunt, qui Horatium equestre illud nobilium juvenum Romanorum certamen, ludum Trojæ dictum, respexisse arbitrentur, sed, ut bene observat Cl. Mitsch. ludus Troja (de quo cf. Virg. Æn. V, 545 seqq.) erat

« PreviousContinue »