5 AM satis terris nivis atque dirae grandinis misit pater et rubente dextera sacras iaculatus arces terruit urbem, terruit gentis, grave ne rediret saeculum Pyrrhae nova monstra questae, omne cum Proteus pecus egit altos visere montis, piscium et summa genus haesit ulmo, nota quae sedes fuerat columbis, et superiecto pavidae natarunt aequore dammae. vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis 10 15 20 25 30 ire deiectum monumenta regis 35 40 : 45 5 TO IC te diva potens Cypri, sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater obstrictis aliis praeter Iapyga, navis, quae tibi creditum debes Vergilium, finibus Atticis reddas incolumem precor et serves animae dimidium meae. illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci commisit pelago ratem primus, nec timuit praecipitem Africum decertantem aquilonibus, nec tristis hyadas, nec rabiem noti, quo non arbiter Hadriae maior, tollere seu ponere vult freta. quem mortis timuit gradum, qui siccis oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et 15 20 25 infamis scopulos Acroceraunia? nequiquam deus abscidit prudens Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax Iapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit: post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors, semotique prius tarda necessitas leti corripuit gradum. expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis : perrupit Acheronta Herculeus labor. nil mortalibus ardui est : caelum ipsum petimus stultitia neque per nostrum patimur scelus iracunda Iovem ponere fulmina. 30 35 40 |