Page images
PDF
EPUB
[graphic][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

5

AM satis terris nivis atque dirae

grandinis misit pater et rubente dextera sacras iaculatus arces terruit urbem, terruit gentis, grave ne rediret saeculum Pyrrhae nova monstra questae, omne cum Proteus pecus egit altos visere montis, piscium et summa genus haesit ulmo, nota quae sedes fuerat columbis, et superiecto pavidae natarunt aequore dammae. vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis

10

15

20

25

30

ire deiectum monumenta regis
templaque Vestae,
Iliae dum se nimium querenti
iactat ultorem, vagus et sinistra
labitur ripa Iove non probante u-
xorius amnis.
audiet civis acuisse ferrum,
quo graves Persae melius perirent,
audiet pugnas vitio parentum
rara iuventus.
quem vocet divum populus ruentis
imperi rebus ? prece qua fatigent
virgines sanctae minus audientem
carmina Vestam?
cui dabit partis scelus expiandi
Iuppiter? tandem venias precamur
nube candentis umeros amictus,
augur Apollo;
sive tu mavis, Erycina ridens,
quam Iocus circum volat et Cupido ;
sive neglectum genus et nepotes
respicis, auctor
heu nimis longo satiate ludo,
quem iuvat clamor galeaeque leves,
acer et Mauri peditis cruentum
vultus in hostem;
sive mutata iuvenem figura
ales in terris imitaris, almae
filius Maiae, patiens vocari
Caesaris ultor :
serus in caelum redeas diuque
laetus intersis populo Quirini,
neve te nostris vitiis iniquum
ocior aura

35

40

:

45

[merged small][merged small][graphic][ocr errors][ocr errors]
[graphic][subsumed][merged small]
[ocr errors]

5

TO

IC te diva potens Cypri,

sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater obstrictis aliis praeter Iapyga, navis, quae tibi creditum debes Vergilium, finibus Atticis reddas incolumem precor et serves animae dimidium meae. illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci commisit pelago ratem primus, nec timuit praecipitem Africum decertantem aquilonibus, nec tristis hyadas, nec rabiem noti, quo non arbiter Hadriae maior, tollere seu ponere vult freta. quem mortis timuit gradum, qui siccis oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et

15

20

25

infamis scopulos Acroceraunia? nequiquam deus abscidit prudens Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax Iapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit: post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors, semotique prius tarda necessitas leti corripuit gradum. expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis : perrupit Acheronta Herculeus labor. nil mortalibus ardui est : caelum ipsum petimus stultitia neque per nostrum patimur scelus iracunda Iovem ponere fulmina.

30

35

40

[graphic][subsumed]
« PreviousContinue »