Page images
PDF
EPUB

210

natalis grate numeras ? ignoscis amicis ?
lenior et melior fis accedente senecta?
quid te exempta iuvat spinis de pluribus una ?
vivere si recte nescis, decede peritis.
lusisti satis, edisti satis atque bibisti :
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.

215

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

H

UMANO capiti cervicem pictor equinam

iungere si velit et varias inducere plumas undique collatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi risum teneatis amici? credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem cuius velut aegri somnia vanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni

5

B B

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

reddatur formae. pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant inmitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros, aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus. sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum scis simulare: quid hoc, si fractis enatat expes navibus, aere dato qui pingitur ? amphora coepit institui: currente rota cur urceus exit? denique sit quodvis simplex dumtaxat et unum. maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, decipimur specie recti: brevis esse laboro, obscurus fio; sectantem levia nervi deficiunt animique; professus grandia turget; serpit humi tutus nimium timidusque procellae; qui variare cupit rem prodigialiter unam, delphinum silvis appingit fluctibus aprum. in vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Aemilium circa ludum faber unus et unguis exprimet et mollis imitabitur aere capillos, infelix operis summa, quia ponere totum nesciet. hunc ego me, siquid componere curem, non magis esse velim quam naso vivere pravo, spectandum nigris oculis nigroque capillo. sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam viribus, et versate diu, quid ferre recusent, quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res, nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.

25

30

35

9

45

50

55

ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat.
in verbis etiam tenuis cautusque serendis,
hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
dixeris egregie, notum si callida verbum
reddiderit iunctura novum. si forte necesse est
indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget, dabiturque licentia sumpta pudenter.
et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent, parce detorta. quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
Vergilio Varioque ? ego cur, adquirere pauca
si possum, in videor ? cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit. licuit

licuit semperque licebit
signatum praesente nota producere nomen.
ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
prima cadunt, ita verborum vetus interit aetas,
et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
debemur morti nos nostraque: sive receptus
terra Neptunus classes aquilonibus arcet,
regis opus, sterilisque diu palus aptaque remis
vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
seu cursum mutavit iniquum frigibus amnis
doctus iter melius : mortalia facta peribunt,
nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
res gestae regumque ducumque et tristia bella
quo scribi possent numero, monstravit Homerus.

60

65

70

75

80

85

90

versibus impariter iunctis querimonia primum,
post etiam inclusa est voti sententia compos.
quis tameu exiguos elegos emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo:
hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
alternis aptum sermonibus et popularis
vincentem strepitus et natum rebus agendis.
musa dedit fidibus divos puerosque deorum
et pugilem victorem et equum certamine primum
et iuvenum curas et libera vina referre.
descriptas servare vices operumque colores
cur ego si nequeo ignoroque, poeta salutor ?
cur nescire pudens prave quam discere malo?
versibus exponi tragicis res comica non vult:
indignatur item privatis ac prope socco
dignis carminibus narrari cena Thyestae.
singula quaeque locum teneant sortita decentem.
interdum tamen et vocem comoedia tollit,
iratusque Chremes tumido delitigat ore;
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque
proicit ampullas et sesquipedalia verba,
si curat cor spectantis tetigisse querella.
non satis est pulchra esse poemata : dulcia sunto
et quocumque volent animum auditoris agunto.
ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
humani vultus. si vis me flere, dolendum est
primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu: male si mandata loqueris,
aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
vultum verba decent, iratum plena minarum,
ludentem lasciva, severum seria dictu.

[merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »