Page images
PDF
EPUB

45

atque inter silvas Academi quaerere verum.
dura sed emovere loco me tempora grato,
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
unde simul primum me dimisere Philippi,
decisis humilem pennis inopemque paterni
et laris et fundi paupertas impulit audax
ut versus facerem: sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus ?
singula de nobis anni praedantur euntes;
eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum;
tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
denique non omnes eadem mirantur amantque :
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,

ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

tres mihi convivae prope dissentire videntur,

poscentes vario multum diversa palato.

quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.

quid dem? quid non dem? renuis tu, quod iubet alter;

praeter cetera me Romaene poemata censes
scribere posse inter tot curas totque labores?
hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Aventino, visendus uterque:
intervalla vides humane commoda. verum
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
festinat calidus mulis gerulisque redemptor,

torquet nunc lapidem nunc ingens machina tignum, tristia robustis luctantur funera plaustris,

hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:

i nunc et versus tecum meditare canoros.

scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,

50

55

60

65

70

75

rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra :
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
vis canere et contracta sequi vestigia vatum?
ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
verba lyrae motura sonum conectere digner?
frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
qui minus argutos vexat furor iste poetas?
carmina conpono, hic elegos. mirabile visu
caelatumque novem musis opus! aspice primum,
quanto cum fastu, quanto molimine circum
spectemus vacuam Romanis vatibus aedem:
mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.
caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello.
discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,
fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.
multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto:
idem, finitis studiis et mente recepta,
opturem patulas inpune legentibus aures.
ridentur mala qui conponunt carmina; verum
gaudent scribentes et se venerantur et ultro,
si taceas, laudant quicquid scripsere beati.
at qui legitimum cupiet fecisse poema,
cum tabulis animum censoris sumet honesti;

80

85

90

95

ICO

105

110

audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna feruntur,
verba movere loco, quamvis invita recedant.
et versentur adhuc intra penetralia Vestae;
obscurata diu populo bonus eruet atque
proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta vetustas;
adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.
vemens et liquidus puroque simillimus amni
fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
luxuriantia con pescet, nimis aspera sano
levabit cultu, virtute carentia tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur ut qui
nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
praetulerim scriptor delirus inersque videri,
dum mea delectent mala me vel denique fallant,
quam sapere et ringi? fuit haud ignobilis Argis
qui se credebat miros audire tragoedos
in vacuo laetus sessor plausorque theatro;
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenac,
posset qui rupem et puteum vitare patentem.
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus.
expulit elleboro morbum bilemque meraco,
et redit ad sese, 'pol me occidistis, amici,
non servastis' ait, cui sic extorta voluptas
et demptus per vim mentis gratissimus error'.
nimirum sapere est abiectis utile nugis,

[ocr errors]

et tempestivum pueris concedere ludum,
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,

115

120

125

130

135

140

sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes ?
si vulnus tibi monstrata radice vel herba
non fieret levius, fugeres radice vel herba
proficiente nihil curarier: audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
at si divitiae prudentem reddere possent,

145

150

155

si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, viveret in terris te siquis avarior uno.

si proprium est quod quis libra mercatus et aere est, quaedam, si credis consultis, mancipat usus,

qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,
pullos, ova, cadum temeti.
nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum.
quid refert, vivas numerato nuper an olim ?
emptor Aricini quondam, Veientis et arvi,
emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum :
sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus vicina refugit iurgia; tamquam

sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.

160

165

170

sic quia perpetuus nulli datur usus et heres heredem alterius velut unda supervenit undam,

175

[ocr errors]

quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris

saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

grandia cum parvis, non exorabilis auro?

gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
utar et ex modico quantum res poscet acervo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit: et tamen idem
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.

180

185

190

distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum invitus facias neque plura parare labores,

ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum
nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
non agimur tumidis velis aquilone secundo,
non tamen adversis aetatem ducimus austris,
viribus ingenio specie virtute loco re
extremi primorum, extremis usque priores.

non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
ambitione? caret mortis formidine et ira?
somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

195

200

205

« PreviousContinue »