Page images
PDF
EPUB

50

55

refertque tenta grex amicus ubera ;
nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
neque intumescit alta viperis humus.
pluraque felices mirabimur, ut neque largis
aquosus eurus arva radat imbribus,
pinguia nec siccis urantur semina glaebis,
utrumque rege temperante caelitum,
non huc Argoo contendit remige pinus,
neque impudica Colchis intulit pedem;
non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
laboriosa nec cohors Ulixei.
nulla nocent pecori contagia, nullius astri
gregem aestuosa torret impotentia.
Iuppiter illa piae secrevit litora genti,
ut inquinavit aere tempus aureum ;
aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum
piis secunda vate me datur fuga.

60

65

[graphic]
[graphic][merged small]

IM

[merged small][ocr errors]

AM iam efficaci do manus scientiae,

supplex et oro regna per Proserpinae, per et Dianae non movenda numina, per atque libros carminum valentium refixa caelo devocare sidera, Canidia, parce vocibus tandem sacris, citumque retro solve, solve turbinem. movit nepotem Telephus Nereium, in quem superbus ordinarat agmina Mysorum et in quem tela acuta torserat. unxere matres Iliae addictum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei. saetosa duris exuere pellibus laboriosi remiges Ulixei volente Circa membra : tunc mens et sonus relapsus atque notus in vultus honor. dedi satis superque poenarum tibi, amata nautis multum et institoribus. fugit iuventas, et verecundus color reliquit ossa pelle amicta lurida ;

15

20

25

30

35

tuis capillus albus est odoribus, nullum a labore me reclinat otium ; urget diem nox et dies noctem, neque est levare tenta spiritu praecordia. ergo negatum vincor ut credam miser, Sabella pectus increpare carmina, caputque Marsa dissilire nenia. quid amplius vis ? o mare et terra, ardeo quantum neque atro delibutus Hercules Nessi cruore nec Sicana fervida virens in Aetna flamma: tu, donec cinis iniuriosis aridus ventis ferar, cales, venenis officina Colchicis. quae finis aut quod me manet stipendium ? effare: iussas cum fide poenas luam, paratus expiare, seu poposceris centum iuvencos, sive mendaci lyra voles sonari, tu pudica, tu proba perambulabis astra sidus aureum. infamis Helenae Castor offensus vice, fraterque magni Castoris, victi prece adempta vati reddidere lumina : et tu, potes nam, solve me dementia, o nec paternis obsoleta sordibus, neque in sepulcris pauperum prudens anus novendialis dissipare pulveres. tibi hospitale pectus et purae manus, tuusque venter Pactumeius, et tuo cruore rubros obstetrix pannos lavit, utcumque fortis exilis puerpera.

quid obseratis auribus fundis preces ? non saxa nudis surdiora navitis Neptunus alto tundit hibernus salo.

[blocks in formation]

60

65

inultus ut tu riseris Cotyttia
vulgata, sacrum liberi Cupidinis,
et Esquilini pontifex venefici
impune ut urbem nomine impleris meo?
quid proderat ditasse Paelignas anus
velociusve miscuisse toxicum ?
sed tardiora fata te votis manent:
ingrata misero vita ducenda est in hoc,
novis ut usque suppetas laboribus.
optat quietem Pelopis infidi pater,
egens benignae Tantalus semper dapis,
optat Prometheus obligatus aliti,
optat supremo conlocare Sisyphus
in monte saxum : sed vetant leges Iovis.
voles modo altis desilire turribus,
modo ense pectus Norico recludere,
frustraque vincla gutturi nectes tuo
fastidiosa tristis aegrimonia.
vectabor umeris tunc ego inimicis eques,
meaeque terra cedet insolentiae.
an quae movere cereas imagines,
ut ipse nosti curiosus, et polo
deripere lunam vocibus possim meis,
possim crematos excitare mortuos
desiderique temperare pocula,
plorem artis in te nil agentis exitus ?'

70

75

80

[graphic]
[merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed]

PH

5

HOEBE silvarumque potens Diana,

lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
tempore sacro,
quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.
alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem

TO

« PreviousContinue »