Page images
PDF
EPUB

15

20

vel occidentis usque

ad ultimum sinum forti sequemur pectore. roges, tuum labore quid iuvem meo inbellis ac firmus parum : comes minore sum futurus in metu, qui maior absentis habet; ut assidens inplumibus pullis avis serpentium allapsus timet magis relictis, non, ut adsit, auxili latura plus praesentibus. libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae, non ut iuvencis illigata pluribus aratra nitantur mea, pecusve Calabris ante sidus fervidum Lucana mutet pascuis, neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia. satis superque me benignitas tua ditavit: haut paravero quod aut avarus ut Chremes terra premam, discinctus aut perdam nepos.

25

30

[graphic]
[graphic][merged small]

B

5

EATUS ille qui procul negotiis,

ut prisca gens mortalium, paterna rura bobus exercet suis solutus omni fenore, neque excitatur classico miles truci neque horret iratum mare, forumque vitat et superba civium potentiorum limina. ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos, aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges, inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit, aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas oves : vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit,

[ocr errors][merged small]

20

25

30

ut gaudet insitiva decerpens pira, certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium. libet iacere modo sub antiqua ilice, modo in tenaci gramine. labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in silvis aves, fontesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet leves. at cum tonantis annus hibernus Iovis imbres nivesque comparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas, aut amite levi rara tendit retia, turdis edacibus dolos, pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia. quis non malarum, quas amor curas habet, haec inter obliviscitur? quodsi pudica mulier in partem iuvet domum atque dulcis liberos, Sabina qualis aut perusta solibus pernicis uxor Apuli, sacrum vetustis extruat lignis focum lassi sub adventum viri, claudensque textis cratibus laetum pecus distenta siccet ubera, et horna dulci vina promens dolio dapes inemptas apparet: non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus

35

40

45

50

55

60

hiemps ad hoc vertat mare ;
non Afra avis descendat in ventrem meum,
non attagen Ionicus
iucundior quam lecta de pinguissimis
oliva ramis arborum,
aut herba lapathi prata amantis et gravi
malvae salubres corpori,
vel
agna
festis caesa

terminalibus
vel haedus ereptus lupo.
has inter epulas ut iuvat pastas oves
videre properantes domum,
videre fessos vomerem inversum boves
collo trahentes languido,
positosque veras, ditis examen domus,
circum renidentes lares'.
haec ubi locutus fenerator Alfius,
iam iam futurus rusticus,
omnem redegit idibus pecuniam,
quaerit kalendis ponere.

[merged small][ocr errors]
[graphic]
[graphic][merged small]

PA

[ocr errors]

ARENTIS olim siquis impia manu

senile guttur fregerit,
edit cicutis alium nocentius.
o dura messorum ilia !
quid hoc veneni saevit in praecordiis ?
num viperinus his cruor
incoctus herbis me fefellit, an malas
Canidia tractavit dapes?
ut Argonautas praeter omnes candidum
Medea mirata est ducem,

10

[graphic][ocr errors]
« PreviousContinue »