Page images
PDF
EPUB

15

20

25

deiecit acer plus vice simplici.
maior Neronum mox grave proelium
commisit inmanesque Raetos
auspiciis pepulit secundis,
spectandus in certamine Martio
devota morti pectora liberae
quantis fatigaret ruinis,
indomitas prope qualis undas
exercet auster, pleiadum choro
scindente nubes, impiger hostium
vexare turmas et frementem
mittere equum medios per ignes.
sic tauriformis volvitur Aufidus,
qui regna Dauni praefluit Apuli,
cum saevit horrendamque cultis
diluviem meditatur agris,
ut barbarorum Claudius agmina
ferrata vasto diruit impetu
primosque et extremos metendo
stravit humum, sine clade victor,
te copias, te consilium et tuos
praebente divos.

quo

die portus Alexandrea supplex et vacuam patefecit aulam, fortuna lustro prospera tertio belli secundos reddidit exitus, laudemque et optatum peractis imperiis decus arrogavit. te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes miratur, o tutela praesens Italiae dominaeque Romae. te fontium qui celat origines

30

nam tibi

35

40

45

[merged small][ocr errors][graphic]
[graphic][merged small]

PHO

[ocr errors]

HOEBUS volentem proelia me loqui,

victas et urbes, increpuit lyra, ne parva Tyrrhenum per aequor vela darem.

tua, Caesar, aetas fruges et agris rettulit uberes, et signa nostro restituit Iovi derepta Parthorum superbis postibus, et vacuum duellis Ianum Quirini clausit et ordinem rectum evaganti frena licentiae iniecit emovitque culpas et veteres revocavit artes, per quas Latinum nomen et Italae crevere vires, famaque et imperi porrecta maiestas ad ortus solis ab Hesperio cubili.

[ocr errors][merged small]

20

custode rerum Caesare non furor
civilis aut vis eximet otium,
non ira, quae procudit enses
et miseras inimicat urbes.
non qui profundum Danuvium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
non Seres infidive Persae,
non Tanain prope flumen orti.
nosque et profestis lucibus et sacris
inter iocosi munera Liberi,
cum prole matronisque nostris
rite deos prius adprecati,
virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis
Troiamque et Anchisen et almae
progeniem Veneris canemus.

25

30

[graphic]
[merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small]

1

IBI

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

BIS Liburnis inter alta navium,

amice, propugnacula, paratus omne Caesaris periculum subire, Maecenas, tuo. quid nos ? quibus te vita si superstite iucunda, si contra, gravis. utrumne iussi persequemur otium, non dulce, ni tecum simul, an hunc laborem mente laturi, decet qua ferre non molles viros ? feremus et te vel per Alpium iuga, inhospitalem et Caucasum,

1o

« PreviousContinue »