Page images
PDF
EPUB
[graphic]

I

XII

AM veris comites, quae mare temperant,
impellunt animae lintea Thraciae;

iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt

hiberna nive turgidi.

nidum ponit Ityn flebiliter gemens

infelix avis et Cecropiae domus

aeternum obprobrium, quod male barbaras

regum est ulta libidines.

dicunt in tenero gramine pinguium custodes ovium carmina fistula

delectantque deum cui pecus et nigri colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili;

sed pressum Calibus ducere Liberum si gestis, iuvenum nobilium cliens, nardo vina mereberis.

nardi parvus onyx eliciet cadum,

5

10

15

qui nunc Sulpiciis accubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.

ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni: non ego te meis
immunem meditor tinguere poculis,
plena dives ut in domo.

verum pone moras et studium lucri,
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem :
dulce est desipere in loco.

20

25

[ocr errors]
[graphic]

A

XIII

UDIVERE, Lyce, di mea vota, di
audivere, Lyce: fis anus, et tamen

vis formosa videri,

ludisque et bibis impudens,

et cantu tremulo pota Cupidinem

lentum sollicitas.

5

ille virentis et

doctae psallere Chiae

pulchris excubat in genis.

importunus enim transvolat aridas

quercus et refugit te, quia luridi

dentes te, quia rugae

turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae

nec cari lapides tempora quae semel notis condita fastis

inclusit volucris dies.

quo fugit Venus, heu, quove color? decens

quo motus? quid habes illius, illius,

quae spirabat amores,

quae me surpuerat mihi,

[ocr errors][merged small][merged small]

felix post Cinaram, notaque et artium gratarum facies? sed Cinarae brevis annos fata dederunt,

servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen, possent ut iuvenes visere fervidi multo non sine risu

dilapsam in cineres facem.

25

[graphic][subsumed]

Q

XIIII

UAE cura patrum quaeve Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, virtutes in aevum

per titulos memoresque fastos aeternet, o qua sol habitabiles illustrat oras maxime principum ?

quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper,

quid Marte posses.

milite nam tuo

Drusus Genaunos, inplacidum genus,

Breunosque veloces et arces

Alpibus impositas tremendis

[ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »