Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small]
[ocr errors]

5

AM veris comites, quae mare temperant,

impellunt animae lintea Thraciae ; iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt hiberna nive turgidi. nidum ponit Ityn flebiliter gemens infelix avis et Cecropiae domus aeternum obprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines. dicunt in tenero gramine pinguium custodes ovium carmina fistula delectantque deum cui pecus et nigri colles Arcadiae placent. adduxere sitim tempora, Vergili; sed pressum Calibus ducere Liberum si gestis, iuvenum nobilium cliens, nardo vina mereberis. nardi parvus onyx eliciet cadum,

10

15

20

qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare novas largus amaraque
curarum eluere efficax.
ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni: non ego te meis
immunem meditor tinguere poculis,
plena dives ut in domo.
verum pone moras et studium lucri,
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem:
dulce est desipere in loco.

25

[graphic][merged small]

A

5

JO

UDIVERE, Lyce, di mea vota, di

audivere, Lyce: fis anus, et tamen vis formosa videri, ludisque et bibis impudens, et cantu tremulo pota Cupidinem lentum sollicitas. ille virentis et doctae psallere Chiae pulchris excubat in genis. importunus enim transvolat aridas quercus et refugit te, quia luridi dentes te, quia rugae turpant et capitis nives. nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora quae semel notis condita fastis inclusit volucris dies. quo fugit Venus, heu, quove color? decens quo motus ? quid habes illius, illius, quae spirabat amores, quae me surpuerat mihi,

15

20

[merged small][merged small][ocr errors]
[graphic][merged small]

Q

[ocr errors]

UAE cura patrum quaeve Quiritium

plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum per titulos memoresque fastos aeternet, o qua sol habitabiles illustrat oras maxime principum ? quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper, quid Marte posses. milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, Breunosque veloces et arces Alpibus impositas tremendis

[ocr errors]
« PreviousContinue »