N VIIII E forte credas interitura quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante vulgatas per artes verba loquor socianda chordis: non, si priores Maeonius tenet. sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves camenae; nec siquid olim lusit Anacreon, delevit aetas; spirat adhuc amor vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae. non sola comptos arsit adulteri crines et aurum vestibus illitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena; primusve Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios vexata; non pugnavit ingens Idomeneus Sthenelusve solus 5 10 15 20 dicenda musis proelia: non ferox Hector vel acer Deiphobus gravis excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus. vixere fortes ante Agamemnona multi; sed omnes inlacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia vate sacro. paulum sepultae distat inertiae celata virtus. non ego te meis chartis inornatum silebo, totve tuos patiar labores impune, Lolli, carpere lividas obliviones. est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni; sed quotiens bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium vultu, per obstantis catervas explicuit sua victor arma. non possidentem multa vocaveris recte beatum; rectius occupat nomen beati, qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire, 25 30 35 40 45 50 X CRUDELIS adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae, et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae, mutatus, Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices heu' quotiens te speculo videris alterum, quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?' 5 E XI ST mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus; est in horto, Phylli, nectendis apium coronis ; est hederae vis multa, qua crines religata fulges; ridet argento domus; ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno; cuncta festinat manus, huc et illuc cursitant mixtae pueris puellae; sordidum flammae trepidant rotantes vertice fumum. ut tamen noris quibus advoceris gaudiis, idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus affluentis ordinat annos. 5 10 15 20 |