Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small]
[ocr errors]

5

E forte credas interitura quae

longe sonantem natus ad Aufidum non ante vulgatas per artes verba loquor socianda chordis : non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves camenae; nec siquid olim lusit Anacreon, delevit aetas; spirat adhuc amor vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae. non sola comptos arsit adulteri crines et aurum vestibus illitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena ; primusve Teucer tela Cydonio direxit arcu ; non semel Ilios vexata ; non pugnavit ingens Idomeneus Sthenelusve solus

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

dicenda musis proelia ; non ferox
Hector vel acer Deiphobus gravis
excepit ictus pro pudicis
coniugibus puerisque primus.
vixere fortes ante Agamemnona
multi ; sed omnes inlacrimabiles
urgentur ignotique longa
nocte, carent quia vate sacro.
paulum sepultae distat inertiae
celata virtus.

non ego te meis
chartis inornatum silebo,
totve tuos patiar labores
impune, Lolli, carpere lividas
obliviones. est animus tibi
rerumque prudens et secundis
temporibus dubiisque rectus,
vindex avarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
consulque non unius anni;
sed quotiens bonus atque fidus
iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
vultu, per obstantis catervas
explicuit sua victor arma.
non possidentem multa vocaveris
recte beatum ; rectius occupat
nomen beati, qui deorum
muneribus sapienter uti
duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet,

pro

caris amicis aut patria timidus perire,

40

45

50

non ille

[graphic][merged small]

O

CRUDELIS adhuc et Veneris muneribus potens,

insperata tuae cum veniet pluma superbiae, et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae, mutatus, Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices heu' quotiens te speculo videris alterum,

quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae ?'

5

[graphic][merged small]
[ocr errors]

5

10

ST mihi nonum superantis annum

plenus Albani cadus; est in horto, Phylli, nectendis apium coronis ; est hederae vis multa, qua crines religata fulges; ridet argento domus; ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno; cuncta festinat manus, huc et illuc cursitant mixtae pueris puellae ; sordidum flammae trepidant rotantes vertico fumum. ut tamen noris quibus advoceris gaudiis, idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luco Maecenas meus affluentis ordinat annos.

[ocr errors][merged small]

25

Telephum, quem tu petis, occupavit
non tuae sortis iuvenem puella
dives et lasciva tenetque grata
compede vinctum.
terret ambustus Phaethon avaras
spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
Bellerophontem,
semper ut te digna sequare et ultra
quam licet sperare nefas putando
disparem vites.

age

iam meorum finis amorum (non enim posthac alia calebo femina), condisce modos, amanda voce quos

reddas: minuentur atrae carmine curae.

30

35

[graphic][merged small]
« PreviousContinue »