20 25 30 Hadriae novi sinus et quid albus victa furore ! veni? levis una mors est virginum culpae. vigilansne ploro turpe commissum, an vitiis carentem ludit imago vana, quae porta fugiens eburna somnium ducit ? meliusne fluctus ire per longos fuit, an recentes carpere flores ? siquis infamem mihi nunc iuvencum dedat iratae, lacerare ferro et frangere enitar modo multum amati cornua monstri. impudens liqui patrios penates, impudens Orcum moror. o deorum siquis haec audis, utinam inter errem 35 40 45 50 55 60 nuda leones. antequam turpis macies decentis occupet malas, teneraeque sucus defluat praedae, speciosa quaero pascere tigres. vilis Europe, pater urget absens : quid mori cessas ? potes hac ab orno pendulum zona bene te secuta laedere collum. sive te rupes et acuta leto saxa delectant, age te procellae crede veloci, nisi erile mavis carpere pensum regius sanguis, dominaeque tradi barbarae paelex'. aderat querenti perfidum ridens Venus et remisso filius arcu. mox ubi lusit satis, 'abstineto' dixit irarum calidaeqae rixae, cum tibi invisus laceranda reddet cornua taurus. uxor invicti Iovis esse nescis? mitte singultus, bene ferre magnam disce fortunam : tua sectus orbis nomina ducet'. 65 70 75 F ESTO quid potius die Neptuni faciam ? prome reconditum, Lyde, strenua Caecubum, munitaeque adhibe vim sapientiae. inclinare meridiem sentis, ac veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo cessantem Bibuli consulis amphoram. nos cantabimus invicem 5 Neptunum et viridis Nereidum comas : C-SPIO XXVIIII 5 YRRHENA regum progenies, tibi non ante verso lene merum cado cum flore, Maecenas, rosarum et pressa tuis balanus capillis iandudum apud me est. eripe te mor , nec semper udum Tibur et Aefulae declive contempleris arvum et Telegoni iuga parricidae. fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis ; omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae divitibus vices 15 25 mundaeque parvo sub lare pauperum ille potens sui 35 40 45 |